[963-6]. 'Quae tamen ille, ab aeterno cuncta prospiciens, prouidentiae cernit intuitus, et suis quaeque meritis praedestinata disponit;' Boeth. v. Pr. 2 (end).
[968]. grete clerkes; such as Boethius, Saint Augustine, and bishop Bradwardine; see Non. Pr. Ta. B 4431, 2.
[974-80]. 'Nam si cuncta prospicit Deus, neque falli ullo modo potest, euenire necesse est, quod prouidentia futurum esse praeuiderit. Quare si ab aeterno non facta hominum modo, sed etiam consilia uoluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas;' Boeth. v. Pr. 3. 981-7 (continued): 'neque enim uel factum aliud ullum, uel quaelibet existere poterit uoluntas, nisi quam nescia falli prouidentia diuina praesenserit. Nam si res aliorsum, quam prouisae sunt, detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia.' 988-994 (continued): 'sed opinio potius incerta: quod de Deo credere nefas iudico.'
[996]. I.e. who have received the tonsure.
[997-1001]. 'Aiunt enim, non ideo quid esse euenturum, quoniam id prouidentia futurum esse prospexerit: sed è contrario potius, quoniam quid futurum est, id diuinam prouidentiam latere non posse;' Boeth. v. Pr. 3. 1002-1008 (continued): 'eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem. Neque enim necesse est contingere, quae prouidentur; sed necesse esse, quae futura sunt, prouideri.' 1009-1015 (continued): 'Quasi uero, quae cuiusque rei caussa sit, praescientiane futurorum necessitatis, an futurorum necessitas prouidentiae, laboretur.' 1016-1022 (continued): 'At nos illud demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo caussarum, necessarium esse euentum praescitarum rerum, etiam si praescientia futuris rebus eueniendi necessitatem non uideatur inferre.'
(The negative in l. 1016 is remarkable, but Chaucer's prose rendering presents the same form. Surely he has taken nitamur as if it were uitamus.)
[1023-9]. (continued): 'Etenim si quispiam sedeat, opinionem quae eum sedere coniectat ueram esse necesse est: atque è conuerso rursus, (1030-6) si de quopiam uera sit opinio, quoniam sedet, eum sedere necesse est. In utroque igitur necessitas inest: in hoc quidem sedendi, at uerò in altero ueritatis.' 1037-1047 (continued): 'Sed non idcirco quisque sedet, quoniam uera est opinio; sed haec potius uera est, quoniam quempiam sedere praecessit. Ita cùm caussa ueritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas. Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari patet.' 1051-78 (continued): 'Nam etiam si idcirco, quoniam futura sunt, prouidentur; non uero ideo, quoniam prouidentur eueniunt: nihilo minus tamen à Deo uel uentura prouideri, uel prouisa euenire necesse est: quod ad perimendam arbitrii libertatem solùm satis est. Iam uero quam praeposterum est, ut aeternae praescientiae temporalium rerum euentus caussa esse dicatur? Quid est autem aliud arbitrari, ideo Deum futura, quoniam sunt euentura, prouidere, quam putare quae olim acciderunt, caussam summae illius esse prouidentiae? Ad haec, sicuti cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est: ita cum quid futurum noui, id ipsum futurum necesse est. Sic fit igitur, ut euentus praescitae rei nequeat euitari.'
[1094]. ferd, fared; not the pp. of faren (l. 1087), but of the weak verb feren (A. S. fēran). The correct pp. of faren is faren. See Stratmann.
[1105]. 'A man may offer his neck soon enough when it (i. e. his head) must come off.'
[1136]. 'Beyond the nature of tears.'