67. A HEAVY TASK

Breví intermissó spatió Argonautae ad flúmen Phásim vénérunt, quod in fínibus Colchórum erat. Ibi cum návem appulissent et in terram égressí essent, statim ad régem Aeétem sé contulérunt et ab eó postulávérunt ut vellus aureum sibi tráderétur. Ille cum audívisset quam ob causam Argonautae vénissent, írá commótus est et diú negábat sé vellus tráditúrum esse. Tandem tamen, quod sciébat Iásonem nón sine auxilió deórum hóc negótium suscépisse, mútátá sententiá prómísit sé vellus tráditúrum, sí Iásón labórés duós difficillimós prius perfécisset; et cum Iásón díxisset sé ad omnia perícula subeunda parátum esse, quid fierí vellet ostendit. Prímum iungendí erant duo taurí specié horribilí, quí flammás ex óre édébant; tum hís iúnctís ager quídam arandus erat et dentés dracónis serendí. Hís audítís Iásón etsí rem esse summí perículí intellegébat, tamen, né hanc occásiónem reí bene gerendae ámitteret, negótium suscépit.

68. THE MAGIC OINTMENT

Médéa, régis fília, Iásonem adamávit, et ubi audívit eum tantum perículum subitúrum esse, rem aegré ferébat. Intellegébat enim patrem suum hunc labórem próposuisse eó ipsó cónsilió, ut Iásón morerétur. Quae cum ita essent, Médéa, quae summam scientiam medicínae habébat, hóc cónsilium iniit. Mediá nocte ínsciente patre ex urbe évásit, et postquam in montís fínitimós vénit, herbás quásdam carpsit; tum súcó expressó unguentum parávit quod ví suá corpus aleret nervósque cónfírmáret. Hóc factó Iásoní unguentum dedit; praecépit autem ut eó dié quó istí labórés cónficiendí essent corpus suum et arma máne oblineret. Iásón etsí paene omnibus hominibus mágnitúdine et víribus corporis antecellébat (víta enim omnis in vénátiónibus atque in studió reí mílitáris cónsúmébátur), tamen hóc cónsilium nón neglegendum esse cénsébat.

69. THE SOWING OF THE DRAGON'S TEETH

Ubi is diés vénit quem réx ad arandum agrum édíxerat, Iásón ortá lúce cum sociís ad locum cónstitútum sé contulit. Ibi stabulum ingéns repperit, in quó taurí erant inclúsí; tum portís apertís taurós in lúcem tráxit, et summá cum difficultáte iugum imposuit. At Aeétés cum vidéret taurós nihil contrá Iásonem valére, mágnopere mírátus est; nesciébat enim fíliam suam auxilium eí dedisse. Tum Iásón omnibus aspicientibus agrum aráre coepit, quá in ré tantam díligentiam praebuit ut ante merídiem tótum opus cónfécerit. Hóc factó ad locum ubi réx sedébat adiit et dentís dracónis postulávit; quós ubi accépit, in agrum quem aráverat mágná cum díligentiá sparsit. Hórum autem dentium nátúra erat tális ut in eó locó ubi sémentés factae essent virí armátí míró quódam modó gígnerentur.

70. A STRANGE CROP

Nóndum tamen Iásón tótum opus cónfécerat; imperáverat enim eí Aeétés ut armátós virós quí é dentibus gígnerentur sólus interficeret. Postquam igitur omnís dentís in agrum sparsit, Iásón lassitúdine exanimátus quiétí sé trádidit, dum virí istí gígnerentur. Paucás hórás dormiébat, sub vesperum tamen é somnó subitó excitátus rem ita événisse ut praedictum esset cógnóvit; nam in omnibus agrí partibus virí ingentí mágnitúdine corporis gladiís galeísque armátí mírum in modum é terrá oriébantur. Hóc cógnitó Iásón cónsilium quod dedisset Médéa nón omittendum esse putábat. Saxum igitur ingéns (ita enim Médéa praecéperat) in mediós virós coniécit. Illí undique ad locum concurrérunt, et cum quisque sibi id saxum nesció cúr habére vellet, mágna contróversia orta est. Mox strictís gladiís inter sé púgnáre coepérunt, et cum hóc modó plúrimí occísí essent, reliquí vulneribus cónfectí á Iásone núlló negótió interfectí sunt.

71. THE FLIGHT OF MEDEA

Réx Aeétés ubi Iásonem labórem própositum cónfécisse cógnóvit, írá graviter commótus est; id enim per dolum factum esse intellegébat; nec dubitábat quín Médéa eí auxilium tulisset. Médéa autem cum intellegeret sé in mágnó fore perículó sí in régiá manéret, fugá salútem petere cónstituit. Omnibus rébus igitur ad fugam parátís mediá nocte ínsciente patre cum frátre Absyrtó évásit, et quam celerrimé ad locum ubi Argó subducta erat sé contulit. Eó cum vénisset, ad pedés Iásonis sé próiécit, et multís cum lacrimís eum obsecrávit né in tantó discrímine mulierem désereret quae eí tantum prófuisset. Ille quod memoriá tenébat sé per éius auxilium é mágnó perículó évásisse, libenter eam excépit, et postquam causam veniendí audívit, hortátus est né patris íram timéret. Prómísit autem sé quam prímum eam in náví suá ávectúrum.