38. Mens humana gaudet scientiam suam extendere et dilatare. Ad hoc autem notiones et propositiones generales efformandæ sunt, in quibus quodam modo continentur propositiones et cognitiones particulares, quæ turn demum intelligi creduntur cum ex primis illis continuo nexu deducuntur. Hoc geometris notissimum est. In mechanica etiam præmittuntur notiones, hoc est definitiones, et enunciationes de motu primæ et generales, ex quibus [pg 515] postmodum methodo mathematica conclusiones magis remotæ et minus generales colliguntur. Et sicut per applicationem theorematum geometricorum, corporum particularium magnitudines mensurantur; ita etiam per applicationem theorematum mechanices universalium, systematis mundani partium quarumvis motus, et phænomena inde pendentia, innotescunt et determinantur: ad quem scopum unice collineandum physico.

39. Et quemadmodum geometræ, disciplinæ causa, multa comminiscuntur, quæ nec ipsi describere possunt, nec in rerum natura invenire; simili prorsus ratione mechanicus voces quasdam abstractas et generales adhibet, fingitque in corporibus vim, actionem, attractionem, solicitationem, &c. quæ ad theorias et enunciationes, ut et computationes de motu apprime utiles sunt, etiamsi in ipsa rerum veritate et corporibus actu existentibus frustra quærerentur, non minus quam quæ a geometris per abstractionem mathematicam finguntur.

40. Revera ope sensuum nil nisi effectus seu qualitates sensibiles, et res corporeas omnino passivas, sive in motu sint sive in quiete, percipimus: ratioque et experientia activum nihil præter mentem aut animam esse suadet. Quidquid ultra fingitur, id ejusdem generis esse cum aliis hypothesibus et abstractionibus mathematicis existimandum: quod penitu sanimo infigere oportet. Hoc ni fiat, facile in obscuram scholasticorum subtilitatem, quæ per tot sæcula, tanquam dira quædam pestis, philosophiam corrupit, relabi possumus.

41. Principia mechanica legesque motuum aut naturæ universales, sæculo ultimo feliciter inventæ, et subsidio geometriæ tractatæ et applicatæ, miram lucem in philosophiam intulerunt. Principia vero metaphysica causæque reales efficientes motus et existentiæ corporum attributorumve corporeorum nullo modo ad mechanicam aut experimenta pertinent; neque eis lucem dare possunt, nisi quatenus, velut præcognita, inserviant ad limites physicæ præfiniendos, eaque ratione ad tollendas difficultates quæstionesque peregrinas.

42. Qui a spiritibus motus principium petunt, ii vel rem corpoream vel incorpoream voce spiritus intelligunt. Si rem corpoream, quantumvis tenuem, tamen redit difficultas: si incorpoream, quantumvis id verum sit, attamen ad [pg 516] physicam non proprie pertinet. Quod si quis philosophiam naturalem ultra limites experimentorum et mechanicæ extenderit, ita ut rerum etiam incorporearum, et inextensarum cognitionem complectatur, latior quidem illa vocis acceptio tractationem de anima, mente, seu principio vitali admittit. Cæterum commodius erit, juxta usum jam fere receptum, ita distinguere inter scientias, ut singulæ propriis circumscribantur cancellis, et philosophus naturalis totus sit in experimentis, legibusque motuum, et principiis mechanicis, indeque depromptis ratiociniis; quidquid autem de aliis rebus protulerit, id superiori alicui scientiæ acceptum referat. Etenim ex cognitis naturæ legibus pulcherrimæ theoriæ, praxes etiam mechanicæ ad vitam utiles consequuntur. Ex cognitione autem ipsius naturæ Auctoris considerationes longe præstantissimæ quidem illæ, sed metaphysicæ, theologicæ, morales oriuntur.


43. De principiis hactenus: nunc dicendum de natura motus[976]. Atque is quidem, cum sensibus clare percipiatur, non tam natura sua, quam doctis philosophorum commentis obscuratus est. Motus nunquam in sensus nostros incurrit sine mole corporea, spatio, et tempore. Sunt tamen qui motum, tanquam ideam quandam simplicem et abstractam, atque ab omnibus aliis rebus sejunctam, contemplari student. Verum idea illa tenuissima et subtilissima[977] intellectus aciem eludit: id quod quilibet secum meditando experiri potest. Hinc nascuntur magnæ difficultates de natura motus, et definitiones, ipsa re quam illustrare debent longe obscuriores. Hujusmodi sunt definitiones illæ Aristotelis et Scholasticorum[978], qui motum dicunt esse [pg 517] actum mobilis quatenus est mobile, vel actum entis in potentia quatenus in potentia. Hujusmodi etiam est illud viri[979] inter recentiores celebris, qut asserit nihil in motu esse reale præter momentaneum illud quod in vi ad mutationem nitente constitui debet. Porro constat, horum et similium definitionum auctores in animo habuisse abstractam motus naturam, seclusa omni temporis et spatii consideratione, explicare: sed qua ratione abstracta ilia motus quintessentia (ut ita dicam) intelligi possit, non video.

44. Neque hoc contenti, ulterius pergunt, partesque ipsius motus a se invicem dividunt et secernunt, quarum ideas distinctas, tanquam entium revera distinctorum, efformare conantur. Etenim sunt qui motionem a motu distinguant, illam velut instantaneum motus elementum spectantes. Velocitatem insuper, conatum, vim, impetum totidem res essentia diversas esse volunt, quarum quæque per propriam atque ab aliis omnibus segregatam et abstractam ideam intellectui objiciatur. Sed in hisce rebus discutiendis, stantibus iis quæ supra disseruimus[980], non est cur diutius immoremur.

45. Multi etiam per transitum[981] motum definiunt, obliti, scilicet, transitum ipsum sine motu intelligi non posse, et per motum definiri oportere. Verissimum adeo est definitiones, sicut nonnullis rebus lucem, ita vicissim aliis tenebras afferre. Et profecto, quascumque res sensu percipimus, eas clariores aut notiores definiendo efficere vix quisquam potuerit. Cujus rei vana spe allecti res faciles difficillimas[982] reddiderunt philosophi, mentesque suas difficultatibus, quas ut plurimum ipsi peperissent, implicavere. Ex hocce definiendi, simul ac abstrahendi studio, multæ tam de motu quam de aliis rebus natæ subtilissimæ quæstiones, eædemque nullius utilitatis, hominum ingenia frustra torserunt; adeo ut Aristoteles ultro et sæpius fateatur motum esse actum quendam cognitu difficilem[983], et nonnulli ex veteribus usque eo nugis exercitati deveniebant, ut motum omnino esse negarent[984].

46. Sed hujusmodi minutiis distineri piget. Satis sit fontes solutionum indicasse: ad quos etiam illud adjungere libet: quod ea quæ de infinita divisione temporis et spatii in mathesi traduntur, ob congenitam rerum naturam paradoxa et theorias spinosas (quales sunt illæ omnes in quibus agitur de infinito[985]) in speculationes de motu intulerunt. Quidquid autem hujus generis sit, id omne motus commune habet cum spatio et tempore, vel potius ad ea refert acceptum.