“Imprimis ante dierum sex initium solam cum aqua terram extitisse credimus:.... Habet haec opinio fidem ex Mosis narratione; qui ante coelum id est firmamentum, terram, et aquarum abyssum extitisse refert.... Nam illud Severiani valde probatur, prima die Deum omnia creasse: reliquis autem diebus, ex jam extantibus: Ubi primam diem non lucis tantum creatione circumscribit: sed quod ante illam factum est, id eidem tribuit. Quod intervallum quantum fuerit, nulla divinatio posset assequi. Neque vero mundi corpora illa, quae prima omnium extitisse docui, aquam et terram, arbitror eodem, in quem lucis ortus incidit, fabricata esse die; ut quibusdam placet, haud satis firma ratione.”—Ibid., cap. 10, sect. 6.
(16.) A Lapide.—p. 307.
“S. Basilius et Beda putant coelum et terram non primo die, sed paulo ante primum diem, utpote ante lucem, create esse. Verum haec non ante, sed ipso primo die, puta initio primae diei, antequam lux produceretur, creata esse, patet Exodi xx. v. 11.”—Comment. in Genes., cap. 1, v. 1.
(17.) Saint Augustine.—p. 308.
“Fecisti ante omnem diem in principio coelum et terram.”—Confess. Lib. xii. cap. 12: see also Lib. xii. cap. 8. And again, De Genesi ad Litteram, Lib. i. cap. 9, he writes:—“Atque illud ante omnem diem fecisse intelligitur, quod dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram; ... Terrae autem nomine invisibilis et incompositae, ac tenebrosa abysso, imperfectio corporalis substantiae significata est, unde temporalia illa fierent, quorum prima esset lux.”
(18.) Petavius.—p. 311.
“Quod intervallum quantum fuerit, nulla divinatio posset assequi.”—De Opific. Sex Dierum, Lib. i. cap. 10, sec. 6.
(19.) Perrerius.—p. 311.
“Quanto autem tempore status ille mundi tenebrosus duraverit, hoc est, utrum plus an minus quam unus dies continere solet, nec mihi compertum est, nec opinor cuiquam mortalium, nisi cui divinitus id esset patefactum.”—Comment. in Genes., cap. 1, v. 4.