56. Cæterum hasce res nisi quis libero et acri examine perspexerit, verba et voces parum valent. Meditanti vero, et rationes secum reputanti, ni fallor, manifestum erit, quæcunque de spatio puro et absoluto prædicantur, ea omnia de nihilo prædicari posse. Qua ratione mens humana facillime liberatur a magnis difficultatibus simulque ab ea absurditate tribuendi existentiam necessariam[998] ulli rei præterquam soli Deo optimo maximo.
57. In proclivi esset sententiam nostram argumentis a posteriori (ut loquuntur) ductis confirmare, quæstiones de spatio absoluto proponendo; exempli gratia, utrum sit substantia vel accidens? utrum creatum vel increatum? [pg 522] et absurditates ex utravis parte consequentes demonstrando. Sed brevitati consulendum. Illud tamen omitti non debet, quod sententiam hancce Democritus olim calculo suo comprobavit, uti auctor est Aristoteles 1. i. Phys.[999] ubi hæc habet: Democritus solidum et inane ponit principia, quorum aliud quidem ut quod est, aliud ut quod non est esse dicit. Scrupulum si forte injiciat, quod distinctio illa inter spatium absolutum et relativum a magni nominis philosophis usurpetur, eique quasi fundamento inædificentur multa præclara theoremata, scrupulum istum vanum esse, ex iis quæ secutura sunt, apparebit.
58. Ex præmissis patet, non convenire ut definiamus locum verum corporis esse partem spatii absoluti quam occupat corpus, motumque verum seu absolutum esse mutationem loci veri et absoluti. Siquidem omnis locus est relativus, ut et omnis motus. Veruntamen ut hoc clarius appareat, animadvertendum est, motum nullum intelligi posse sine determinatione aliqua seu directione, quæ quidem intelligi nequit, nisi praeter corpus motum, nostrum etiam corpus, aut aliud aliquod, simul intelligatur existere. Nam sursum, deorsum, sinistrorsum, dextrorsum, omnesque plagæ et regiones in relatione aliqua fundantur, et necessario corpus a moto diversum connotant et supponunt. Adeo ut, si reliquis corporibus in nihilum redactis, globus, exempli gratia, unicus existere supponatur; in illo motus nullus concipi possit: usque adeo necesse est, ut detur aliud corpus, cujus situ motus determinari intelligatur. Hujus sententiæ veritas clarissime elucebit, modo corporum omnium tam nostri quam aliorum, præter globum istum unicum, annihilationem recte supposuerimus.
59. Concipiantur porro duo globi, et præterea nil corporeum, existere. Concipiantur deinde vires quomodocunque applicari: quicquid tandem per applicationem virium intelligamus, motus circularis duorum globorum circa commune centrum nequit per imaginationem concipi. Supponamus deinde cœlum fixarum creari: subito ex concepto appulsu globorum ad diversas cœli istius partes motus concipietur. Scilicet cum motus natura sua sit relativus, concipi non potuit priusquam darentur corpora correlata. Quemadmodum nec ulla relatio alia sine correlatis concipi potest.
60. Ad motum circularem quod attinet, putant multi, crescente motu vero circulari, corpus necessario magis semper magisque ab axe niti. Hoc autem ex eo provenit, quod, cum motus circularis spectari possit tanquam in omni momento a duabus directionibus ortum trahens, una secundum radium, altera secundum tangentem; si in hac ultima tantum directione impetus augeatur, tum a centro recedet corpus motum, orbita vero desinet esse circularis. Quod si æqualiter augeantur vires in utraque directione, manebit motus circularis, sed acceleratus conatu, qui non magis arguet vires recedendi ab axe, quam accedendi ad eundem, auctas esse. Dicendum igitur, aquam in situla circumactam ascendere ad latera vasis, propterea quod, applicatis novis viribus in directione tangentis ad quamvis particulam aquæ, eodem instanti non applicentur novæ vires æquales centripetæ. Ex quo experimento nullo modo sequitur, motum absolutum circularem per vires recedendi ab axe motus necessario dignosci. Porro qua ratione intelligendæ sunt voces istæ, vires corporum et conatus, ex præmissis satis superque innotescit.
61. Quo modo curva considerari potest tanquam constans ex rectis infinitis, etiamsi revera ex illis non constet, sed quod ea hypothesis ad geometriam utilis sit, eodem modo motus circularis spectari potest tanquam a directionibus rectilineis infinitis ortum ducens, quæ suppositio utilis est in philosophia mechanica. Non tamen ideo affirmandum, impossibile esse, ut centrum gravitatis corporis cujusvis successive existat in singulis punctis peripheriae circularis, nulla ratione habita directionis ullius rectilineæ, sive in tangente sive in radio.
62. Haud omittendum est, motum lapidis in funda, aut aquæ in situla circumacta, dici non posse motum vere circularem, juxta mentem eorum qui per partes spatii absoluti definiunt loca vera corporum; cum sit mire compositus ex motibus non solum situlæ vel fundæ, sed etiam telluris diurno circa proprium axem, menstruo circa commune centrum gravitatis terræ et lunæ, et annuo circa solem: et propterea particula quævis lapidis vel aquæ describat lineam a circulari longe abhorrentem. Neque revera est, qui creditur, conatus axifugus, quoniam non respicit unum aliquem axem ratione spatii absoluti, supposito quod detur tale spatium: proinde non video quomodo appellari possit [pg 524] conatus unicus, cui motus vere circularis tanquam proprio et adaequato effectui respondet.
63. Motus nullus dignosci potest, aut mensurari, nisi per res sensibiles. Cum ergo spatium absolutum nullo modo in sensus incurrat, necesse est ut inutile prorsus sit ad distinctionem motuum. Præterea determinatio sive directio motui essentialis est, ilia vero in relatione consistit. Ergo impossibile est ut motus absolutus concipiatur.
64. Porro quoniam pro diversitate loci relativi varius sit motus ejusdem corporis, quinimo uno respectu moveri, altero quiescere dici quidpiam possit[1000]; ad determinandum motum verum et quietem veram, quo scilicet tollatur ambiguitas, et consulatur mechanicæ philosophorum, qui systema rerum latius contemplantur, satis fuerit spatium relativum fixarum cœlo, tanquam quiescente spectato, conclusum adhibere, loco spatii absoluti. Motus autem et quies tali spatio relativo definiti, commode adhiberi possunt loco absolutorum, qui ab illis nullo symptomate discerni possunt. Etenim imprimantur utcunque vires, sint quicunque conatus, concedamus motum distingui per actiones in corpora exercitas; nunquam tamen inde sequetur, dari spatium illud et locum absolutum, ejusque mutationem esse locum verum.
65. Leges motuum, effectusque, et theoremata eorundem proportiones et calculos continentia, pro diversis viarum figuris, accelerationibus itidem et directionibus diversis, mediisque plus minusve resistentibus, hæc omnia constant sine calculatione motus absoluti. Uti vel ex eo patet quod, quum secundum illorum principia qui motum absolutum inducunt, nullo symptomate scire liceat, utrum integra rerum compages quiescat, an moveatur uniformiter in directum, perspicuum sit motum absolutum nullius corporis cognosci posse.