Haud multó post Argonautae (ita enim appellábantur quí in istá náví vehébantur) ínsulam quandam, nómine Cyzicum, attigérunt; et é náví égressí á rége illíus regiónis hospitió exceptí sunt. Paucás hórás ibi commorátí ad sólis occásum rúrsus solvérunt; sed postquam pauca mília passuum prógressí sunt, tanta tempestás subitó coorta est ut cursum tenére nón possent, et in eandem partem ínsulae unde núper profectí erant mágnó cum perículó déicerentur. Incolae tamen, cum nox esset obscúra, Argonautás nón ágnóscébant, et návem inimícam vénisse arbitrátí arma rapuérunt et eós égredí prohibébant. Ácriter in lítore púgnátum est, et réx ipse, quí cum aliís décucurrerat, ab Argonautís occísus est. Mox tamen, cum iam dílúcésceret, sénsérunt incolae sé erráre et arma abiécérunt; Argonautae autem cum régem occísum esse vidérent, mágnum dolórem percépérunt.

63. THE LOSS OF HYLAS

Postrídié éius diéí Iásón tempestátem satis idóneam esse arbitrátus (summa enim tranquillitás iam cónsecúta erat), ancorás sustulit, et pauca mília passuum prógressus ante noctem Mýsiam attigit. Ibi paucás hórás in ancorís exspectávit; á nautís enim cógnóverat aquae cópiam quam sécum habérent iam déficere, quam ob causam quídam ex Argonautís in terram égressí aquam quaerébant. Hórum in numeró erat Hylás quídam, puer fórmá praestantissimá. Quí dum fontem quaerit, á comitibus paulum sécesserat. Nymphae autem quae fontem colébant, cum iuvenem vídissent, eí persuádére cónátae sunt ut sécum manéret; et cum ille negáret sé hóc factúrum esse, puerum ví abstulérunt.

Comités éius postquam Hylam ámissum esse sénsérunt, mágnó dolóre adfectí diú frústrá quaerébant. Herculés autem et Polyphémus, quí vestígia puerí longius secútí erant, ubi tandem ad lítus rediérunt, Iásonem solvisse cógnóvérunt.

64. DIFFICULT DINING

Post haec Argonautae ad Thráciam cursum tenuérunt, et postquam ad oppidum Salmydéssum návem appulérunt, in terram égressí sunt. Ibi cum ab incolís quaesíssent quis régnum éius regiónis obtinéret, certiórés factí sunt Phíneum quendam tum régem esse. Cógnóvérunt etiam hunc caecum esse et díró quódam supplició adficí, quod ólim sé crúdélissimum in fíliós suós praebuisset. Cúius supplicí hóc erat genus. Missa erant á Iove mónstra quaedam specié horribilí, quae capita virginum, corpora volucrum habébant. Hae volucrés, quae Harpýiae appellábantur, Phíneó summam molestiam adferébant; quotiéns enim ille accubuerat, veniébant et cibum appositum statim auferébant. Quó factum est ut haud multum abesset quín Phíneus famé morerétur.

65. THE DELIVERANCE OF PHINEUS

Rés igitur male sé habébat cum Argonautae návem appulérunt. Phíneus autem simul atque audívit eós in suós fínís égressós esse, mágnopere gávísus est. Sciébat enim quantam opíniónem virtútis Argonautae habérent, nec dubitábat quín sibi auxilium ferrent. Núntium igitur ad návem mísit, quí Iásonem sociósque ad régiam vocáret. Eó cum vénissent, Phíneus démónstrávit quantó in perículó suae rés essent, et prómísit sé mágna praemia datúrum esse, sí illí remedium repperissent. Argonautae negótium libenter suscépérunt, et ubi hóra vénit, cum rége accubuérunt; at simul ac céna apposita est, Harpýiae cénáculum intrávérunt et cibum auferre cónábantur. Argonautae prímum gladiís volucrés petiérunt; cum tamen vidérent hóc nihil pródesse, Zétés et Calais, quí álís erant ínstrúctí, in áera sé sublevávérunt, ut désuper impetum facerent. Quod cum sénsissent Harpýiae, reí novitáte perterritae statim aufúgérunt, neque posteá umquam rediérunt.

66. THE SYMPLEGADES

Hóc factó Phíneus, ut pró tantó benefició meritam grátiam referret, Iásoní démónstrávit quá ratióne Symplégadés vítáre posset. Symplégadés autem duae erant rúpés ingentí mágnitúdine, quae á Iove positae erant eó cónsilió, né quis ad Colchida perveníret. Hae parvó interválló in marí natábant, et sí quid in medium spatium vénerat, incrédibilí celeritáte concurrébant. Postquam igitur á Phíneó doctus est quid faciendum esset, Iásón sublátís ancorís návem solvit, et léní ventó próvectus mox ad Symplégadés appropinquávit. Tum in prórá stáns columbam quam in manú tenébat émísit. Illa réctá viá per medium spatium volávit, et priusquam rúpés cónflíxérunt, incolumis évásit caudá tantum ámissá. Tum rúpés utrimque discessérunt; antequam tamen rúrsus concurrerent, Argonautae, bene intellegentés omnem spem salútis in celeritáte positam esse, summá ví rémís contendérunt et návem incolumem perdúxérunt. Hóc factó dís grátiás máximás égérunt, quórum auxilió é tantó perículó éreptí essent; omnés enim sciébant nón sine auxilió deórum rem tam félíciter événisse.