APPENDIX B.
EXTRACTS FROM MS. ON I. CORINTHIANS. EMMANUEL COLLEGE MS. 3. 3. 12.
(a) ‘Deus autem ipse animi instar totus in toto est, et totus in qualibet parte: verumtamen non omnes partes similiter deificat (dei enim animare deificare est), sed varie, videlicet, ut convenit ad constructionem ejus, quod est in eo unum, ex pluribus. Hoc compositum eciam ex deo et hominibus, modo templum dei, modo ecclesia, modo domus, modo civitas, modo regnum, a dei prophetis appellatur.... In quo quum Corinthei erant, ut videri voluerunt et professi sunt: sapienter sane Paulus animadvertens si quid laude dignum in illis erat, inde exorditur, et gracias agit de eo quod præ se ferunt boni, quodque adhuc fidei et ecclesiæ fundamentum tenent; ut hoc leni et molli principio alliciat eos in lectionem reliquæ epistolæ, faciatque quod reprehendit in moribus eorum facilius audiant. Nam si statim in initio asperior fuisset graviusque accusasset, profecto teneros adhuc animos et novellos in religione, presertim in gente ilia Greca, arrogante et superba, ac prona in dedignationem, a se et suis exhortationibus discussisset. Prudenter igitur et caute agendum fuit pro racione personarum, locorum et temporum: in quibus observandis fuit Paulus certe unus omnium consideratissimus, qui proposito fini ita novit media accommodare: ut quum nihil aliud quesierat nisi gloriam Jesu christi in terris, et amplificationem fidei ac charitatis, homo divina usus solertia nihil nec egit nec omisit unquam apud aliquos, quod ejusmodi propositum vel impediret vel retardaret. Itaque jam necessario correcturus quamplurima per literas in Corinthiis, qui, post ejus ab eis discessum, obliqua acciderant, acceptiore utitur principio et quasi quendam aditum facit ad reliqua, quæ non nihil amara cogitur adhibere, ut salutaris medicinæ poculum, modo ejus os saccharo illiniatur, Corinthii libenter admittant et hauriant. Quanquam vero Corinthii omnes qui fuerunt ex ecclesia christum professi sunt, in illiusque doctrina et nomine gloriati sunt: tamen super hoc fundamento nonnullorum erant malæ et pravæ edificationes partim ignorantia partim malicia superintroductæ. Fuerunt enim quidam parum modesti, idemque non parum arrogantes, qui deo et christo et christi apostolis non nihil posthabitis, ceperunt de lucro suo cogitare, ac freti sapientia seculari, quæ semper plurimum potuit apud Grecos, in plebe sibi authoritatem quærere, simulque opinionem apostolorum, maxime Pauli, derogare; cujus tamen adhuc apud Corinthios (ut debuit) nomen plurimum valuit. At illi nescio qui invidi et impatientes laudis Pauli, et suam laudem ac gloriam amantes, attentaverunt aliquid institutionis in ecclesia, ut eis venerat in mentem, utque sua sapientia et opibus probare potuerint, volueruntque in populo videri multa scire et posse ac quid exposcit christiana religio nihil ignorare, facileque quid venerat in dubium posse solvere et sententiam ferre. Qua insolentia nimirum in molli adhuc et nascente ecclesia molliti sunt multa, multa passi eciam sunt quæ ab institutis Pauli abhorruere. Item magna pars populi jamdudum et vix a mundo tracti in eam religionem quæ mundi contemptum edocet et imperat, facile retrospexit ad mundanos mores: et oculos in opes, potentiam, et sapientiam secularem conjecit. Unde nihil reluctati sunt, quin qui opibus valuerunt apud eos iidem authoritate valeant. Immo ab illis illecti prompti illorum nomina sectati sunt, quo factum fuit ut partes nascerentur et factiones ac constitutiones sibi diversorum capitum: ut quæque conventicula suum caput sequeretur. Ex quo dissidio contentiosæ altercationes proruperunt et omnia simul misere corruerunt in deterius. Quam calamitatem Corinthiensis ecclesiæ quorundam improbitate inductam, illius primus parens Paulus molestissime tulit, non tam quod conati sunt infringere suam authoritatem, quam quod sub malis suasoribus qui bene ceperint navigare in christi archa periclitarentur. Itaque quantum est ausus et licuit insectatur eos qui volunt videri sapientes, quique in christiana republica plus suis ingeniis quam ex deo moliuntur. Quod tamen facit ubique modestissime, homo piissimus, magis querens reformationem malorum quam aliquorum reprehensionem. Itaque docet omnem et sapientiam et potentiam a deo esse hominibus per Jesum christum, qui dei sui patris eterni virtus et sapientia est, cujus virtute sapiat oportet et possit quisque qui vere sapiat aliquid et recte possit; hominum autem sapientiam inanem et falsam affirmat: Item potentiam vel quanquumque quandam enervationem et infirmitatem: atque hec utraque deo odiosa et detestabilis, ut nihil possit fieri nec stultius nec impotentius, neque vero quod magis deo displiceat, quam quempiam suis ipsius viribus conari aliquid in ecclesia christiana: quam totam suum solius opus esse vult deus; atque quenquam in eo ex se solo suoque spiritu sapere, ut nulla sit in hominibus prorsus neque quod possunt bonitate, neque quod sapiunt fide, neque denique quod sunt quidem spe, nisi ex deo in christo gloriatio, per quem sumus in ipso, et in deo, a quo sane solo possumus et sapimus, et sumus denique quicquid sumus. Hoc in tota hac epistola contendit Paulus asserere: verum maxime et apertissime in prima parte: in qua nititur eradicare et funditus tollere falsam illam opinionem, qua homines suis viribus se aliquid posse arbitrantur, qua sibi confisi, tum deo diffidunt, turn deum negligunt. Quæ hominum arrogantia et opinio de seipsis, fons est malorum et pestis, ut impossible sit eam societatem sanam et incolumem esse, in qua possunt aliquid, qui suis se viribus aliquid posse arbitrantur. Secundum vero Pauli doctrinam, quæ est christi doctrina et evangeliis consona (siquidem unus est author et idem spiritus) nihil quisquam ad se ipsum, sed duntaxat ad deum spectare debet, ei se subjicere totum, illi soli servire, postremo ab illo expectare omnia et ex illo solo pendere: ut quicquid in christiana republica (quæ dei est civitas) vel vere sentiat, vel recte agat ab illo id totum credat proficisci, et acceptum deum referat.’—Leaf a 4, et seq.
(b) ‘Quod si quando voluerit quempiam preditum sapientia seculari, cujusmodi Paulus et ejus discipulus Dionysius Areopagita ac nonnulli alii veritates sapientiæ suæ, et accipere et ad alios deferre: profecto hi nunciaturi aliis quod a deo didicerint, dedita opera nihil magis curaverunt quam ut ex seculo nihil sapere viderentur; existimantes indignum esse ut cum divinis revelatis humana racio commisceatur: nolentes eciam id committere quo putetur veritati credi magis suasione hominum quam virtute dei.
‘Hinc Paulus in docta et erudita Grecia nihil veritus est, ex se videri stultus et impotens, ac profiteri se nihil scire nisi Jesum christum et eundem crucifixum: nec posse quicquam nisi per eundem ut per stulticiam predicationis salvos faciat credentes et ratiocinantes confundet.’—Leaf 3, 4.
(c) ‘Idem etiam potentes non sua quidem potentia et virtute, sed solius dei per Jesum christum dominum nostrum, in quo illud venerandum et adorandum miraculum, quod deus ipse coierit cum humana natura; quod quiddam compositum ex deo et homine (quod Greci vocant “Theantropon”) hic vixit in terris, et pro hominum salute versatus est cum hominibus, ut eos deo patri suo revocatos reconciliaret: quod idem præstitit in probatione et ostensione virtutis defensioneque justiciæ usque ad mortem, mortem autem crucis: quod deinde victa morte, fugato diabolo, redempto humano genere, ut liberam habeat potestatem, omnino sine adversarii querela, eligendi ad se quos velit, ut quos velit vocet, quos vocet justificet. Quod (inquam) sic victa et prostrata morte, mortisque authore, ex morte idem resurrexit vivens, ac vivum se multis ostendit, multisque argumentis comprobavit. Quod tum postremo cernentibus discipulis sursum ut erat deus et homo ascendit ad patrem, illic ex celo progressum sui inchoati operis in terris, et perfectionem despecturus, ac quantum sibi videbitur continuo adjuturus. Quod deinde post hæc tandem opportuno tempore, rebus maturis, contrariis deo rationibus discussis, longe et a creaturis suis exterminatis injusticia videlicet et ignorantia, in quarum profligatione nunc quotidie dei et sapientia et virtus in suis ministris operatur, operabiturque usque in finem. Quod tum (inquam) post satis longum conflictum et utrinque pugnam inter lucem et tenebras, deo et angelis spectantibus, tandem ille idem dux et dominus exercituum, qui, hic primus, bellum induxit adversariis et cum hostibus manum ipse conseruit, patientia et morte vincens, in subsidium suorum prelucens et prepotens, rediet, ut fugata malitia et stultitia, illustret et bona faciet omnia: utque postremo, resuscitans mortuos, ipsam mortem superet sua immortalitate, et absorbeat, ac victuros secum rapiat in celum, morituros a se longe in sempiternam mortem discutiat in tenebras illas exteriores, ut per ipsum in reformato mundo sola vita deinceps in perpetuum sapientia et justitia regnet.’—Leaf b. 5.
(d) ‘Quamobrem non ab re quidem videtur factum fuisse a deo, ut illo vulgo hominum et quasi fæce in fundo residente longe a claritate posthabita, qui in tam altam obscuritatem non fuerint delapsi, prius et facilius a divine lumine attingerentur, qui fuerunt qui minus in vallem mundi miserique descenderunt, qui altius multo extantes quam alii, merito priores exorto justiciæ sole illuminati fuerunt; qui supra multitudinem varietatem et pugnam hujus humilis mundi, simplices, sui similes, et quieti, extiterunt, tanto propiores deo quanto remotius a deo distaverint. Quod si deus ipse est ipsa nobilitas, sapientia, et potentia; quis non videt Petrum, Joannem, Jacobum, et id genus reliquos, etiam antequam veritas dei illuxerat in terras, tanto aliis sapientia et viribus præstitisse, quanto magis abfuerint ab illorum stultitia et impotentia, ut nihil sit mirum, si deus, cujus est bonis suis, meliores eligere et accommodare, eos habitos stultos et impotentes delegerit, quando quidem revera universi mundi nobiliores fuerunt, a vilitateque mundi magis sejuncti, altiusque extantes: ut quemadmodum id terræ quod altius eminet, exorto sole facilius et citius radiis tangitur; ita similiter fuit necesse prodeunte luce quæ illuminaret omnem hominem venientem in hunc mundum, prius irradiaret eos qui magis in hominibus eminuerint et quasi montes ad hominum valles extiterint. Ad alios autem qui sunt in imo in regione frigoris, nebulosa sapientia obducti, et tardius penetrant divini radii, et illic difficilius illuminant et citius destituunt, nisi forte vehementius incumbentes rarifecerint nubem et lenifecerint hominem ut abjectis omnibus quæ habet, evolet in christum. Quod si fecerit, tum emergit in conditionem et statum Petri ac talium parvulorum quos dudum contempserit, ut per eam viam ascendat ad veritatem qui ipse est christus qui dixit, “Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum cælorum.” Qui parvuli, sine dubio, sunt majores illis qui magni in mundo reputantur, ac ideo jure a deo ad sua mysteria antepositi.’—Leaf b. 8.
(e) ‘Angustis sane et minutis sunt animis qui hoc non vident, quique sentiunt de secularibus rebus contendendum esse, et in hisce jus quærendum suum; qui ignorant quæ sit divina justitia, quæ injustitia; quique etiam homunciones, quorum stultitia haud scio ridenda ne sit magis quam deflenda, sed certe deflenda; quoniam ex ea ecclesia calamitatem sentit, ac pæne eversionem. Sed illi homunciones perditi (quibus hoc nostrum seculum plenum est) in quibusque sunt etiam qui minime debent esse ecclesiastici viri, et qui habentur in ecclesia primarii. Illi (inquam) ignari penitus evangelicæ et apostolicæ doctrinæ, ignari divinæ justitiæ, ignari christianæ veritatis, soliti sunt dicere causam dei, jus ecclesiæ, patrimonium christi, bona sacerdotii, defendi a se oportere et sine peccato non posse non defendi. O angustia! O cæcitas! O miseria istorum, qui quum ineunt rationem perdendi omnia, non solum hæc secularia, sed illa quoque etiam sempiterna; quumque ipsa perdunt, putant se tamen eadem acquirere, defendere et conservare; qui ipso rerum exitu ubique in ecclesia homines, ipsis piscibus oculis durioribus, non cernunt quæ contentionibus judiciisque dispendia religionis, diminutio auctoritatis, negligentia christi, blasphemia dei, sequitur. Ea etiam ipsa denique, quæ ipsi vocant “bona ecclesiæ,” quæque putant se suis litigationibus vel tenere vel recuperare; quæ quotidie paulatim et latenter tum amittunt, tum ægre custodiunt, siquidem magis vi quam hominum liberalitate et charitate, quo nihil ecclesia indignius esse potest. In qua procul dubio eadem debet esse ratio conservandi quæ data fuerint quondam, quæ fuerit comparandi. Amor dei et proximi, desiderium celestium, contemptus mundanorum, vera pietas, religio, charitas, benignitas erga homines, simplicitas, patientia, tolerantia malorum, studium semper bene faciendi vel omnibus hominibus ut [in constanti] bono malum vincant, hominum animos conscitavit ubique tandem ut de ecclesia christi bene opinarentur, ei faveant, eam ament, in eam benefici et liberales sint, darentque incessanter, datisque etiam data accumulent, quum viderant in ecclesiasticis viris nullam avaritiam, nullum abusum liberalitatis suæ. Quod si qui supremam partem teneant in christiana ecclesia (id est sacerdotes) virtutem (quæ acquisivit omnia) perpetuo tenuissent adhucve tenerent; profecto si staret causa, effectus sequeretur, vel auctus vel conservatus, hominesque ecclesiastici non solum quieti possiderent sua; sed plura etiam acciperent possidenda. Sed quum aquæ (ut ait David) intraverant usque animos nostros, quumque cupiditatis et avaritiæ fluctibus obruimur, nec illud audimus, Divitiæ si affluant, nolite cor apponere, quumque neglecta illa virtute et justitia et studio conservandi amplificandique regni dei in terris, quod sacerdotio nec exposcenti nec expectanti ejusmodi acquisivit omnia, animos suos (proh nephas!) in illos appendices et pendulas divitias converterint, quod onus est potius ecclesiæ quam ornamentum, tunc ita illo retrospectu canes illi et sues ad vomitum, et ad volutabrum luti, infirmaverunt se amissa pulchra et placida conservatrice rerum virtute; ut quum vident recidere a se quotidie quod virtus comparavit, impotentes dimicant et turpiter sane confligunt inter se et cum laicis cum sui nominis infamia et ignominia religionis, et ejus rei etiam quam maxime quærunt indies majore dispendio ac perditione non videntes cæci, si qui [ ] acquisierit aliquid necessario ejus contrarium idem auferre oportere. Contemptus mundi mundanarumque rerum quem docuit christus comparavit omnia; contra earundem amor amittet et perdet omnia. Quis non videt quum virtute præstitimus, nos tunc bona mundi jure exigere non potuisse nisi quatenus tenuiter ad victum vestitumque pertineat quo jubet Paulus contenti simus. Quis (inquam) non videt multo minus nunc nos exigere debere, quum omnis virtutis expertes sumus, quumque ab ipsis laicis nihil fere nisi tonsa coma, et corona, capitio, et demissa toga, differimus, nisi hoc dicat quispiam (deridens nos), quum nunc sumus relapsi in mundum, quæ sunt mundi et partem nostram in mundo nos expostulare posse; ut non amplius dicamus, Dominus pars hæreditatis nostræ; sed nobis dicatur, Mercedem vestram recepistis. O bone deus, quam puderet nos hujus descensus in mundum, si essemus memores amoris dei erga nos, exempli christi, dignitatis religionis christianæ, professionis et nominis nostri.’—Leaf d. 3-5.
(f) ‘Hic obstupesco et exclamo illud Pauli mei, “O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ dei.” O sapientia admirabiliter bona hominibus et misericors, ut jure tua pia benignitas altitudo divitiarum potest appellari, qui commendans charitatem tuam in nobis voluisti in nos tam esse liberalis ut temetipsum dares pro nobis, ut tibe et deo nos redderemur. O pia, O benigna, O benefica sapientia, O os, verbum, et veritas dei in homine, verbum veridicum et verificans, qui voluisti nos docere humanitus ut nos divinitus sapiamus, qui voluisti esse in homine ut nos in deo essemus. Qui denique voluisti in homine humiliari usque ad mortem, mortem autem crucis, ut nos exaltaremur usque ad vitam, vitam autem dei.’