Sed tum maesta virum mittens quae verba locuta's!

30

Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu!

Quis te mutavit tantus deus? an quod amantes

Non longe a caro corpore abesse volunt?

Atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis

Non sine taurino sanguine pollicita's

35

Sei reditum tetullisset. is haut in tempore longo

Captam Asiam Aegypti finibus addiderat.