In A.D. 65 Seneca was implicated in the conspiracy of Piso, and was forced to commit suicide. His wife wished to die with him, but was prevented by Nero’s orders.
Tac. Ann. xv. 60, ‘Sequitur caedes Annaei Senecae, laetissima principi, non quia coniurationis manifestum compererat, sed ut ferro grassaretur, quando veneno non processerat ... (Ch. 63) Post quae eodem ictu brachia ferro exsolvunt. Seneca, quoniam senile corpus et parco victu tenuatum lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum venas abrumpit. Saevisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere. Et novissimo quoque momento suppeditante eloquentia advocatis scriptoribus pleraque tradidit ... (Ch. 64) At Nero nullo in Paulinam proprio odio, ac ne glisceret invidia crudelitatis, inhibere mortem. ... Seneca interim, durante tractu et lentitudine mortis, Statium Annaeum, diu sibi amicitiae fide et arte medicinae probatum, orat, provisum pridem venenum, quo damnati publico Atheniensium iudicio exstinguerentur, promeret; adlatumque hausit frustra, frigidus iam artus, et cluso corpore adversum vim veneni. Postremo stagnum calidae aquae introiit, respergens proximos servorum, addita voce, libare se liquorem illum Iovi liberatori. Exin balneo inlatus, et vapore eius exanimatus, sine ullo funeris sollemni crematur.’
There was a rumour that some of the conspirators intended to make Seneca emperor.
Tac. Ann. xv. 65, ‘Fama fuit Subrium Flavum cum centurionibus occulto consilio, neque tamen ignorante Seneca, destinavisse, ut post occisum opera Pisonis Neronem Piso quoque interficeretur, tradereturque imperium Senecae, quasi insontibus claritudine virtutum ad summum fastigium delecto.’
(2) WORKS.
The following prose works are extant:
1. Dialogorum libri xii.
(1) ad Lucilium: quare aliqua incommoda bonis viris accidant cum providentia sit; sive de providentia. This was probably a late work.
(2) ad Serenum: nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem; sive de constantia sapientis: written in the first years of Nero’s reign.
(3-5) ad Novatum de ira libri iii., probably written in the first year of Claudius’ reign.