"mortálís vísús medió sermóne relíquit, et procul in tenuem ex oculís évánuit auram."

98. THE ENCHANTRESS IS FOILED

Breví intermissó spatió Ulixés ad omnia perícula subeunda parátus iánuam pulsávit, et foribus patefactís ab ipsá Circé benígné exceptus est. Omnia eódem modó atque anteá facta sunt. Cénam mágnificé ínstrúctam vídit et accumbere iússus est. Mox, ubi famés cibó dépulsa est, Circé póculum aureum vínó replétum Ulixí dedit. Ille etsí suspicátus est venénum sibi parátum esse, póculum exhausit; quó factó Circé postquam caput éius baculó tetigit, ea verba locúta est quibus sociós éius anteá in porcós converterat. Rés tamen omnínó aliter événit atque illa spéráverat. Tanta enim vís erat éius herbae quam Ulixí Mercurius dederat ut neque venénum neque verba quicquam efficere possent. Ulixés autem, ut eí praeceptum erat, gladió strictó impetum in eam fécit et mortem minitábátur. Circé cum artem suam nihil valére sénsisset, multís cum lacrimís eum obsecráre coepit né sibi vítam adimeret.

99. MEN ONCE MORE

Ulixés autem ubi sénsit eam timóre perterritam esse, postulávit ut sociós suós sine morá in húmánam speciem redúceret (certior enim factus erat á deó Mercurió eós in porcós conversós esse); nisi id factum esset, sé débitás poenás súmptúrum ostendit. Circé hís rébus graviter commóta eí ad pedés sé próiécit, et multís cum lacrimís iúre iúrandó cónfírmávit sé quae ille imperásset omnia factúram. Tum porcós in átrium immittí iussit. Illí dató sígnó inruérunt, et cum ducem suum ágnóvissent, mágnó dolóre adfectí sunt quod núlló modó eum dé rébus suís certiórem facere poterant. Circé tamen unguentó quódam corpora eórum únxit; quó factó sunt omnés statim in húmánam speciem reductí. Mágnó cum gaudió Ulixés suós amícós ágnóvit, et núntium ad lítus mísit, quí reliquís Graecís sociós receptós esse díceret. Illí autem hís rébus cógnitís statim ad domum Circaeam sé contulérunt; quó cum vénissent, úniversí laetitiae sé dédidérunt.

[Illustration: ULYSSES AND CIRCE]

100. AFLOAT AGAIN

Postrídié éius diéí Ulixés ex hác ínsulá quam celerrimé discédere in animó habébat. Circé tamen cum haec cógnóvisset, ex odió ad amórem conversa omnibus precibus eum óráre et obtestárí coepit ut paucós diés apud sé morárétur; quá ré tandem impetrátá tanta beneficia in eum contulit ut facile eí persuásum sit ut diútius manéret. Postquam tamen tótum annum apud Circén cónsúmpserat, Ulixés mágnó désíderió patriae suae mótus est. Sociís igitur ad sé convocátís quid in animó habéret ostendit. Ubi tamen ad lítus déscendit, návem suam tempestátibus tam adflíctam invénit ut ad návigandum paene inútilis esset. Hác ré cógnitá omnia quae ad návís reficiendás úsuí essent comparárí iussit, quá in ré tantam díligentiam omnés adhibébant ut ante tertium diem opus perfécerint. At Circé ubi omnia ad profectiónem paráta esse vídit, rem aegré ferébat et Ulixem vehementer obsecrábat ut eó cónsilió désisteret. Ille tamen, né anní tempore a návigátióne exclúderétur, mátúrandum sibi exístimávit, et tempestátem idóneam nactus návem solvit. Multa quidem perícula Ulixí subeunda erant antequam in patriam suam perveníret, quae tamen hóc locó longum est perscríbere.

NOTES

PERSEUS