[641] D. B. i. 75 b: ‘De eadem terra ten[ent] 3 taini 3 hidas et reddunt 3 libras excepto servicio.’ Ib. 86 b: ‘Huic manerio est addita dimidia hida. Tres taini tenebant T. R. E. et serviebant preposito manerii per consuetudinem absque omni firma donante.’
[642] D. B. i. 1: ‘Quando moritur alodiarius, Rex inde habet relevationem terrae.’
[643] D. B. i. 179: ‘Burgensis cum caballo serviens, cum moriebatur, habebat Rex equum et arma eius. De eo qui equum non habebat, si moreretur, habebat Rex aut 10 solidos aut terram eius cum domibus.’
[644] D. B. i. 50 b: ‘Alric tenet dimidiam hidam. Hanc tenuit pater eius de Rege E. Sed hic Regem non requisivit post mortem Godric sui avunculi qui eam custodiebat.’
[645] D. B. i. 238 b: ‘Huic aecclesiae dedit Aluuinus vicecomes Cliptone concessu Regis Edwardi et filiorum suorum pro anima sua.’ Ib. 59: ‘De hoc manerio scira attestatur, quod Edricus qui eum tenebat deliberavit illum filio suo qui erat in Abendone monachus ut ad firmam illud teneret et sibi donec viveret necessaria vitae donaret; post mortem vero eius manerium haberet. Et ideo nesciunt homines de scira quod abbatiae pertineat, neque enim inde viderunt brevem Regis vel sigillum. Abbas vero testatur quod in T. R. E. misit ille manerium ad aecclesiam unde erat et inde habet brevem et sigillum R. E.’
[646] D. B. i. 154: ‘Quando Rex ibat in expeditione, burgenses 20 ibant cum eo pro omnibus aliis, vel 20 libras dabant Regi ut omnes essent liberi.’
[647] D. B. i. 230: ‘Quando Rex ibat in exercitu per terram, de ipso burgo 12 burgenses ibant cum eo.’
[648] D. B. i. 238: ‘Consuetudo Waruuic fuit, ut eunte rege per terram in expeditionem, decem burgenses de Waruuic pro omnibus aliis irent.’
[649] D. B. i. 57 b.
[650] D. B. i. 64 b: ‘Quando Rex ibat in expeditione vel terra vel mari, habebat de hoc burgo aut 20 solidos ad pascendos suos buzecarlos, aut unum hominem ducebat secum pro honore 5 hidarum.’