11. Vis gravitationis a momento secerni nequit; momentum autem sine celeritate nullum est, quum sit moles in celeritatem ducta: porro celeritas sine motu intelligi non potest; ergo nec vis gravitationis. Deinde vis nulla nisi per actionem innotescit, et per eandem mensuratur; actionem autem corporis a motu præscindere non possumus; ergo quamdiu corpus grave plumbi subjecti vel chordæ figuram mutat, tamdiu movetur; ubi vero quiescit, nihil agit, vel, quod idem est, agere prohibetur. Breviter, voces istæ vis mortua et gravitatio, etsi per abstractionem metaphysicam aliquid significare supponuntur diversum a movente, moto, motu et quiete, revera tamen id totum nihil est.
12. Siquis diceret pondus appensum vel impositum agere in chordam, quoniam impedit quominus se restituat vi elastica: dico, pari ratione corpus quodvis inferum agere in superius incumbens, quoniam illud descendere prohibet: dici vero non potest actio corporis, quod prohibeat aliud corpus existere in eo loco quern occupat.
13. Pressionem corporis gravitantis quandoque sentimus. Verum sensio ista molesta oritur ex motu corporis istius gravis fibris nervisque nostri corporis communicato, et eorundem situm immutante; adeoque percussioni accepta referri debet. In hisce rebus multis et gravibus præjudiciis laboramus, sed illa acri atque iterata meditatione subigenda sunt[937], vel potius penitus averruncanda.
14. Quo probetur quantitatem ullam esse infinitam, ostendi oportet partem aliquam finitam homogeneam in ea infinities contineri. Sed vis mortua se habet ad vim percussionis, non ut pars ad totum, sed ut punctum ad lineam, juxta ipsos vis infinitæ percussionis auctores. Multa in hanc rem adjicere liceret, sed vereor ne prolixus sim.
15. Ex principiis præmissis lites insignes solvi possunt, quæ viros doctos multum exercuerunt. Hujus rei exemplum sit controversia illa de proportione virium. Una pars dum concedit, momenta, motus, impetus, data mole, esse simpliciter ut velocitates, affirmat vires esse ut quadrata velocitatum. Hanc autem sententiam supponere vim [pg 506] corporis distingui[938] a momento, motu, et impetu; eaque suppositione sublata corruere, nemo non videt.
16. Quo clarius adhuc appareat, confusionem quandam miram per abstractiones metaphysicas in doctrinam de motu introductam esse, videamus quantum intersit inter notiones virorum celebrium de vi et impetu. Leibnitius impetum cum motu confundit. Juxta Newtonum[939] impetus revera idem est cum vi inertiæ. Borellus[940] asserit impetum non aliud esse quam gradum velocitatis. Alii impetum et conatum inter se differre, alii non differre volunt. Plerique vim motricem motui proportionalem intelligunt. Nonnulli aliam aliquam vim præter motricem, et diversimode mensurandam, utpote per quadrata velocitatum in moles, intelligere præ se ferunt. Sed infinitum esset hæc prosequi.
17. Vis, gravitas, attractio, et hujusmodi voces, utiles[941] sunt ad ratiocinia et computationes de motu et corporibus motis; sed non ad intelligendam simplicem ipsius motus naturam, vel ad qualitates totidem distinctas designandas. Attractionem certe quod attinet, patet illam ab Newtono adhiberi, non tanquam qualitatem veram et physicam, sed solummodo ut hypothesin mathematicam[942]. Quinetiam Leibnitius, nisum elementarem seu solicitationem ab impetu distinguens, fatetur illa entia non re ipsa inveniri in rerum natura, sed abstractione facienda esse.
18. Similis ratio est compositionis et resolutionis virium quarumcunque directarum in quascunque obliquas, per diagonalem et latera parallelogrammi. Hæc mechanicæ et computationi inserviunt: sed aliud est computationi et demonstrationibus mathematicis inservire, aliud rerum naturam exhibere.
19. Ex recentioribus multi sunt in ea opinione, ut putent [pg 507] motum neque destrui nec de novo gigni, sed eandem[943] semper motus quantitatem permanere. Aristoteles etiam dubium illud olim proposuit—utrum motus factus sit et corruptus, an vero ab æterno? Phys. lib. viii. Quod vero motus sensibilis pereat, patet sensibus: illi autem eundem impetum, nisum, aut summam virium eandem manere velle videntur. Unde affirmat Borellus, vim in percussione non imminui, sed expandi; impetus etiam contrarios suscipi et retineri in eodem corpore. Item Leibnitius nisum ubique et semper esse in materia, et ubi non patet sensibus, ratione intelligi contendit.—Hæc autem nimis abstracta esse et obscura, ejusdemque fere generis cum formis substantialibus et entelechiis, fatendum.
20. Quotquot ad explicandam motus causam atque originem, vel principio hylarchico, vel naturæ indigentia, vel appetitu, aut denique instinctu naturali utuntur, dixisse aliquid potius quam cogitasse censendi sunt. Neque ab hisce multum absunt qui supposuerint[944] partes terræ esse se moventes, aut etiam spiritus iis implantatos ad instar formæ, ut assignent causam accelerationis gravium cadentium: aut qui dixerit[945], in corpore præter solidam extensionem debere etiam poni aliquid unde virium consideratio oriatur. Siquidem hi omnes vel nihil particulare et determinatum enuntiant; vel, si quid sit, tarn difficile erit illud explicare, quam id ipsum cujus explicandi causa adducitur[946].