47. Et quemadmodum ex una parte nimia abstractio seu divisio rerum vere inseparabilium, ita ab altera parte compositio seu potius confusio rerum diversissimarum motus naturam perplexam reddidit. Usitatum enim est motum cum causa motus efficiente confundere[986]. Unde accidit ut motus sit quasi biformis, unam faciem sensibus obviam, alteram caliginosa nocte obvolutam habens. Inde obscuritas et confusio, et varia de motu paradoxa originem trahunt, dum effectui perperam tribuitur id quod revera causæ solummodo competit.
48. Hinc oritur opinio illa, eandem semper motus quantitatem conservari[987]. Quod, nisi intelligatur de vi et potentia causæ, sive causa ilia dicatur natura, sive νοῦς, vel quodcunque tandem agens sit, falsum esse cuivis facile constabit. Aristoteles[988] quidem l. viii. Physicorum, ubi quærit utrum motus factus sit et corruptus, an vero ab æterno tanquam vita immortalis insit rebus omnibus, vitale principium potius, quam effectum externum, sive mutationem loci[989], intellexisse videtur.
49. Hinc etiam est, quod multi suspicantur motum non esse meram passionem in corporibus. Quod si intelligamus id quod in motu corporis sensibus objicitur, quin omnino passivum sit nemo dubitare potest. Ecquid enim in se habet successiva corporis existentia in diversis locis, quod actionem referat, aut aliud sit quam nuduset iners effectus?
50. Peripatetici, qui dicunt motum esse actum unum utriusque, moventis et moti[990], non satis discriminant causam ab effectu. Similiter, qui nisum aut conatum in motu fingunt, aut idem corpus simul in contrarias partes ferri putant, eadem idearum confusione, eadem vocum ambiguitate ludificari videntur.
51. Juvat multum, sicut in aliis omnibus, ita in scientia de motu accuratam diligentiam adhibere, tam ad aliorum conceptus intelligendos quam ad suos enunciandos: in qua re nisi peccatum esset, vix credo in disputationem trahi potuisse, utrum corpus indifferens sit ad motum et ad quietem, necne. Quoniam enim experientia constat, esse legem naturæ primariam, ut corpus perinde perseveret in statu motus ac quietis, quamdiu aliunde nihil accidat ad statum istum mutandum; et propterea vim inertiæ sub diverso respectu esse vel resistentiam, vel impetum, colligitur: hoc sensu profecto corpus dici potest sua natura indifferens ad motum vel quietem. Nimirum tam difficile est quietem in corpus motum, quam motum in quiescens inducere: cum vero corpus pariter conservet statum utrumvis, quidni dicatur ad utrumvis se habere indifferenter?
52. Peripatetici pro varietate mutationum, quas res aliqua subire potest, varia motus genera distinguebant. Hodie de motu agentes intelligunt solummodo motum localem[991]. Motus autem localis intelligi nequit nisi simul intelligatur quid sit locus: is vero a neotericis[992] definitur pars spatii quam corpus occupat: unde dividitur in relativum et absolutum pro ratione spatii. Distinguunt enim inter spatium absolutum sive verum, ac relativum sive apparens. Volunt scilicet dari spatium undequaque immensum, immobile, insensibile, corpora universa permeans et continens, quod [pg 520] vocant spatium absolutum. Spatium autem a corporibus comprehensum vel definitum, sensibusque adeo subjectum, dicitur spatium relativum, apparens, vulgare.
53. Fingamus itaque corpora cuncta destrui, et in nihilum redigi. Quod reliquum est vocant spatium absolutum, omni relatione quæ a situ et distantiis corporum oriebatur, simul cum ipsis corporibus, sublata. Porro spatium illud est infinitum, immobile, indivisibile, insensibile, sine relatione et sine distinctione. Hoc est, omnia ejus attributa sunt privativa vel negativa: videtur igitur esse merum nihil[993]. Parit solummmodo difficultatem aliquam quod extensum sit. Extensio autem est qualitas positiva. Verum qualis tandem extensio est illa quæ nec dividi potest, nec mensurari, cujus nullam partem, nec sensu percipere, nec imaginatione depingere possumus? Etenim nihil in imaginationem cadit, quod, ex natura rei, non possibile est ut sensu percipiatur; siquidem imaginatio[994] nihil aliud est quam facultas representatrix rerum sensibilium, vel actu existentium, vel saltem possibilium. Fugit insuper intellectum purum, quum facultas illa versetur tantum circa res spirituales et inextensas, cujusmodi sunt mentes nostræ, earumque habitus, passiones, virtutes, et similia. Ex spatio igitur absoluto auferamus modo vocabula, et nihil remanebit in sensu, imaginatione, aut intellectu: nihil aliud ergo iis designatur, quam pura privatio aut negatio, hoc est, merum nihil.
54. Confitendum omnino est nos circa hanc rem gravissimis præjudiciis teneri, a quibus ut liberemur, omnis animi vis exercenda. Etenim multi, tantum abest quod spatium absolutum pro nihilo ducant, ut rem esse ex omnibus (Deo excepto) unicam existiment, quæ annihilari non possit: statuantque illud suapte natura necessario existere, æternumque esse et increatum, atque adeo attributorum divinorum particeps[995]. Verum enimvero quum certissimum sit, res omnes, quas nominibus designamus, per qualitates [pg 521] aut relationes, vel aliqua saltem ex parte cognosci (ineptum enim foret vocabulis uti quibus cogniti nihil, nihil notionis, ideæ vel conceptus subjiceretur), inquiramus diligenter, utrum formare liceat ideam ullam spatii illius puri, realis, absoluti, quod post omnium corporum annihilationem perseveret existere. Ideam porro talem paulo acrius intuens, reperio ideam esse nihili purissimam, si modo idea appellanda sit. Hoc ipse summa adhibita diligentia expertus sum: hoc alios pari adhibita diligentia experturos reor.
55. Decipere nos nonnunquam solet, quod aliis omnibus corporibus imaginatione sublatis, nostrum[996] tamen manere supponimus. Quo supposito, motum membrorum ab omni parte liberrimum imaginamur. Motus autem sine spatio concipi non potest. Nihilominus si rem attento animo recolamus, constabit primo concipi spatium relativum partibus nostri corporis definitum: 2°. movendi membra potestatem liberrimam nullo obstaculo retusam: et præter hæc duo nihil. Falso tamen credimus tertium aliquod, spatium videlicet immensum, realiter existere, quod liberam potestatem nobis faciat movendi corpus nostrum: ad hoc enim requiritur absentia solummodo aliorum corporum. Quam absentiam, sive privationem corporum, nihil esse positivum fateamur necesse est[997].