"velut ágmine factó quá data porta ruunt, et terrás turbine perflant."

Híc tanta tempestás subitó coorta est ut illí cursum tenére nón possent sed in eandem partem unde erant profectí referrentur. Ulixés é somnó excitátus quó in locó rés esset statim intelléxit; saccum solútum, Ithacam post tergum relictam vídit. Tum véró írá vehementer exársit sociósque obiúrgábat quod cupiditáte pecúniae adductí spem patriae videndae próiécissent.

94. A DRAWING OF LOTS

Breví spatió intermissó Graecí ínsulae cuidam appropinquávérunt in quá Circé, fília Sólis, habitábat. Quó cum návem appulisset, Ulixés in terram frúmentandí causá égrediendum esse statuit; nam cógnóverat frúmentum quod in náví habérent iam déficere. Sociís igitur ad sé convocátís quó in locó rés esset et quid fierí vellet ostendit. Cum tamen omnés memoriá tenérent quam crúdélí morte necátí essent ií quí núper é náví égressí essent, némó repertus est quí hóc negótium suscipere vellet. Quae cum ita essent, rés ad contróversiam déducta est. Tandem Ulixés cónsénsú omnium sociós in duás partís dívísit, quárum alterí Eurylochus, vir summae virtútis, alterí ipse praeesse. Tum hí inter sé sortítí sunt uter in terram égrederétur. Hóc factó, Eurylochó sorte événit ut cum duóbus et vígintí sociís rem susciperet.

95. THE HOUSE OF THE ENCHANTRESS

Hís rébus ita cónstitútis ií quí sortítí erant in interiórem partem ínsulae profectí sunt. Tantus tamen timor animós eórum occupáverat ut nihil dubitárent quín mortí obviam írent. Vix quidem poterant ií quí in náví relictí erant lacrimás tenére; crédébant enim sé sociós suós numquam post hóc tempus vísúrós. Illí autem aliquantum itineris prógressí ad víllam quandam pervénérunt summá mágnificentiá aedificátam, cúius ad óstium cum adiissent, cantum dulcissimum audívérunt. Tanta autem fuit éius vócis dulcédó ut núlló modó retinérí possent quín iánuam pulsárent. Hóc factó ipsa Circé forás exiit, et summá cum benígnitáte omnís in hospitium invítávit. Eurylochus ínsidiás sibi comparárí suspicátus forís exspectáre cónstituit, sed reliquí reí novitáte adductí intrávérunt. Cénam mágnificam omnibus rébus ínstrúctam invénérunt et iússú dominae libentissimé accubuérunt. At Circé vínum quod serví apposuérunt medicámentó quódam miscuerat; quod cum Graecí bibissent, graví somnó subitó oppressí sunt.

96. THE CHARM

Tum Circé, quae artis magicae summam scientiam habébat, baculó aureó quod gerébat capita eórum tetigit; quó factó omnés in porcós subitó conversí sunt. Intereá Eurylochus ígnárus quid in aedibus agerétur ad óstium sedébat; postquam tamen ad sólis occásum ánxió animó et sollicitó exspectávit, sólus ad návem regredí cónstituit. Eó cum vénisset, sollicitúdine ac timóre tam perturbátus fuit ut quae vídisset vix dílúcidé nárráre posset. Ulixés autem satis intelléxit sociós suós in perículó versárí, et gladió correptó Eurylochó imperávit ut sine morá viam ad istam domum démónstráret. Ille tamen multís cum lacrimís Ulixem complexus obsecráre coepit né in tantum perículum sé committeret; sí quid gravius eí accidisset, omnium salútem in summó discrímine futúram. Ulixés autem respondit sé néminem invítum sécum adductúrum; eí licére, sí mállet, in náví manére; sé ipsum sine úlló praesidió rem susceptúrum. Hóc cum mágná vóce díxisset, é náví désiluit et núlló sequente sólus in viam sé dedit.

97. THE COUNTERCHARM

Aliquantum itineris prógressus ad víllam mágnificam pervénit, quam cum oculís perlústrásset, statim intráre statuit; intelléxit enim hanc esse eandem domum dé quá Eurylochus mentiónem fécisset. At cum in eó esset ut límen intráret, subitó eí obviam stetit aduléscéns fórmá pulcherrimá aureum baculum geréns. Híc Ulixem iam domum intrantem manú corripuit et, "Quó ruis?" inquit. "Nónne scís hanc esse Circés domum? Híc inclúsí sunt amící tuí ex húmáná specié in porcós conversí. Num vís ipse in eandem calamitátem veníre?" Ulixés simul ac vócem audívit, deum Mercurium ágnóvit; núllís tamen precibus ab ínstitútó cónsilió déterrérí potuit. Quod cum Mercurius sénsisset, herbam quandam eí dedit, quam contrá carmina multum valére dícébat. "Hanc cape," inquit, "et ubi Circé té baculó tetigerit, tú strictó gladió impetum in eam vidé ut faciás." Mercurius postquam fínem loquendí fécit,