12. Nota quod ignis volatilis in aëre duplex est compositio; quorum primus est:—recipe partem unam colophonii et tantum sulphuris vivi, II. partes vero salis petrosi et in oleo linoso vel lamii[131] quod est melius, dissolvantur bene pulverisata et oleo liquefacta. Postea in canna vel ligno excavo reponatur et accendatur. Evolat enim subito ad quemcumque locum volueris, et omnia incendio concremabit.
13. Secundus modus ignis volatilis hoc modo conficitur. Accipias libram I. sulphuris vivi, libras duas carbonum vitis vel salicis, VI. libras salis petrosi; quae tria subtilissima terantur in lapide marmoreo. Postea pulvis ad libitum in tunica reponatur volatili vel tonitrum faciente.
Nota, quod tunica ad volundum debet esse gracilis et longa et cum prædicto pulvere optime conculcato repleta. Tunica vero tonitrum faciens debet esse brevis et grossa et prædicto pulvere semiplena et ab utraque parte fortissime filo ferreo bene ligata. Nota, quod in tali tunica parvum foramen faciendum est, ut tenta imposita accendatur; quæ tenta in extremitatibus sit gracilis, in medio vero lata et prædicto pulvere repleta. Nota, quod quæ ad volandum tunica, plicaturas ad libitum habere potest; tonitrum vero faciens, quam plurimas plicaturas. Nota, quod duplex poteris facere tonitrum atque duplex volatile instrumentum, videlicet tunicam includendo.
14. Nota, quod sal petrosum est minera terræ et reperitur in scopulis et lapidibus.[132] Haec terra dissolvatur in aqua bulliente, postea depurata et destillata per filtrum, permittatur per diem et noctem integram decoqui; et invenies in fundo laminas salis congelatas cristallinas.
15. Candela quæ, si semel accensa fuerit, non amplius extinguitur. Si vero aqua irrigata fuerit, maius parabit incendium. Formetur sphaera de ære Italico; deinde accipies calcis vivæ partem unam, galbani mediam et cum felle testudinis ad pondus galbani sumpto conficies. Postea cantharides quot volueris accipies, capitibus et alis abscisis, cum aequali parte olei zambac, teras et in vase fictili reposita, XI. diebus sub fimo equino reponantur, de quinto in quintum diem fimum renovando. Sic olei foetidi et crocei spiritum assument, de quo sphæram illinias; qua siccata, sepo inguatur, post igne accendatur.
16. Alia candela que continuum præstat incendium. Vermes noctilucas cum oleo zambac puro teres et in rotunda ponas vitrea, orificio lutato cera Græca et sale combusto bene recluso et in fimo, ut iam dictum est, equino reponenda. Quo soluto, sphæram de ferro Indico vel auricalco undique cum penna illinias; quæ his iuncta et dessiccata igne succendatur et nunquam deficiet. Si vero attingit pluvia, majus præstat incendii incrementum.
17. Alia quæ semel incensa dat lumen diuturnum. Recipe noctilucas quum incipiunt volare, et cum æquali parte olei zambac commixta, XIV. diebus sub fimo fodias equino. Quo inde extracto, ad quartam partem istius assumas felles testudinis, ad sex felles mustelæ, ad medietatem fellis furonis. In fimo repone, ut iam dictum est. Deinde exhibe in quolibet vase lichnum, cujuscumque generis, pone de ligno aut latone vel ferro vel ære. Ea tandem hoc oleo peruncta et accensa diuturnum præstat incendium. Haec autem opera prodigiosa et admiranda Hermes et Tholomeus[133] asserunt.
18. Hoc autem genus candelæ neque in domo clausa nec aperta neque in aqua extingui poterit. Quod est: recipe fel testudinis, fel marini leporis sive lupi aquatici de cuius felle Tyriaca. Quibus insimul collectis quadrupliciter noctilucarum capitibus ac alis præcisis adicies, totumque in vase plumbeo vel vitreo repositum in fimo subfodias equino, ut dictum est, quod extractum oleum recipias. Verum tum cum æquali parte prædictorum fellium et æquali noctilucarum admiscens, sub fimo XI. diebus subfodias per singulares hebdomades fimum renovando; quo iam extracto de radice herbæ que cyrogaleonis[134] et noctilucis pabulum factum, ex hoc liquore medium superfundas. Quod si volueris, omnia repone in vase vitreo et eodem ordine fit. Quolibet enim loco repositum fuerit, continuum præstat incendium.
19. Candela quæ in domo relucet ut argentum. Recipe lacertam nigram vel viridem, cuius caudam amputa et desicca; nam in cauda eius argenti vivi silicem reperies. Deinde quodcumque lichnum in illo illinitum ac involutum in lampade locabis vitrea aut ferrea, qua accensa mox domus argenteum induet colorem, et quicumque in domo illa erit, ad modum argenti relucebit.
20. Ut domus quælibet viridem induat colorem et aviculæ coloris ejusdem volent. Recipe cerebrum aviculæ in panno involvens tentam et baculum, inde faciens vel pabulum in lampade viridi novo oleo olivarum accendatur.