3. Alius modus ignis ad comburendos hostes ubique sitos. Recipe balsamum, oleum Æthiopiæ, alkitran et oleum sulphuris. Haec quidem omnia in vase fictili reposita in fimo diebus XIV. subfodias. Quo inde extracto, corvos eodem perunguens ad hostilia loca sive tentoria destinabis. Oriente enim sole, ubicumque illud liquefactum fuerit, accendetur. Unde semper ante solis ortum aut post occasum ipsius præcipimus esse mittendos.
4. Oleum vero sulphuris sic fit. Recipe sulphuris uncias quattuor, quibus in marmoreo lapide contritis et in pulverum redactis, oleum iuniperi quattuor uncias admisces et in caldario pone, ut, lento igne supposito, destillare incipiat.
5. Modus autem ad idem. Recipe sulphuris splendidi quattuor uncias, vitella ovorum quinquaginti unum contrita, et in patella ferrea lento igne coquantur; et quum ardere inceperit, in altera parte patellae declinans, quod liquidius emanabit, ipsum est quod quæris, oleum scilicet sulphuricum.
6. Sequitur alia species ignis, cum qua, si opus, subeas hostiles domus vicinas. Recipe alkitran, boni, olei ovorum, sulphuris quod leviter frangitur ana unciam unam. Quæ quidem omnia commisceantur. Pista et ad prunas appone. Quum autem commixta fuerint, ad collectionem totius confectionis quartem partem ceræ novæ adicies, ut in modum cataplasmatis convertatur. Quum autem operari volueris, vesicam bovis vento repletam accipias et in foramen in ea faciens cera supposita ipsam obturabis. Vesica tali præscripta sæpissime oleo peruncta cum ligno marubii, quod ad haec invenietur aptius, accenso ac simul imposito, foramen aperies; ea enim semel accensa et a filtro quo involuta fuerit extracta, in ventosa nocti sub lecto vel tecto inimici tui supponatur. Quocumque enim ventus eam sufflaverit, quidquid propinquum fuerit, comburetur; et si aqua projecta fuerit, letales procreabit flammas.
7.Sub pacis namque specie missis nuntiis, ad loca hostilia bacleos gerentes excavos hac materia repletos et confectione, qui jam prope hostes fuerint, quo fungebuntur ignem jam per domos et vias fundentes. Dum calor solis supervenerit, omnia incendio comburentur.[127]
Recipe sandaracae (libram, cerae)[128] libram: in vase vero fictili, ore concluso, liquescat. Quum autem liquefacta fuerint, medietatem libræ olei lini et sulphuris superadjicies. Quæ quidem omnia in eodem vase tribus mensibus in fimo ovino reponantur, verum tamen fimum ter in mense renovando.
8. Ignis quem invenit Aristoteles quum cum Alexandro ad obscura loca iter ageret, volens in eo per mensem fieri id quod sol in anno præparat. Ut in spera de auricalco, recipe seris rubicundi libram I., stanni et plumbi, limaturæ ferri, singulorum medietatem libræ. Quibus pariter liquefactis, ad modum astrolabii lamina formetur lata et rotunda. Ipsam eodem igne perunctam X. diebus siccabis, duodecies iterando: per annum namque integrum ignis idem succensus nullatenus deficiet. Quæ enim inunctio ultra annum durabit. Si vero locum quempiam inunguere libeat, eo desiccato, scintilla quælibet diffusa ardebit continue, nec aqua extingui poterit. Et haec est prædicti ignis compositio. Recipe alkitran, colophonii, sulphuris crocei, olei ovorum sulphurici. Sulphur in marmore teratur. Quo facto universum oleum superponas. Deinde tectoris limaginem ad omne pondus acceptum insimul pista et inungue.
9. Et sequitur alia species ignis, quo Aristoteles domos in montibus sitas destruere incendio ait, ut et mons ipse subsideret. Recipe balsami libram I., alkitran libras V., oleum ovorum et calcis non extinctae libras X. Calcem teras cum oleo donec una fiat massa; deinde inunguas lapides ex ipso et herbas ac renascentias quaslibet in diebus canicularibus, et sub fimo eiusdam regionis sub fossa dimittes; postea[129] namque autumnalis pluviæ dilapsu succenditur. Terram et indigenas comburit igne Aristoteles, namque hunc ignem annis IX. durare asserit.
10. Compositio inextinguibilis et experta. Accipe[130] sulphur vivum, colophonium, asphaltum classam, tartarum, piculam navalem, fimum ovinum aut columbinum. Hæc pulverisa subtiliter petroleo; postea in ampulla reponendo vitrea, orificio bene clauso, per dies XV. in fimo calido equino subhumetur, Extracta vero ampulla destillabis oleum in cucurbita lento igne ac cinere mediante, calidissima ac subtili. In quo si bombax intincta fuerit ac accensa, omnia super quæ arcu vel ballista proiecta fuerit, incendio concremabit.
11. Nota quod omnis ignis inextinguibilis IV. rebus extingui vel suffocari poterit, videlicet cum aceto acuto aut cum urina antiqua vel arena, sive filtro ter in aceto imbibito et toties desiccato ignem iam dictum suffocas.