“Plerumque enim accidit ut aliquid de terra, de coelo, de caeteris hujus mundi elementis, de motu et conversione vel etiam de magnitudine et intervallis siderum, de certis defectibus solis ac lunae, de circuitibus annorum et temporum, de naturis animalium, fruticum, lapidum atque hujusmodi caeteris, etiam non christianus ita noverit, ut certissima ratione vel experientia teneat. Turpe est autem nimis et perniciosum ac maxime cavendum, ut christianum de his rebus quasi secundum christianas Litteras loquentem, ita delirare quilibet infidelis audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto coelo errare conspiciens, risum tenere vix possit. Et non tam molestum est, quod errans homo deridetur, sed quod auctores nostri ab eis qui foris sunt, talia sensisse creduntur, et cum magno eorum exitio de quorum salute satagimus, tanquam indocti reprehenduntur atque respuuntur. Cum enim quemquam de numero christianorum in ea re quam optime norunt, errare deprehenderint, et vanam sententiam suam de nostris Libris asserere; quo pacto illis Libris credituri sunt, de resurrectione mortuorum, et de spe vitae aeternae, regnoque coelorum, quando de his rebus quas jam experiri, vel indubitatis numeris percipere potuerunt, fallaciter putaverint esse conscriptos? Quid enim molestiae tristitiaeque ingerant prudentibus fratribus temerarii praesumptores, satis dici non potest, cum si quando de prava et falsa opinione sua reprehendi, et convinci coeperint ab eis qui nostrorum Librorum auctoritate non tenentur, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, eosdem Libros sanctos, unde id probent, proferre conantur, vel etiam memoriter, quae ad testimonium valere arbitrantur, multa inde verba pronuntiant, ‘non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant’ (1. Tim., i. 7).”—Ibid., cap. 19, n. 39.

(3.) Saint Thomas.—p. 298.

“Dicendum quod, sicut Augustinus docet, in hujusmodi quaestionibus duo sunt observanda. Primo quidem, ut veritas Scripturae inconcusse teneatur. Secundo, cum Scriptura divina multipliciter exponi possit, quod nulli expositioni aliquis ita praecise inhaereat, ut si certa ratione constiterit hoc esse falsum quod aliquis sensum Scripturae esse credebat id nihilominus asserere praesumat; ne Scriptura ex hoc ab infidelibus derideatur, et ne eis via credendi praecludatur.”—Summa Theologica, Pars Prima, Quaest. lxviii. art. primus.

(4.) Perrerius.—p. 302.

“Quod autem in xx. et xxxi. cap. Exod. dictum est, Deum sex diebus fecisse coelum et terram, et omnia quae in eis sunt, non est huic opinioni contrarium: illud enim spatium temporis ante primum diem annumeratur sex diebus, quia fuit quam brevissimum, et fuit continuata Dei operatio: nec sane plures dies naturales consumpti sunt quam sex: ac licet ante primum diem, coelum et elementa facta sint secundum substantiam, tamen non fuerunt perfecta et omnino consummata, nisi spatio illorum sex dierum; tunc enim datus est illis ornatus, complementum, et perfectio.”—Comment. in Genes., cap. 1, v. 4, n. 80.

(5.) Tostatus.—p. 302.

Sex diebus fecit Dominus coelum et terram. Recte dicitur his facere, quia coelum et terra, quae hic nominantur, et omnia alia, quae nomine eorum subintelliguntur, ista quidem omnia de materia prima facta sunt: materia autem non facta sed creata est.”—Comment. in Exod., cap. 20, quaest. 15.

(6.) Petavius.—p. 302.

Writing on the phrase In die quo fecit Dominus Deus coelum et terram, he says, “hoc est, perpolitum et elaboratum esse sex continuis diebus, id enim faceindi vox Hebraeis ipsis interpretibus significare videtur.”—De Opificio Sex Dierum, lib. cap. 14, sect. 1.

(7.) Saint Basil.—p. 304.