13. HERCULES AND THE SERPENTS
Íphiclés, fráter Herculis, mágná vóce exclámávit; sed Herculés ipse, fortissimus puer, haudquáquam territus est. Parvís manibus serpentís statim prehendit, et colla eárum mágná ví compressit. Tálí modó serpentés á pueró interfectae sunt. Alcména autem, máter puerórum, clámórem audíverat, et marítum suum é somnó excitáverat. Ille lúmen accendit et gladium suum rapuit; tum ad puerós properábat, sed ubi ad locum vénit, rem míram vídit, Herculés enim rídébat et serpentís mortuás mónstrábat.
14. THE MUSIC-LESSON
Herculés á pueró corpus suum díligenter exercébat; mágnam partem diéí in palaestrá cónsúmébat; didicit etiam arcum intendere et téla conicere. Hís exercitátiónibus vírés éius cónfírmátae sunt. In músicá etiam á Linó centauró érudiébátur (centaurí autem equí erant sed caput hominis habébant); huic tamen artí minus díligenter studébat. Híc Linus Herculem ólim obiúrgábat, quod nón studiósus erat; tum puer írátus citharam subitó rapuit, et omnibus víribus caput magistrí ínfélícis percussit. Ille íctú próstrátus est, et pauló post é vítá excessit, neque quisquam posteá id officium suscipere voluit.
15. HERCULES ESCAPES SACRIFICE
Dé Hercule haec etiam inter alia nárrantur. Ólim dum iter facit, in fínís Aegyptiórum vénit. Ibi réx quídam, nómine Búsíris, illó tempore régnábat; híc autem vir crúdélissimus hominés immoláre cónsuéverat. Herculem igitur corripuit et in vincula coniécit. Tum núntiós dímísit et diem sacrifició édíxit. Mox ea diés appetébat, et omnia ríte paráta sunt. Manús Herculis caténís ferreís vinctae sunt, et mola salsa in caput éius ínspersa est. Mós enim erat apud antíquós salem et fár capitibus victimárum impónere. Iam victima ad áram stábat; iam sacerdós cultrum súmpserat. Subitó tamen Herculés mágnó cónátú vincula perrúpit; tum íctú sacerdótem próstrávit; alteró régem ipsum occídit.
16. A CRUEL DEED
Herculés iam aduléscéns Thébís habitábat. Réx Thébárum, vir ígnávus, Creón appellábátur. Minyae, géns bellicósissima, Thébánís fínitimí erant. Légátí autem á Minyís ad Thébánós quotannís mittébantur; hí Thébás veniébant et centum bovés postulábant. Thébání enim ólim á Minyís superátí erant; tribúta igitur régí Minyárum quotannís pendébant. At Herculés cívís suós hóc stípendió líberáre cónstituit; légátós igitur comprehendit, atque aurís eórum abscídit. Légátí autem apud omnís gentís sánctí habentur.
17. THE DEFEAT OF THE MINYAE
Ergínus, réx Minyárum, ob haec vehementer írátus statim cum omnibus cópiís in fínís Thébánórum contendit. Creón adventum éius per explórátórés cógnóvit. Ipse tamen púgnáre nóluit, nam mágnó timóre adfectus erat; Thébání igitur Herculem imperátórem creávérunt. Ille núntiós in omnís partís dímísit, et cópiás coégit; tum proximó dié cum mágnó exercitú profectus est. Locum idóneum délégit et aciem ínstrúxit. Tum Thébání é superióre locó impetum in hostís fécérunt. Illí autem impetum sustinére nón potuérunt; itaque aciés hostium pulsa est atque in fugam conversa.