[6] Lucretius, i. 24, 28-30, 41-43, 140-44:
Te sociam studeo scribendis versibus esse....
Quo magis aeternum da dictis, diva, leporem:
Effice, ut interea fera moenera militiai
Per maria ac terras omnes sopita quiescant....
Nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
Possumus aequo animo, nec Memmi clara propago
Talibus in rebus communi desse saluti....
Sed tua me virtus tamen, et sperata voluptas
Suavis amicitiae, quemvis sufferre laborem
Suadet, et inducit noctes vigilare serenas,
Quaerentem, dictis quibus et quo carmine demum
Clara tuae possim praepandere lumina menti.
[7] Lucretius, ii. 1139-41, 1148-49, 1164-74:
Omnia debet enim cibus integrare novando,
Et fulcire cibus, cibus omnia sustentare.
Nequidquam,...
Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
Expugnata dabunt labem putrisque ruinas....
Iamque caput quassans grandis suspirat arator
Crebrius incassum manuum cecidisse laborem:
Et cum tempora temporibus praesentia confert
Praeteritis, laudat fortunas saepe parentis,...
Nec tenet, omnia paulatim tabescere et ire
Ad capulum, spatio aetatis defessa vetusto.
[8] Cf. pages 41, 49.
[9] Lucretius, ii. 29-33:
Inter se prostrati in gramine molli
Propter aquae rivum, sub ramis arboris altae,
Non magnis opibus iucunde corpora curant:
Praesertim cum tempestas arridet, et anni
Tempa conspergunt viridantis floribus herbas.
[10] Horace, Odes, iv. 1:
Iam nec spes animi credula mutui...
Sed cur, heu! Ligurine, cur
Manat rara meas lacrima per genas?