21. Frustra ad naturam illustrandam adhibentur ea quæ nec sensibus patent, nec ratione intelligi possunt. Videndum ergo quid sensus, quid experientia, quid demum ratio iis innixa, suadeat. Duo sunt summa rerum genera—corpus et anima. Rem extensam, solidam, mobilem, figuratam, aliisque qualitatibus quæ sensibus occurrunt præditam, ope sensuum; rem vero sentientem, percipientem, intelligentem, conscientia quadam interna cognovimus. [pg 508] Porro, res istas plane inter se diversas esse, longeque heterogeneas, cernimus. Loquor autem de rebus cognitis: de incognitis enim disserere nil juvat[947].


22. Totum id quod novimus, cui nomen corpus indidimus, nihil in se continet quod motus principium seu causa efficiens esse possit. Etenim impenetrabilitas, extensio, figura nullam includunt vel connotant potentiam producendi motum; quinimo e contrario non modo illas, verum etiam alias, quotquot sint, corporis qualitates sigillatim percurrentes, videbimus omnes esse revera passivas, nihilque iis activum inesse, quod ullo modo intelligi possit tanquam fons et principium motus[948]. Gravitatem quod attinet, voce illa nihil cognitum et ab ipso effectu sensibili, cujus causa quæritur, diversum significari jam ante ostendimus. Et sane quando corpus grave dicimus, nihil aliud intelligimus, nisi quod feratur deorsum; de causa hujus effectus sensibilis nihil omnino cogitantes.

23. De corpore itaque audacter pronunciare licet, utpote de re comperta, quod non sit principium motus. Quod si quisquam, præter solidam extensionem ejusque modificationes, vocem corpus qualitatem etiam occultam, virtutem, formam, essentiam complecti sua significatione contendat; licet quidem illi inutili negotio sine ideis disputare, et nominibus nihil distincte exprimentibus abuti. Cæterum sanior philosophandi ratio videtur ab notionibus abstractis et generalibus (si modo notiones dici debent quæ intelligi nequeunt) quantum fieri potest abstinuisse.

24. Quicquid continetur in idea corporis novimus; quod [pg 509] vero novimus in corpore, id non esse principium motus constat[949]. Qui præterea aliquid incognitum in corpore, cujus ideam nullam habent, comminiscuntur, quod motus principium dicant, ii revera nihil aliud quam principium motus esse incognitum dicunt. Sed hujusmodi subtilitatibus diutius immorari piget.


25. Præter res corporeas alterum est genus rerum cogitantium[950]. In iis autem potentiam inesse corpora movendi, propria experientia didicimus[951]; quandoquidem anima nostra pro lubitu possit ciere et sistere membrorum motus, quacunque tandem ratione id fiat. Hoc certe constat, corpora moveri ad nutum animæ; eamque proinde haud inepte dici posse principium motus: particulare quidem et subordinatum, quodque ipsum dependeat a primo et universali Principio[952].

26. Corpora gravia feruntur deorsum, etsi nullo impulsu apparente agitata; non tamen existimandum propterea in iis contineri principium motus: cujus rei hanc rationem assignat Aristoteles[953];—Gravia et levia (inquit) non moventur a seipsis; id enim vitale esset, et se sistere possent. Gravia omnia una eademque certa et constanti lege centrum telluris petunt, neque in ipsis animadvertitur principium vel facultas ulla motum istum sistendi, minuendi, vel, nisi pro rata proportione, augendi, aut denique ullo modo immutandi: habent adeo se passive. Porro idem, stricte et accurate loquendo, dicendum de corporibus percussivis. Corpora ista quamdiu moventur, ut et in ipso percussionis momento, si gerunt passive, perinde scilicet atque cum quiescunt. Corpus iners tam agit quam corpus motum, si [pg 510] res ad verum exigatur: id quod agnoscit Newtonus, ubi ait, vim inertiæ esse eandem cum impetu[954]. Corpus autem iners et quietum nihil agit, ergo nee motum.

27. Revera corpus æque perseverat in utrovis statu, vel motus vel quietis. Ista vero perseverantia non magis dicenda est actio corporis, quam existentia ejusdem actio diceretur. Perseverantia nihil aliud est quam continuatio in eodem modo existendi, quæ proprie dici actio non potest. Cæterum resistentiam, quam experimur in sistendo corpore moto, ejus actionem esse fingimus vana specie delusi. Revera enim ista resistentia quam sentimus[955], passio est in nobis, neque arguit corpus agere, sed nos pati: constat utique nos idem passuros fuisse, sive corpus illud a se moveatur, sive ab alio principio impellatur.

28. Actio et reactio dicuntur esse in corporibus: nec incommode ad demonstrationes mechanicas[956]. Sed cavendum, ne propterea supponamus virtutem aliquam realem, quæ motus causa sive principium sit, esse in iis. Etenim voces illæ eodem modo intelligendæ sunt ac vox attractio; et quemadmodum hæc est hypothesis solummodo mathematica[957], non autem qualitas physica: idem etiam de illis intelligi debet, et ob eandem rationem. Nam sicut veritas et usus theorematum de mutua corporum attractione in philosophia mechanica stabiles manent, utpote unice fundati in motu corporum, sive motus iste causari supponatur per actionem corporum se mutuo attrahentium, sive per actionem agentis alicujus a corporibus diversi impellentis et moderantis corpora; pari ratione, quæcunque tradita sunt de regulis et legibus motuum, simul ac theoremata inde deducta, manent inconcussa, dum modo concedantur effectus sensibiles, et ratiocinia iis innixa; sive supponamus actionem ipsam, aut vim horum effectuum causatricem, esse in corpore, sive in agente incorporeo.