APPENDIX A.

EXTRACTS FROM MS. Gg. 4, 26, IN THE CAMBRIDGE UNIVERSITY LIBRARY, TRANSLATIONS OF WHICH ARE GIVEN AT PAGES 37, 38 OF THIS WORK.

Fol. 4 b. ‘Quapropter concludit Paulus justificatos ex fide, et soli deo confidentes per Jesum reconciliatos esse deo, restitutosque ad gratiam; ut apud deum stent et maneant ipsi filii dei, et filiorum dei certam gloriam expectent. Pro qua adipiscenda interim ferenda sunt omnia patienter: ut firmitas spei declaretur. Quæ quidem non falletur. Siquidem ex dei amore et gratia erga nos ingenti reconciliati sumus, alioquin eius filius pro nobis etiam impiis et contrariis deo non interiisset. Quod si alienatos a se dilexit, quanto magis reconciliatos et diligit et dilectos conservabit. Quamobrem firma et stabili spe ac letitia esse debemus, confidereque deo indubitanter per Jesum Christum; per quem unum hominem est ad deum reconciliatio. Nam ab illo ipso primo homine, et diffidentia, impietateque, et scelere ejusdem, totum humanum genus deperiit.

f. 5 b. ‘Sed hic notandum est, quod hec gracia nichil est aliud, quam dei amor erga homines; eos videlicet, quos vult amare, amandoque inspirare spiritu suo sancto, qui ipse est amor, et dei amor, qui (ut apud Joannem evangelistam ait salvator) ubi vult spirat. Amati autem et inspirati a deo vocati sunt, ut, accepto amore, amantem deum redament et eundem amorem desiderent et expectent. Hec exspectacio et spes, ex amore est. Amor vero noster est, quia ille nos amat, non (ut scribit Joannes in secunda epistola) quasi nos prius dilexerimus deum: sed quia ipse prior dilexit nos, eciam nullo amore dignos, siquidem impios et iniquos, jure ad sempiternum interitum destinatos. Sed quosdam, quos ille novit et voluit, deus dilexit, diligendo vocavit, vocando justificavit, justificando magnificavit. Hec in deo graciosa dileccio et caritas erga homines, ipsa vocacio et justificacio et magnificacio est: nec quicquid aliud tot verbis dicimus quam unum quiddam, scilicet amorem dei erga homines eos quos vult amare. Item cum homines gracia attractos, vocatos, justificatos, et magnificatos dicimus, nichil significamus aliud, quam homines amantem deum redamare.

f. 18. ... ‘aperte videas providente et dirigente deo res duci, atque ut ille velit in humanis fieri; non ex vi quidem aliqua illata, quum nichil est remotius a vi quam divina actio: sed cum hominis natura voluntate et arbitrio, divina providentia et voluntate latenter et suaviter et quasi naturaliter comitante, atque una et simul cum eo incedente tam mirabiliter, ut et quicquid velis egerisque agnoscatur a deo, et quod ille agnoverit statuitque fore simul id necessario fiat.

ff. 79, 80. ‘Hominis anima constat intellectu et voluntate. Intellectu sapimus. Voluntate possumus. Intellectus sapientia, fides est. Voluntatis potentia, charitas. Christus autem dei virtus, i.e. potentia, est, et dei sapientia. Per christum illuminantur mentes ad fidem: qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et dat potestatem filios dei fieri, iis qui credunt in nomine ejus. Per christum etiam incenduntur voluntates in charitatem: ut deum, homines, et proximum ament: in quibus est completio legis. A deo ergo solo per christum et sapimus et possumus; eo quod in christo sumus. Homines autem ex se intellectum habent cæcum, et voluntatem depravatam in tenebrisque ambulant et nesciunt quid faciunt....

‘Christus autem (ut modo dixi) dei virtus, et dei sapientia est. Qui sunt calidis radiis illius divinitatis acciti ut illi in societate adhereant, hii quidem sunt tercii [1. Jews; 2. Gentiles; 3. Christians], illi quos Paulus vocatos et electos in illam gloriam, appellat: quorum mentes presentia divinitatis illustrantur; voluntates corriguntur; qui fide cernunt clare sapientiam christi, et amore ejusdem potentiam fortiter apprehendunt.’