90. THE ESCAPE

Polyphémus ubi sociós suós abiisse sénsit, furóre atque ámentiá impulsus Ulixem iterum quaerere coepit; tandem cum portam invénisset, saxum quó obstrúcta erat ámóvit, ut pecus in agrós exíret. Tum ipse in introitú cónsédit, et ut quaeque ovis ad hunc locum vénerat, éius tergum manibus tráctábat, né virí inter ovís exíre possent. Quod cum animadvertisset Ulixés, intelléxit omnem spem salútis in doló magis quam in virtúte póní. Itaque hóc cónsilium iniit. Prímum trís quás vidit pinguissimás ex ovibus délégit, quás cum inter sé viminibus coniúnxisset, únum ex sociís suís ventribus eárum ita subiécit ut omnínó latéret; deinde ovís hominem sécum ferentís ad portam égit. Id accidit quod fore suspicátus erat. Polyphémus enim postquam terga ovium manibus tráctávit, eás praeteríre passus est. Ulixés ubi rem tam félíciter événisse vídit, omnís sociós suós ex órdine eódem modó émísit; quó factó ipse novissimus évásit.

91. OUT OF DANGER

Iís rébus ita cónfectís, Ulixés veritus né Polyphémus fraudem sentíret, cum sociís quam celerrimé ad lítus contendit; quó cum vénissent, ab iís quí náví praesidió relictí erant mágná cum laetitiá exceptí sunt. Hí enim cum ánxiís animís iam trís diés continuós reditum eórum exspectávissent, eós in aliquod perículum mágnum incidisse (id quidem quod erat) suspicátí, ipsí auxiliandí causá égredí parábant. Tum Ulixés nón satis tútum arbitrátus in eó locó manére, quam celerrimé profisíscí cónstituit. Iussit igitur omnís návem cónscendere, et ancorís sublátís paulum á lítore in altum próvectus est. Tum mágná vóce exclámávit: "Tú, Polyphéme, quí iúra hospití spernis, iústam et débitam poenam immánitátis tuae solvistí." Hác vóce audítá Polyphémus írá vehementer commótus ad mare sé contulit, et ubi návem paulum á lítore remótam esse intelléxit, saxum ingéns manú correptum in eam partem coniécit unde vócem veníre sénsit. Graecí autem, etsí nón multum áfuit quín submergerentur, núlló damnó acceptó cursum tenuérunt.

92. THE COUNTRY OF THE WINDS

Pauca mília passuum ab eó locó prógressus Ulixés ad ínsulam Aeoliam návem appulit. Haec patria erat ventórum,

"Híc vástó réx Aeolus antró luctantís ventós tempestátésque sonórás imperió premit ac vinclís et carcere frénat."

Ibi réx ipse Graecós hospitió excépit, atque iís persuásit ut ad recuperandás vírís paucós diés in eá regióne commorárentur. Septimó dié cum socií é labóribus sé recépissent, Ulixés, né anní tempore á návigátióne exclúderétur, sibi sine morá proficíscendum statuit. Tum Aeolus, quí sciébat Ulixem cupidissimum esse patriae videndae, eí iam profectúró mágnum saccum é corió cónfectum dedit, in quó ventós omnís praeter únum inclúserat. Zephyrum tantum solverat, quod ille ventus ab ínsulá Aeoliá ad Ithacam návigantí est secundus. Ulixés hóc dónum libenter accépit, et grátiís pró tantó benefició áctís saccum ad málum adligávit. Tum omnibus rébus ad profectiónem parátís merídiánó feré tempore é portú solvit.

93. THE WIND-BAG

Novem diés secundissimó ventó cursum tenuérunt, iamque in cónspectum patriae suae vénerant, cum Ulixés lassitúdine cónfectus (ipse enim gubernábat) ad quiétem capiendam recubuit. At socií, quí iam dúdum mírábantur quid in illó saccó inclúsum esset, cum ducem somnó oppressum vidérent, tantam occásiónem nón omittendam arbitrátí sunt; crédébant enim aurum et argentum ibi esse céláta. Itaque spé lucrí adductí saccum sine morá solvérunt, quó factó ventí