72. THE SEIZURE OF THE FLEECE
Postrídié éius diéí Iásón cum sociís suís ortá lúce návem dédúxit, et tempestátem idóneam nactí ad eum locum rémís contendérunt, quó in locó Médéa vellus célátum esse démónstrábat. Cum eó vénissent, Iásón in terram égressus est, et sociís ad mare relictís, quí praesidió náví essent, ipse cum Médéá in silvás sé contulit. Pauca mília passuum per silvam prógressus vellus quod quaerébat ex arbore suspénsum vídit. Id tamen auferre erat summae difficultátis; nón modo enim locus ipse égregié et nátúrá et arte erat múnítus, sed etiam dracó quídam specié terribilí arborem custódiébat. Tum Médéa, quae, ut suprá démónstrávimus, medicínae summam scientiam habuit, rámum quem dé arbore proximá déripuerat venénó ínfécit. Hóc factó ad locum appropinquávit, et dracónem, quí faucibus apertís éius adventum exspectábat, venénó sparsit; deinde, dum dracó somnó oppressus dormit, Iásón vellus aureum dé arbore déripuit et cum Médéá quam celerrimé pedem rettulit.
73. THE RETURN TO THE ARGO
Dum autem ea geruntur, Argonautae, quí ad mare relictí erant, ánxió animó reditum Iásonis exspectábant; id enim negótium summí esse perículí intellegébant. Postquam igitur ad occásum sólis frústrá exspectávérunt, dé éius salúte déspéráre coepérunt, nec dubitábant quín aliquí cásus accidisset. Quae cum ita essent, mátúrandum sibi cénsuérunt, ut ducí auxilium ferrent; sed dum proficíscí parant, lúmen quoddam subitó cónspiciunt mírum in modum intrá silvás refulgéns, et mágnopere mírátí quae causa esset éius reí ad locum concurrunt. Quó cum vénissent, Iásoní et Médéae advenientibus occurrérunt, et vellus aureum lúminis éius causam esse cógnóvérunt. Omní timóre sublátó mágnó cum gaudió ducem suum excépérunt, et dís grátiás máximás égérunt quod rés tam félíciter événisset.
74. THE PURSUIT
Hís rébus gestís omnés sine morá návem rúrsus cónscendérunt, et sublátís ancorís prímá vigiliá solvérunt; neque enim satis tútum esse arbitrátí sunt in eó locó manére. At réx Aeétés, quí iam ante inimícó in eós fuerat animó, ubi cógnóvit fíliam suam nón modo ad Argonautás sé recépisse sed etiam ad vellus auferendum auxilium tulisse, hóc dolóre gravius exársit. Návem longam quam celerrimé dédúcí iussit, et mílitibus impositís fugientís ínsecútus est. Argonautae, quí rem in discrímine esse bene sciébant, omnibus víribus rémís contendébant; cum tamen návis quá vehébantur ingentí esset mágnitúdine, nón eádem celeritáte quá Colchí prógredí poterant. Quó factum est ut minimum abesset quín á Colchís sequentibus caperentur, neque enim longius intererat quam quó télum adicí posset. At Médéa cum vídisset quó in locó rés essent, paene omní spé dépositá ínfandum hóc cónsilium cépit.
75. A FEARFUL EXPEDIENT
Erat in náví Argonautárum fílius quídam régis Aeétae, nómine Absyrtus, quem, ut suprá démónstrávimus, Médéa ex urbe fugiéns sécum abdúxerat. Hunc puerum Médéa interficere cónstituit eó cónsilió, ut membrís éius in mare coniectís cursum Colchórum impedíret; certó enim sciébat Aeétem, cum membra fílí vídisset, nón longius prósecútúrum esse. Neque opínió Médéam fefellit, omnia enim ita événérunt ut spéráverat. Aeétés ubi prímum membra vídit, ad ea conligenda návem tenérí iussit. Dum tamen ea geruntur, Argonautae nón intermissó rémigandí labóre mox é cónspectú hostium auferébantur, neque prius fugere déstitérunt quam ad flúmen Éridanum pervénérunt. Aeétés nihil sibi prófutúrum esse arbitrátus sí longius prógressus esset, animó démissó domum revertit, ut fílí corpus ad sepultúram daret.
76. THE BARGAIN WITH PELIAS
Tandem post multa perícula Iásón in eundem locum pervénit unde profectus erat. Tum é náví égressus ad régem Peliam, quí régnum adhúc obtinébat, statim sé contulit, et vellere aureó mónstrátó ab eó postulávit ut régnum sibi tráderétur; Peliás enim pollicitus erat, sí Iásón vellus rettulisset, sé régnum eí tráditúrum. Postquam Iásón quid fierí vellet ostendit, Peliás prímó nihil respondit, sed diú in eádem trístitiá tacitus permánsit; tandem ita locútus est: "Vidés mé aetáte iam esse cónfectum, neque dubium est quín diés suprémus mihi appropinquet. Liceat igitur mihi, dum vívam, hóc régnum obtinére; cum autem tandem décesseró, tú mihi succédés." Hác órátióne adductus Iásón respondit sé id factúrum quod ille rogásset.