(25). Origen.—p. 320.

“Quod autem prima die lucem, secunda firmamentum creaverit, tertia aquae quae sub coelo erant, in suis fuerint collectae receptaculis, atque ita terra solius naturae administratione suos fructus protulerit; quod quarta creata fuerint luminaria et stellae, quinta vero natatilia, sexta demum terrestria et homo, haec omnia, prout facultas tulit, in nostris in Genesim commentariis explicavimus. Quin et supra contra eos qui obvio sensu Scripturam interpretantes asserunt sex dies ad creationem mundi insumptos fuisse, adduximus hunc locum: ‘Iste est liber generationis coeli et terrae quando creata sunt, in die quo fecit Deus coelum et terram,’”—Contra Celsum, Lib. vi. Edit. Bened. pp. 678, 679; Edit. Migne, Patr. Graecor. Cursus Completus, vol. 11, p. 1390: for the passage referred to at the close of the extract see p. 1378. The Commentary upon Genesis of which Origen here speaks no longer exists, but the following passage has been preserved. “Aliqui jam absurdum existimantes Deum architecti more non aliter, quam plurium dierum, labore, fabricam valentis absolvere, intra multos dies mundum perfecisse uno cuncta momento ac simul extitisse aiunt, et hinc illud adstruunt; ordinis autem causa, et ut series constet, dierum et rerum quae in illis factae sunt, numerum dictum putant. Hi probabiliter sententiam stabiliunt ea auctoritate qua dictum est: ‘Ipse dixit et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.’”—Selecta in Genesim, Edit. Bened. p. 27; Edit. Migne, Patr. Graec. Cursus Completus, vol. 12, p. 98. Again, in his Treatise De Principiis, Lib. iv., he says: “Quis igitur sanae mentis existimaverit primam et secundam et tertiam diem, et vesperam, et mane, sine sole, luna, et stellis, et eam quae veluti prima erat, diem sine coelo fuisse?” Edit. Bened. p. 175; Edit. Migne, vol. 11, p. 378. See also P. Danielis Huetii Origeniana, Lib. ii. cap. 2, Quaest. 8, § 6; Edit. Migne, vol. 17, p. 979.

(26.) Saint Athanasius.—p. 320.

“Cum ex supra dictis constet, nullam e rebus creatis prius altera factam esse, sed res omnes factas uno eodemque mandato simul extitisse.”—Oratio ii. Contra Arianos, n. 63. Edit. Bened. p. 418. New Edition, p. 528. Edit. Migne, Patr. Graecor. Cursus Completus, p. 275.

(27.) Saint Eucherius.—p. 320.

Speaking strictly we should rather say the author of a Commentary upon Genesis belonging to a very early period of the Church, ascribed by some to Saint Eucherius, and usually published with his works. This author says, no doubt, that God first, in the beginning, created the substance of all things, and afterward developed the various forms on successive days (Gen. ii. 4): but then he tells us expressly that the substance did not precede the forms by any priority of time, but only by priority of origin (Gen. i. 2). Thus his view coincides pretty nearly with that of Saint Augustine, whose words, indeed, he seems to borrow. “‘Terra autem erat inanis et vacua.’ Id est, adhuc informis erat ipsa materia: quia necdum ex ea coelum et terra, necdum omnia formata erant, quae formari restabant: haec enim materia, ex nihilo facta, praecessit tamen res ex se factas, non quidem aeternitate vel tempore, sicut praecedit lignum arcam; sed sola origine, sicut praecedit vox verbum, vel sonus cantum: nam ‘qui vivit in aeternum creavit omnia simul.’”—Edit. Migne, Patr. Latin Cursus Completus, vol. 50, p. 894.

(28.) Procopius of Gaza.—p. 320.

We quote this writer on the authority of Perrerius, from whom the following passage is taken. “Idem censet hoc loco Procopius Gazæus: Mozen enim, inquit, in describendo mundi opificium, sex dierum distinctione usum esse docendi gratia ob tarditatem, videlicet, ruditatemque Judæorum, quibus hæc scribebat: qui quæ Deus simul fecerat, ob tantam eorum multitudinem atque varietatem simul et indiscrete capere et comprehendere, ut erant angustissimis ingeniis nequaquam potuissent.”—In Genes., cap. 2, vers. 4, 5, 6, n. 179.

(29.) Albertus Magnus.—p. 320.

“Videtur mihi Augustino consentiendum.”—Summa P. 1, Quæst. 12, art. 6. See Pianciani, Cosmogonia Naturale, p. 23.