18. MADNESS AND MURDER

Post hóc proelium Herculés cópiás suás ad urbem redúxit. Omnés Thébání propter victóriam máximé gaudébant; Creón autem mágnís honóribus Herculem decorávit, atque fíliam suam eí in mátrimónium dedit. Herculés cum uxóre suá beátam vítam agébat; sed post paucós annós subitó in furórem incidit, atque líberós suós ipse suá manú occídit. Post breve tempus ad sánitátem reductus est, et propter hóc facinus mágnó dolóre adfectus est; mox ex urbe effúgit et in silvás sé recépit. Nólébant enim cívés sermónem cum eó habére.

19. HERCULES CONSULTS THE ORACLE

Herculés tantum scelus expiáre mágnopere cupiébat. Cónstituit igitur ad óráculum Delphicum íre; hóc enim óráculum erat omnium celeberrimum. Ibi templum erat Apollinis plúrimís dónís órnátum. Hóc in templó sedébat fémina quaedam, nómine Pýthia et cónsilium dabat iís quí ad óráculum veniébant. Haec autem fémina ab ipsó Apolline docébátur, et voluntátem deí hominibus énúntiábat. Herculés igitur, quí Apollinem praecipué colébat, húc vénit. Tum rem tótam exposuit, neque scelus célávit.

20. THE ORACLE'S REPLY

Ubi Herculés fínem fécit, Pýthia prímó tacébat; tandem tamen iussit eum ad urbem Tíryntha íre, et Eurystheí régis omnia imperáta facere. Herculés ubi haec audívit, ad urbem illam contendit, et Eurystheó régí sé in servitútem trádidit. Duodecim annós crúdélissimó Eurystheó serviébat, et duodecim labórés, quós ille imperáverat, cónfécit; hóc enim únó modó tantum scelus expiárí potuit. Dé hís labóribus plúrima á poétís scrípta sunt. Multa tamen quae poétae nárrant vix crédibilia sunt.

21. FIRST LABOR: THE NEMEAN LION

Prímum ab Eurystheó iússus est Herculés leónem occídere quí illó tempore vallem Nemeaeam reddébat ínféstam. In silvás igitur in quibus leó habitábat statim sé contulit. Mox feram vídit, et arcum, quem sécum attulerat, intendit; éius tamen pellem, quae dénsissima erat, tráicere nón potuit. Tum clává mágná quam semper gerébat leónem percussit, frústrá tamen; neque enim hóc modó eum occídere potuit. Tum démum collum mónstrí bracchiís suís complexus est et faucís éius omnibus víribus compressit. Hóc modó leó breví tempore exanimátus est; núlla enim respírandí facultás eí dabátur. Tum Herculés cadáver ad oppidum in umerís rettulit; et pellem, quam détráxerat, posteá pró veste gerébat. Omnés autem quí eam regiónem incolébant, ubi fámam dé morte leónis accépérunt, vehementer gaudébant et Herculem mágnó honóre habébant.

22. SECOND LABOR: THE LERNEAN HYDRA

Pauló post iússus est ab Eurystheó Hydram necáre. Hóc autem mónstrum erat cui novem erant capita. Herculés igitur cum amícó Ioláó profectus est ad palúdem Lernaeam, in quá Hydra habitábat. Mox mónstrum invénit, et quamquam rés erat mágní perículí, collum éius sinistrá prehendit. Tum dextrá capita novem abscídere coepit; quotiéns tamen hóc fécerat, nova capita exoriébantur. Diú frústrá labórábat; tandem hóc cónátú déstitit. Deinde arborés succídere et ígnem accendere cónstituit. Hóc celeriter fécit, et postquam lígna ígnem comprehendérunt, face árdente colla adússit, unde capita exoriébantur. Nec tamen sine mágnó labóre haec fécit; vénit enim auxilió Hydrae cancer ingéns, quí, dum Herculés capita abscídit, crúra éius mordébat. Postquam mónstrum tálí modó interfécit, sagittás suás sanguine éius imbuit, itaque mortiferás reddidit.