(30.) Saint Thomas.—p. 320.
Summa Pars. 1. Quæst. 74, art. ii.; also in an earlier work, Super Libros Sententiarum Petri Lombardi Commentarius, Distinct. xii. art. i. and iii. Having explained the opinion of Saint Augustine that there was no real succession in the order of time between the various works of the creation, but that all were created together; and also the opinion of other Holy Fathers, that there was a real succession, he continues thus: “Prima ergo opinio [Sancti Augustini] magis convenit rationi, nec est contra Scripturam; quia ea quae in Scriptura ordinem temporis importare videntur, ad ordinem naturae Augustinus refert: secunda vero magis convenit Scripturae secundum suam superficiem. Quia ergo utraque a Sanctis patrocinium habet, utramque sustinendo, objectionibus hinc inde factis respondendum est.”—Loco citato, art. i. Solutio.
(31.) Cardinal Cajetan.—p. 320.
We are again indebted to Perrerius for the views of Cardinal Cajetan. He writes thus: “Accedit huic sententiæ Cajet. in Comment. super i. cap. Genes., et distinctionem sex dierum putat in id positam a Mose, quo facilius declararet naturalem rerum ordinem, consequentiam et dependentiam. Sic enim res suaptè natura inter se aptæ et connexæ sunt, ut si mundum successivè voluisset Deus facere, non alio ordine vel successione, quàm ut hic narratur, facturus eum fuisset.”—In Genes., cap. ii. vers. 4, 5, 6, n. 179.
(32.) Venerable Bede.—p. 323.
“Aperte intelligi quia diem hoc loco Scriptura pro omni illo tempore ponit quo primordialis natura formata est. Neque enim in unoquolibet sex dierum coelum factum est et sideribus illustratum, et terra est separata ab aquis, atque arboribus et herbis consita; sed more sibi solito Scriptura diem pro tempore ponit; quomodo Apostolus, cum ait, ‘Ecce nunc dies salutis,’ non unum specialiter diem, sed totum significat tempus hoc quo in praesenti vita pro aeterna salute laboramus.”—Hexaemeron, Lib. i. in Gen. ii. 4; Edit. Migne, Patr. Lat. Cursus Completus, vol. 91, p. 39.
(33.) Saint Augustine.—p. 323.
“Superius septem dies numerantur, nunc unus dicitur dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, et omne pabulum, cujus diei nomine omne tempus significari bene intelligitur. Fecit enim Deus omne tempus simul cum omnibus creaturis temporalibus, quae creaturae visibiles coeli et terrae nomine significantur.”—De Genesi contra Manichaeos, Lib. ii. cap. 3, n. 4.
(34.) Molina.—p. 323.
“Dicunt Doctores communiter, Moysem eo loco sumpsisse diem pro tempore juxta illud Deuteronomii xxxii., juxta est dies perditionis, ... et alibi saepe, in Scriptura sumitur dies pro tempore.”—In primam partem, De opere sex dierum, D. I. See Pianciani, Cosmogonia Naturale, p. 27.