[111] ‘Quæ sequuntur in Moyse est repetitio et latior explicacio superiorum, ac speciatim distinctio earum rerum quas primum generatim complexus est. Tu aliud si sentis fac nos te queso participes. Vale.’

[112] ... ‘Particulatim res aggreditur, et mundi digestionem ante oculos ponit, quod sic facit meo judicio, ut sensus vulgi et rudis multitudinis quam docuit racionem habuisse videatur.’

[113] See quotation from Chrysostom to a similar effect: Summa, prima pars, lxvii. art. iv. conclusio. After speaking of the views of Augustine and Basil, Aquinas says:—

‘Chrysostomus (Homil. 2 in Gen. circa medium illius tom. i.) autem assignat aliam rationem quia Moyses loquebatur rudi populo qui nihil nisi corporalia poterat capere, quem etiam ab idololatria revocare volebat,’ &c.

[114] ‘... Et hoc more poetæ alicujus popularis, quo magis consulat spiritui simplicis rusticitatis, fingens successionem rerum operum et temporum cujusmodi apud tantum Opificem certè nulla esse potest.’

[115] ‘Crassiter et pingue docenda fuit stulta illa et macra multitudo.’

[116] ‘(1) Moysen digna Deo loqui voluisse. (2) In rebus vulgo cognitis vulgo satisfacere. (3) Ordinem rerum servare. In primis populum ad religionem et cultum unius Dei traducere.’

[117] ‘Partim quia sex numero facile in rebus homini in mentem venire possunt.’

[118] ‘Maxime ... ut imitacio divina (quem, more poetæ, finxit sex dies operatum esse, septimo quievisse) populum septimo quoque die ad quietem et contemplacionem Dei et cultum adduceret.’

[119] ‘Nunquam dierum numerum statuisset, nisi ut illo utilissimo et sapientissimo figmento, quasi quodam proposito exemplari populum ad imitandum provocaret, ut sexto quoque die diurnis actibus fine imposito, septimo in summa Dei contemplatione persisterent.’