Erant ólim in Thessaliá duo frátrés, quórum alter Aesón, Peliás alter appellábátur. Aesón prímó régnum obtinuerat; at post paucós annós Peliás régní cupiditáte adductus nón modo frátrem suum expulit, sed etiam in animó habébat Iásonem, Aesonis fílium, interficere. Quídam tamen ex amícís Aesonis, ubi sententiam Peliae cógnóvérunt, puerum é tantó perículó éripere cónstituérunt. Noctú igitur Iásonem ex urbe abstulérunt, et cum posteró dié ad régem rediissent, eí renúntiávérunt puerum mortuum esse. Peliás cum hóc audívisset, etsí ré vérá mágnum gaudium percipiébat, speciem tamen dolóris praebuit et quae causa esset mortis quaesívit. Illí autem cum bene intellegerent dolórem éius falsum esse, nesció quam fábulam dé morte puerí finxérunt.
58. A FATEFUL ACCIDENT
Post breve tempus Peliás, veritus né régnum suum tantá ví et fraude occupátum ámitteret, amícum quendam Delphós mísit, quí óráculum cónsuleret. Ille igitur quam celerrimé Delphós sé contulit et quam ob causam vénisset démónstrávit. Respondit óráculum núllum esse in praesentiá perículum; monuit tamen Peliam ut sí quis únum calceum geréns veníret, eum cavéret. Post paucís annís accidit ut Peliás mágnum sacrificium factúrus esset; núntiós in omnís partís dímíserat et certam diem conveniendí díxerat. Dié cónstitútá mágnus hominum numerus undique ex agrís convénit; in hís autem vénit etiam Iásón, quí á pueritiá apud centaurum quendam habitáverat. Dum tamen iter facit, únum é calceís in tránseundó nesció quó flúmine ámísit.
59. THE GOLDEN FLEECE
Iásón igitur cum calceum ámissum núlló modó recipere posset, únó pede núdó in régiam pervénit. Quem cum Peliás vídisset, subitó timóre adfectus est; intelléxit enim hunc esse hominem quem óráculum démónstrávisset. Hóc igitur cónsilium iniit. Réx erat quídam Aeétés, quí régnum Colchidis illó tempore obtinébat. Huic commissum erat vellus illud aureum quod Phrixus ólim ibi relíquerat. Cónstituit igitur Peliás Iásoní negótium dare ut hóc vellere potírétur; cum enim rés esset mágní perículí, eum in itinere peritúrum esse spérábat. Iásonem igitur ad sé arcessívit, et eum cohortátus quid fierí vellet docuit. Ille etsí intellegébat rem esse difficillimam, negótium libenter suscépit.
60. THE BUILDING OF THE GOOD SHIP ARGO
Cum tamen Colchis multórum diérum iter ab eó locó abesset, sólus Iásón proficíscí nóluit. Dímísit igitur núntiós in omnís partís, quí causam itineris docérent et diem certam conveniendí dícerent. Intereá, postquam omnia quae sunt úsuí ad armandás návís comportárí iussit, negótium dedit Argó cuidam, quí summam scientiam nauticárum rérum habébat, ut návem aedificáret. In hís rébus circiter decem diés cónsúmptí sunt; Argus enim, quí operí praeerat, tantam díligentiam adhibébat ut né nocturnum quidem tempus ad labórem intermitteret. Ad multitúdinem hominum tránsportandam návis pauló erat látior quam quibus in nostró marí útí cónsuévimus, et ad vim tempestátum perferendam tóta é róbore facta est.
61. THE ANCHOR IS WEIGHED
Intereá is diés appetébat quem Iásón per núntiós édíxerat, et ex omnibus regiónibus Graeciae multí, quós aut reí novitás aut spés glóriae movébat, undique conveniébant. Tráditum est autem in hóc numeró fuisse Herculem, dé quó suprá multa perscrípsimus, Orpheum, citharoedum praeclárissimum, Théseum, Castorem, multósque aliós quorum nómina sunt nótissima. Ex hís Iásón quós arbitrátus est ad omnia perícula subeunda parátissimós esse, eós ad numerum quínquágintá délégit et sociós sibi adiúnxit; tum paucós diés commorátus, ut ad omnís cásús subsidia comparáret, návem dédúxit, et tempestátem ad návigandum idóneam nactus mágnó cum plausú omnium solvit.