(11.) Peter Lombard.—p. 306.
“Cum Deus in sapientia sua angelicos condidit spiritus, alia etiam creavit, sicut ostendit supradicta Scriptura, quae dicit in principio Deum creasse coelum, id est, angelos, et terram scilicet, materiam quatuor elementorum adhuc confusam et informem, quae a Graecis dicta est chaos, et hoc fuit ante omnem diem. Deinde elementa distinguit Deus, et species proprias atque distinctas singulis rebus secundum genus suum dedit; quae non simul, ut quibusdam sanctorum Patrum placuit, sed per intervalla temporum ac sex volumina dierum, ut aliis visum est formavit.”—Sentent. Lib. ii. Distinct. 12; Edit. Migne, Patr. Latin. Cursus Completus, tom. 192, p. 675.
(12.) Hugh of Saint Victor.—p. 306.
“Principium ergo divinorum operum fuit creatio lucis, quando ipsa lux non materialiter de nihilo creata est; sed de praejacenti illa universitatis materia formaliter facta est ut lux esset, et vim ac proprietatem lucendi haberet. Hoc opus prima die factum est; sed hujus operis materia ante primam diem creata. Moxque cum ipsa luce dies cœpit; quia ante lucem nec nox fuit nec dies, etiamsi tempus fuit.”—De Sacram. Lib. i. Pars i. cap. 9: Edit. Migne, Patr. Lat. tom. 176, p. 193.
(13.) Saint Thomas.—p. 307.
“Sed melius videtur dicendum quod creatio fuerit ante omnem diem.” In II. Sentent. Distinct. xiii. Art. 3, ad tertium: see also ibidem ad primum, and ad secundum. And again in the Summa he says: “Coelum et terram fecit in prima die, potius ante omnem diem.”—Pars i. Quaest. lxxxiv. Art. 2.
(14.) Perrerius.—p. 307.
“Licet ante primum diem, coelum et elementa facta sint secundum substantiam, tamen non fuerint perfecta et omnino consummata, nisi spatio illorum sex dierum: tunc enim datus est illis ornatus, complementum, et perfectio. Quanto autem tempore status ille mundi tenebrosus duraverit, hoc est, utrum plus an minus quam unus dies continere solet, nec mini compertum est, nec opinor cuiquam mortalium nisi cui divinitus id esset patefactum.”—Comment. in Genesim, cap. 1, v. 4, n. 80.
(15.) Petavius.—p. 307.
“Nostra itaque sententia haec est; prima ilia Geneseos verba: In principio creavit Deus coelum et terram; non peculiare opus aliquod continere, quod initio, et ante dies sex molitus sit Deus: quasi ante lucem, ac reliquas deinceps opificii partes, qualecumque coelum ac terram creaverit. Sed esse generale quoddam effatum, quo omnia, quae sunt a Deo facta, complexus est. Etenim Moses, ut initio dicebam, Judaeos statim edocere voluit; totam illam aspectabilem rerum universitatem a Deo conditore profectam esse. Quare ita pronuntiavit, tanquam diceret: Quidquid videtis et quodcumque coeli ac terrae comprehendit ambitus, una cum coelo ipso, terrâque, id omne fabricatus est initio Deus. Postea vero per partes, ac singillatim, ut quaeque est elaborata, decripsit.”—De Opificio Sex Dierum, Lib. i. cap. 2, sect. 10.