(35.) Bannez.—p. 323.

“Dies potest accipi pro quacumque duratione et mensura.”—In Summa, Pars 1. Quæst. 73.

(36.) Perrerius.—p. 323.

“Nec officit huic sententiae, quod paullo superius ex cap. ii. Geneseos prolatum est, ‘In die quo fecit Dominus Deus coelum et terram.’ Ibi enim dies pro tempore, sicut crebro fit in Scriptura, positus est.”—In Gen. cap. i. v. 4, n. 80; see also cap. ii., n. 186.

(37.) Petavius.—p. 323.

“Postquam Moyses sex dierum opificium toto primo capite descripsit, mox in sequenti summatim universeque colligens, ‘Istae sunt,’ inquit, ‘generationes coeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus coelum et terram.’ Quae verba non unius diei mentionem faciunt, ut quibusdam videtur; qui primum diem designari putant, in quo factum illud est, praeter lucem, quod initio libri Moyses explicat, ‘In principio creavit Deus coelum et terram.’ Sed eam nos opinionem minime probamus, ac supra docuimus, diei nomen istic usurpari pro tempore: quod apud Graecos Latinosque, non minus quam Hebraeos, usitatem est. Exemplo sit Ciceronis illud ex libro secundo in Verrem: ‘Itaque cum ego diem in Siciliam inquirendi prexiguam postulavissem, invenit iste, qui sibi in Achaiam biduo breviorem diem postularet.’ Igitur cum dixisset, in die, id est tempore illo, factum esse coelum et terram, hoc est perpolitum et elaboratum esse sex continuis diebus,” etc.—De Opificio Sex Dierum, Lib. i. cap. 14, sect. 1.

(38.) Saint Augustine.—p. 335.

“Tres enim dies superiores quomodo esse sine sole potuerunt, cum videamus nunc solis ortu et occasu diem transigi, noctem vero fieri solis absentia, cum ab alia parte mundi ad orientem redit? Quibus respondemus, potuisse fieri ut tres superiores dies singuli per tantam moram temporis computarentur, per quantam moram circumit sol, ex quo procedit ab oriente quousque rursus ad orientem revertitur. Hanc enim moram et longitudinem temporis possent sentire homines etiamsi in speluncis habitarent, ubi orientem et occidentem solem videre non possent. Atque ita sentitur potuisse istam moram fieri etiam sine sole antequam sol factus esset, atque ipsam moram in illo triduo per dies singulos computatam. Hoc ergo responderemus, nisi nos revocaret, quod ibi dicitur, ‘Et facta est vespera et factum est mane,’ quod nunc sine solis cursu videmus fieri non posse. Restat ergo ut intelligamus, in ipsa quidem mora temporis ipsas distinctiones operum sic appellatas, vesperam propter transactionem consummati operis, et mane propter inchoationem futuri operis; de similitudine scilicet humanorum operum, quia plerumque a mane incipiunt, et ad vesperam desinunt. Habent enim consuetudinem Divinae Scripturae de rebus humanis ad divinas res verba transferre.”—De Genesi contra Manichaeos, Lib. i. cap. 14, n. 20.

(39.) Saint Eucherius.—p. 335.

It is uncertain, as we before observed, if this commentary is the genuine work of Saint Eucherius; at all events it is the production of some learned and Catholic writer of the fifth or sixth century. His words run thus: “Vespere conditae creaturae terminus; mane initium condendae creaturae alterius.”—Comment. in Genes. cap. i. v. 4; Edit. Migne, Patr. Latin. Cursus Completus, vol. 50, p. 897. And again in v. 10 et seqq.:—“Si quarto die facta sunt luminaria, quomodo tres dies jam ante fuerunt? nisi ut intelligamus, in ipsa hora temporis ipsas operum distinctiones ita appellatas; vesperam propter transactionem consummati operis; mane propter inchoationem futuri diei; in similitudinem humanorum operum quod plerique mane incipiunt et in vesperam desinunt.”—Ib. p. 899.