Quis ego pro factis caelesti reddita coetu
Pristina vota novo munere dissoluo.
Invita, o regina, tuo de vertice cessi,
40
Invita: adiuro teque tuomque caput,
Digna ferat quod siquis inaniter adiurarit:
Sed qui se ferro postulet esse parem?
Ille quoque eversus mons est, quem maximum in orbi
Progenies Thiae clara supervehitur,
45