“Et facta est vespera, et factum est mane, dies unus. Vespera igitur diei ac noctis est communis terminus: et similiter mane, est noctis cum die vicinitas. Itaque ut prioris generationis praerogativam diei tribueret, prius commemoravit finem diei, deinde noctis, velut insequente diem nocte. Nam qui status in mundo fuit ante lucis generationem, is non erat nox, sed tenebrae: quod autem a die distinguebatur, eique opponebatur, id nox appellatum est.”—Homilia ii. in Hexaemeron; Edit. Bened. p. 20; Edit. Migne, Patr. Graec. Cursus Completus, tom. 29, p. 47.
(8.) Saint Chrysostom.—p. 304.
“Ostendimus enim heri, ut meministis, quomodo beatus Moses enarrans nobis horum visibilium elementorum creationem et opificium, dixerit: In principio fecit Deus coelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita: et vos causam docuimus, quare Deus terram informen et nullis figuris expolitam creaverit; quae, opinor, omnia mente tenetis; necessarium est igitur nos ad ea quae sequuntur hodie progredi. Nam postquam dixit, Terra autem erat invisibilis et incomposita, nos accurate docet, unde invisibilis erat et inculta, dicens: Et tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei superferebatur super aquam.... Quandoquidem igitur diffusa erat magna universi visibilis informitas, praecepto suo Deus, optimus ille artifex, deformitatem illam depulit, et immensa lucis visibilis pulchritudo producta tenebras fugavit sensibiles, illustravitque omnia.”—In Cap. i. Genes. Homil. iii.; Edit. Migne, Patr. Graec. Cursus Completus, tom. 53, p. 33. Here Saint Chrysostom plainly teaches that the world existed before the creation of light. In his Fifth Homily he is equally clear that the First Day of the Mosaic narrative began with a period of light, and not with a period of darkness: “Vide quomodo de singulis diebus sic dicat: Et factum est vespere, et factum est mane, dies tertius: non simpliciter nec absque causa: sed ne ordinem confundamus neque putemus vespera ingruente finem accepisse diem; sed sciamus vesperam finem esse lucis, et principium noctis: mane autem finem noctis, et complementum dici. Hoc enim nos docere vult beatus Moses, dicens: Et factum est vespere, et factum est mane, dies tertius.”—Edit. Migne, p. 52.
(9.) Saint Ambrose.—p. 305.
“Terra autem erat invisibilis et incomposita. Bonus artifex prius fundamentum ponit: postea, fundamento posito, aedificationis membra distinguit, et adjungit ornatum. Posito igitur fundamento terrae, et confirmata coeli substantia, duo enim ista sunt velut cardines rerum, subtexuit: Terra autem erat inanis et incomposita.”—Hexaemeron, Lib. i. cap. 7; Edit. Bened. p. 13; Edit. Migne, Patr. Lat. Cursus Completus, tom. 14, p. 135.
“Principium ergo diei, vox Dei est: fiat lux; et facta est lux.”—Lib. i. cap. 10; Edit. Bened. p 21; Edit. Migne, p. 144.
“In principio itaque temporis coelum et terram Deus fecit. Tempus enim ab hoc mundo, non ante mundum: dies autem temporis portio est, non principium.”—Lib. i. cap. 6; Edit. Bened. p. 10; Edit. Migne, p. 132.
(10.) Venerable Bede.—p. 305.
“Scriptura ait: Qui fecisti mundum de materia informi. Sed materia facta est de nihilo, mundi vero species de informi materia. Proinde duas res ante omnem diem et ante omne tempus condidit Deus angelicam videlicet creaturam et informem materiam.”—In Pentateuch. Comment.; sub. cap. 1: Edit Migne, Patr. Lat. Cursus Completus, tom. 91, p. 191. In another place, citing the words of Ecclesiasticus, Qui vivit in aeternum creavit omnia simul, he says, “hoc utique ante omnem diem hujus saeculi fecit, cum in principio coelum creavit et terram.”—Hexaemeron, Lib. i. in Genes, ii. 4; Edit. Migne, tom. 91, p. 39.
“Discipulus. Da ordinem per sex dies factarum rerum? Magister. In ipso quidem principio conditionis facta sunt coelum, terra, aer, et aqua.... Discipulus. Sequere ordinem generationis? Magister. In principio diei primae lux facta est; secunda vero factum firmamentum;” etc.—Quaestiones super Genesim; Edit. Migne, Patr. Lat. tom. 93, p. 236. This work is classed by Migne among the Dubia et Spuria of Bede. The critics, however, seem to be agreed that it belongs to a period not later than the tenth century. If it is not the genuine composition of Bede, which is considered more probable, then it only follows that we have, besides Bede, another ancient authority in favor of our opinion.