29. Auferantur ex idea corporis extensio, soliditas, figura, remanebit nihil[958]. Sed qualitates istæ sunt ad motum [pg 511] indifferentes, nec in se quidquam habent quod motus principium dici possit. Hoc ex ipsis ideis nostris perspicuum est. Si igitur voce corpus significatur id quod concipimus, plane constat inde non peti posse principium motus: pars scilicet nulla aut attributum illius causa efficiens vera est, quæ motum producat. Vocem autem proferre, et nihil concipere, id demum indignum esset philosopho.
30. Datur res cogitans, activa, quam principium motus ... in nobis experimur[959]. Hanc animam, mentem, spiritum ... Datur etiam res extensa, iners, impenetrabilis, ... quæ a priori toto cœlo differt, novumque genus[960] ... Quantum intersit inter res cogitantes et extensas, primus omnium deprehendens Anaxagoras, vir longe sapientissimus, asserebat mentem nihil habere cum corporibus commune, id quod constat ex primo libro Aristotelis De Anima[961]. Ex neotericis idem optime animadvertit Cartesius[962]. Ab eo alii[963] rem satis claram vocibus obscuris impeditam ac difficilem reddiderunt.
31. Ex dictis manifestum est eos qui vim activam, actionem, motus principium, in corporibus revera inesse affirmant, sententiam nulla experientia fundatam amplecti, eamque terminis obscuris et generalibus adstruere, nec [pg 512] quid sibi velint satis intelligere. E contrario, qui mentem esse principium motus volunt, sententiam propria experientia munitam proferunt, hominumque omni ævo doctissimorum suffragiis comprobatam.
32. Primus Anaxagoras[964] τὸν νοῦν introduxit, qui motum inerti materiæ imprimeret. Quam quidem sententiam probat etiam Aristoteles[965], pluribusque confirmat, aperto pronuncians primum movens esse immobile, indivisibile, et nullam habens magnitudinem. Dicere autem, omne me vum esse mobile, recte animadvertit idem esse ac s diceret, omne ædificativum esse ædificabile, Physic, lib Plato insuper in Timæo[966] tradit machinam hanc corpo seu mundum visibilem, agitari et animari a mente, sensum omnem fugiat. Quinetiam hodie philosophi siani[967] principium motuum naturalium Deum agnoscun. Et Newtonus[968] passim nec obscure innuit, non solummodo motum ab initio a numine profectum esse, verum adhuc systema mundanum ab eodem actu moveri. Hoc sacris literis consonum est: hoc scholasticorum calculo comprobatur. Nam etsi Peripatetici naturam tradant esse principium motus et quietis, interpretantur tamen naturam naturantem esse Deum[969]. Intelligunt nimirum corpora omnia systematis hujusce mundani a mente præpotenti juxta certam et constantem rationem[970] moveri.
33. Cæterum qui principium vitale corporibus tribuunt, obscurum aliquid et rebus parum conveniens fingunt. Quid enim aliud est vitali principio præditum esse quam [pg 513] vivere? aut vivere quam se movere, sistere, et statum suum mutare? Philosophi autem hujus sæculi doctissimi pro principio indubitato ponunt, omne corpus perseverare in statu suo, vel quietis vel motus uniformis in directum, nisi quatenus aliunde cogitur statum ilium mutare: e contrario, in anima sentimus esse facultatem tam statum suum quam aliarum rerum mutandi; id quod proprie dicitur vitale, animamque a corporibus longe discriminat.
34. Motum et quietem in corporibus recentiores considerant velut duos status existendi, in quorum utrovis corpus omne sua natura iners permaneret[971], nulla vi externa urgente. Unde colligere licet, eandem esse causam motus et quietis, quæ est existentiæ corporum. Neque enim quærenda videtur alia causa existentiæ corporis successivæ in diversis partibus spatii, quam illa unde derivatur existentia ejusdem corporis successiva in diversis partibus temporis. De Deo autem Optimo Maximo rerum omnium Conditore et Conservatore tractare, et qua ratione res cunctæ a summo et vero Ente pendeant demonstrare, quamvis pars sit scientiæ humanæ præcellentissima, spectat tamen potius ad philosophiam primam[972], seu metaphysicam et theologiam, quam ad philosophiam naturalem, quæ hodie fere omnis continetur in experimentis et mechanica. Itaque cognitionem de Deo vel supponit philosophia naturalis, vel mutuatur ab aliqua scientia superiori. Quanquam verissimum sit, naturæ investigationem scientiis altioribus argumenta egregia ad sapientiam, bonitatem, et potentiam Dei illustrandam et probandam undequaque subministrare.
35. Quod hæc minus intelligantur, in causa est, cur nonnulli immerito repudient physicæ principia mathematica, eo scilicet nomine quod illa causas rerum efficientes non assignant: quum tamen revera ad physicam aut mechanicam spectet regulas[973] solummodo, non causas efficientes, impulsionum attractionumve, et ut verbo dicam, motuum leges tradere; ex iis vero positis phænomenon particularium solutionem, non autem causam efficientem assignare.
36. Multum intererit considerasse quid proprie sit principium, et quo sensu intelligenda sit vox illa apud philosophos[974]. Causa quidem vera efficiens et conservatrix rerum omnium jure optimo appellatur fons et principium earundem. Principia vero philosophiæ experimentalis proprie dicenda sunt fundamenta quibus illa innititur, seu fontes unde derivatur, (non dico existentia, sed) cognitio rerum corporearum, sensus utique ex experientia. Similiter, in philosophia mechanica, principia dicenda sunt, in quibus fundatur et continetur universa disciplina, leges illæ motuum primariæ, quæ experimentis comprobatæ, ratiocinio etiam excultæ sunt et redditæ universales[975]. Hæ motuum leges commode dicuntur principia, quoniam ab iis tam theoremata mechanica generalia quam particulares τῶν φαινομένων explicationes derivantur.
37. Tum nimirum dici potest quidpiam explicari mechanice, cum reducitur ad ista principia simplicissima et universalissima, et per accuratum ratiocinium, cum iis consentaneum et connexum esse ostenditur. Nam inventis semel naturæ legibus, deinceps monstrandum est philosopho, ex constanti harum legum observatione, hoc est, ex iis principiis phænomenon quodvis necessario consequi: id quod est phænomena explicare et solvere, causamque, id est rationem cur fiant, assignare.