66. Ex dictis patet ad veram motus naturam perspiciendam summopere juvaturum, 1°. Distinguere inter hypotheses mathematicas et naturas rerum: 2°. Cavere ab abstractionibus: 3°. Considerare motum tanquam aliquid sensibile, vel saltem imaginabile; mensurisque relativis esse contentos. Quæ si fecerimus, simul clarissima quæque [pg 525] philosophiæ mechanicæ theoremata, quibus reserantur naturæ recessus, mundique systema calculis humanis subjicitur, manebunt intemerata, et motus contemplatio a mille minutiis, subtilitatibus, ideisque abstractis libera evadet. Atque hæc de natura motus dicta sufficiant.


67. Restat, ut disseramus de causa communicationis motuum[1001]. Esse autem vim impressam in corpus mobile causam motus in eo, plerique existimant. Veruntamen illos non assignare causam motus cognitam, et a corpore motuque distinctam, ex præmissis constat. Patet insuper vim non esse rem certam et determinatam, ex eo quod viri summi de ilia multum diversa, immo contraria, proferant, salva tamen in consequentiis veritate. Siquidem Newtonus[1002] ait vim impressam consistere in actione sola, esseque actionem exercitam in corpus ad statum ejus mutandum, nee post actionem manere. Torricellius[1003] cumulum quendam sive aggregatum virium impressarum per percussionem in corpus mobile recipi, ibidemque manere atque impetum constituere contendit. Idem fere Borellus[1004] aliique prædicant. At vero, tametsi inter se pugnare videantur Newtonus et Torricellius, nihilominus, dum singuli sibi consentanea proferunt, res satis commode ab utrisque explicatur. Quippe vires omnes corporibus attributæ tam sunt hypotheses mathematicæ quam vires attractivæ in planetis et sole. Cæterum entia mathematica in rerum natura stabilem essentiam non habent: pendent autem a notione definientis; unde eadem res diversimode explicari potest.

68. Statuamus motum novum in corpore percusso conservari, sive per vim insitam, qua corpus quodlibet perseverat in statu suo vel motus vel quietis uniformis in directum; sive per vim impressam, durante percussione in corpus percussum receptam ibidemque permanentem; idem erit quoad rem, differentia existente in nominibus tantum. Similiter, ubi mobile percutiens perdit, et [pg 526] percussum acquirit motum, parum refert disputare, utrum motus acquisitus sit idem numero cum motu perdito, ducit enim in minutias metaphysicas et prorsus nominales de identitate. Itaque sive dicamus motum transire a percutiente in percussum, sive in percusso motum de novo generari, destrui autem in percutiente, res eodem recidit. Utrobique intelligitur unum corpus motum perdere, alterum acquirere, et præterea nihil.

69. Mentem, quæ agitat et continet universam hancce molem corpoream, estque causa vera efficiens motus, eandem esse, proprie et stricte loquendo, causam communicationis ejusdem haud negaverim. In philosophia tamen physica, causas et solutiones phænomenon a principiis mechanicis petere oportet. Physice igitur res explicatur non assignando ejus causam vere agentem et incorpoream, sed demonstrando ejus connexionem cum principiis mechanicis: cujusmodi est illud, actionem et reactionem esse semper contrarias et æquales[1005], a quo, tanquam fonte et principio primario, eruuntur regulæ de motuum communicatione, quæ a neotericis, magno scientiarum bono, jam ante repertæ sunt et demonstratæ.

70. Nobis satis fuerit, si innuamus principium illud alio modo declarari potuisse. Nam si vera rerum natura potius quam abstracta mathesis spectetur, videbitur rectius dici, in attractione vel percussione passionem corporum, quam actionem, esse utrobique æqualem. Exempli gratia, lapis fune equo alligatus tantum trahitur versus equum, quantum equus versus lapidem: corpus etiam motum in aliud quiescens impactum, patitur eandem mutationem cum corpore quiescente. Et quoad effectum realem, percutiens est item percussum, percussumque percutiens. Mutatio autem illa est utrobique, tam in corpore equi quam in lapide, tam in moto quam in quiescente, passio mera. Esse autem vim, virtutem, aut actionem corpoream talium effectuum vere et proprie causatricem non constat. Corpus motum in quiescens impingitur; loquimur tamen active, dicentes illud hoc impellere: nec absurde in mechanicis, ubi ideæ mathematicæ potius quam veræ rerum naturæ spectantur.

71. In physica, sensus et experientia, quæ ad effectus [pg 527] apparentes solummodo pertingunt, locum habent; in mechanica, notiones abstractæ mathematicorum admittuntur. In philosophia prima, seu metaphysica, agitur de rebus incorporeis, de causis, veritate, et existentia rerum. Physicus series sive successiones rerum sensibilium contemplatur, quibus legibus connectuntur, et quo ordine, quid præcedit tanquam causa, quid sequitur tanquam effectus, animadvertens.[1006] Atque hac ratione dicimus corpus motum esse causam motus in altero, vel ei motum imprimere, trahere etiam, aut impellere. Quo sensu causæ secundæ corporeæ intelligi debent, nulla ratione habita veræ sedis virium, vel potentiarum actricum, aut causæ realis cui insunt. Porro dici possunt causæ vel principia mechanica, ultra corpus, figuram, motum, etiam axiomata scientiæ mechanicæ primaria, tanquam causæ consequentium spectata.

72. Causæ vere activæ meditatione tantum et ratiocinio e tenebris erui quibus involvuntur possunt, et aliquatenus cognosci. Spectat autem ad philosophiam primam, seu metaphysicam, de iis agere. Quodsi cuique scientiæ provincia sua[1007] tribuatur, limites assignentur, principia et objecta accurate distinguantur, quæ ad singulas pertinent, tractare licuerit majore, cum facilitate, tum perspicuitate.