Seneca, Controv. vii. 4, 6-8, ‘Calvus, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de principatu eloquentiae habuit, usque eo violentus actor et concitatus fuit, ut in media eius actione surgeret Vatinius reus et exclamaret: Rogo vos, iudices, num si iste disertus est, ideo me damnari oportet? Idem postea cum videret a clientibus Catonis, rei sui, Pollionem Asinium circumventum in foro caedi, imponi se supra cippum iussit; erat enim parvolus statura, propter quod etiam Catullus in hendecasyllabis (c. 53) vocat illum “salaputtium disertum.” ... Solebat praeterea excedere subsellia sua et impetu latus usque in adversariorum partem transcurrere. Et carmina quoque eius, quamvis iocosa sint, plena sunt ingentis animi ... Compositio quoque eius in actionibus ad exemplum Demosthenis riget: nihil in illa placidum, nihil lene est, omnia excitata et fluctuantia.’

Catullus also refers to Calvus in c. 14, and in c. 96, where he speaks of the ‘mors immatura Quintiliae,’ probably Calvus’ wife.

Of the poems about nineteen lines are extant. They included: (1) ludicra (in hendecasyllables); (2) epithalamia; (3) Io; (4) ad uxorem; (5) epigrammata. For the last cf. Sueton. Iul. 73, ‘C. Calvo post famosa epigrammata de reconciliatione per amicos agenti ultro ac prior scripsit.’ (6) ‘Calvi de aquae frigidae usu,’ which forms the title of Martial xiv. 196, may have been a didactic poem. Other references to Calvus’ poetry are: Ovid, Trist. ii. 431,

‘Par fuit exigui similisque licentia Calvi,
detexit variis qui sua furta modis’;

Propert. iii. 34, 89,

‘Haec etiam docti confessast pagina Calvi
cum caneret miserae funera Quintiliae’;

Hor. Sat. i. 10, 16,

‘Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
hoc stabant, hoc sunt imitandi: quos neque pulcher
Hermogenes umquam legit, neque simius iste
nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.’

(d) P. Terentius Varro Atacinus was born B.C. 82 in Gallia Narbonensis near Atax (a river, not a town, as Jerome states).

Jerome yr. Abr. 1935 = B.C. 82, ‘P. Terentius Varro vico Atace in provincia Narbonensi nascitur; qui postea xxxv. annum agens Graecas litteras cum summo studio didicit.’