2. Motus contemplatio mire torsit veterum philosophorum[926] mentes, unde natæ sunt variæ opiniones supra modem difficiles, ne dicam absurdæ; quæ, quum jam fere in desuetudinem abierint, haud merentur ut iis discutiendis nimio studio immoremur. Apud recentiores autem et saniores hujus ævi philosophos[927], ubi de Motu agitur, vocabula haud pauca abstractæ nimium et obscuræ significationis occurrunt, cujusmodi sunt solicitatio gravitatis, conatus, vires mortuæ, &c., quæ scriptis, alioqui doctissimis, tenebras offundunt, sententiisque non minus a vero, quam a sensu hominum communi abhorrentibus, ortum præbent. [pg 502] Hæc vero necesse est ut, veritatis gratia, non alios refellendi studio, accurate discutiantur.
3. Solicitatio et nisus, sive conatus, rebus solummodo animatis revera competunt[928]. Cum aliis rebus tribuuntur, sensu metaphorico accipiantur necesse est. A metaphoris autem abstinendum philosopho. Porro, seclusa omni tarn animæ affectione quam corporis motione, nihil clari ac distincti iis vocibus significari, cuilibet constabit qui modo rem serio perpenderit.
4. Quamdiu corpora gravia a nobis sustinentur, sentimus in nobismet ipsis nisum, fatigationem, et molestiam. Percipimus etiam in gravibus cadentibus motum acceleratum versus centrum telluris; ope sensuum præterea nihil. Ratione tamen colligitur causam esse aliquam vel principium horum phænomenon; illud autem gravitas vulgo nuncupatur. Quoniam vero causa descensus gravium cæca sit et incognita, gravitas ea acceptione proprie dici nequit qualitas sensibilis; est igitur qualitas occulta. Sed vix, et ne vix quidem, concipere licet quid sit qualitas occulta, aut qua ratione qualitas ulla agere aut operari quidquam possit. Melius itaque foret, si, missa qualitate occulta, homines attenderent solummodo ad effectus sensibiles; vocibusque abstractis (quantumvis illæ ad disserendum utiles sint) in meditatione omissis, mens in particularibus et concretis, hoc est in ipsis rebus, defigeretur.
5. Vis[929] similiter corporibus tribuitur: usurpatur autem vocabulum illud, tanquam significaret qualitatem cognitam, distinctamque tarn a motu, figura, omnique alia re sensibili, quam ab omni animalis affectione: id vero nihil aliud esse quam qualitatem occultam, rem acrius rimanti constabit. Nisus animalis et motus corporeus vulgo spectantur tanquam symptomata et mensuræ hujus qualitatis occultæ.
6. Patet igitur gravitatem aut vim frustra poni pro principio[930] motus: nunquid enim principium illud clarius [pg 503] cognosci potest ex eo quod dicatur qualitas occulta? Quod ipsum occultum est, nihil explicat: ut omittamus causam agentem incognitam rectius dici posse substantiam quam qualitatem. Porro vis, gravitas, et istiusmodi voces, sæpius, nec inepte, in concreto usurpantur; ita ut connotent corpus motum, difficultatem resistendi, &c. Ubi vero a philosophis adhibentur ad significandas naturas quasdam, ab hisce omnibus præcisas et abstractas, quæ nec sensibus subjiciuntur, nec ulla mentis vi intelligi nec imaginatione effingi[931] possunt, turn demum errores et confusionem pariunt.
7. Multos autem in errorem ducit, quod voces generales et abstractas in disserendo utiles esse videant, nec tamen earum vim satis capiant. Partim vero a consuetudine vulgari inventæ sunt illæ ad sermonem abbreviandum, partim a philosophis ad docendum excogitatæ; non quod ad naturas rerum accommodatas sint, quæ quidem singulares et concretæ existunt; sed quod idoneæ ad tradendas disciplinas, propterea quod faciant notiones, vel saltem propositiones, universales[932].
8. Vim corpoream esse aliquid conceptu facile plerumque existimamus. Ii tamen qui rem accuratius inspexerunt in diversa sunt opinione; uti apparet ex mira verborum obscuritate qua laborant, ubi illam explicare conantur. Torricellius ait vim et impetum esse res quasdam abstractas subtilesque et quintessentias, quæ includuntur in substantia corporea, tanquam in vase magico Circes[933]. Leibnitius item in naturæ vi explicanda hæc habet—Vis activa, primitiva, quæ est ἐντελέχεια πρώτη, animæ vel formæ substantiali [pg 504]respondet. Vide Acta Erudit. Lips. Usque adeo necesse est ut vel summi viri, quamdiu abstractionibus indulgent, voces nulla certa significatione præditas, et meras scholasticorum umbras sectentur. Alia ex neotericorum scriptis, nec pauca quidem ea, producere liceret; quibus abunde constaret, metaphysicas abstractiones non usquequaque cessisse mechanicæ et experimentis, sed negotium inane philosophis etiamnum facessere.
9. Ex illo fonte derivantur varia absurda, cujus generis est illud, vim percussionis, utcunque exiguæ, esse infinite magnam. Quod sane supponit, gravitatem esse qualitatem quandam realem ab aliis omnibus diversam; et gravitationem esse quasi actum hujus qualitatis, a motu realiter distinctum: minima autem percussio producit effectum majorem quam maxima gravitatio sine motu; ilia scilicet motum aliquem edit, hæc nullum. Unde sequitur, vim percussionis ratione infinita excedere vim gravitationis, hoc est, esse infinite magnam[934]. Videantur experimenta Galilæi, et quæ de definita vi percussionis scripserunt Torricellius, Borellus, et alii.
10. Veruntamen fatendum est vim nullam per se immediate sentiri; neque aliter quam per effectum[935] cognosci et mensurari. Sed vis mortuæ, seu gravitationis simplicis, in corpore quiescente subjecto, nulla facta mutatione, effectus nullus est; percussionis autem, effectus aliquis. Quoniam, ergo, vires sunt effectibus proportionales, concludere licet vim mortuam[936] esse nullam. Neque tamen propterea vim percussionis esse infinitam: non enim oportet quantitatem ullam positivam habere pro infinita, propterea quod ratione infinita superet quantitatem nullam sive nihil.