Revocation of Letters of Absolution and of Exemptions, May 17, 1488.
(Archivio Vaticano, Reg. 686 (Innoc. VIII) fol. 103.—Bulario de la Orden de Santiago, Tom. I. fol. 94). (See pp. [31], [112]).
Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei dilectis filiis universis et singulis locorum ordinariis et inquisitoribus hæreticæ pravitatis in regnis et dominiis charissimi in Christo filii Ferdinandi Regis et charissimæ in Christo filiæ Helisabeth Reginæ Castiliæ et Legionis illustrium salutem et apostolicam benedictionem. Quia secut accepimus quamplurimi hæresis et fidei apostasiæ crimine polluti infra limites vestræ jurisdictionis degentes ut criminum hujusmodi publicam juxta sanctorum patrum decreta abjurationem vestramque jurisdictionem evitent, tam a fel. record. Sixto Papa iiii. quam a nobis super eorum exemptione a potestate et jurisdictione vestra necnon abjurationibus errorum suorum aliter quam in forma juris faciendis, ac alias diversimode literas obtinuerunt, quibus obstantibus quæ vestro incumbunt officio quo ad eos exequi hactenus non potuistis nec potestis non sine animarum eorundem periculo, orthodoxæ fidei detrimento, mali exempli pernicie et scandalo plurimorum. Ne igitur hac via tantæ pietatis officio tam grande impedimentum præstetur et ut commissi vobis officii debitum liberius et plenius exercere possitis felicis recordationis Clementis Papæ iiii. et aliorum prædecessorum nostrorum vestigiis inhærentes, motu proprio et ex certa scientia et mera deliberatione vobis committimus et mandamus ut quoscunque de hæresis et apostasiæ criminibus hujusmodi culpabiles suspectos vel diffamatos ac fautores receptatores et defensores eorum in Regnis et dominiis prædictis qui hactenus hujusmodi exemptionis privilegia et inquisitionis de eorum excessibus commissionem et super admittendis eorum abjurationibus aliter quam in forma juris literas hujusmodi a nobis seu Sixto prædecessore præfato obtinuerunt ad abjurandos errores eorum publice servata forma juris etiam si quovismodo relapsi dici possent infra mensem postquam presentes literæ fuerint in cathedrali et parrochiali ecclesia eorum publicatæ ita ut de illis nequeant ignorantiam allegare, recipiatis et admittatis perinde acsi relapsi non forent. Mense vero prædicto elapso, Deum præ oculis habentes contra eos et quoscunque alios ejusdem criminis reos, juxta sacrorum canonum instituta procedatis, commissionibus hujusmodi ac literis ad alios judices directis et quas dirigi contingat, necnon privilegiis quibuscunque personis cujusvis dignitatis, gradus, ordinis vel conditionis existant, etiam si Cistercientium Prædicatorum et Minorum aut alterius cujusvis ordinis et religionis fuerint, sub quacunque verborum expressione et cum quibusvis etiam motus proprii et certæ scientiæ ac plenitudinis potestatis aliisve fortioribus et efficacioribus clausulis etiam derogatoriorum derogatoriis concessis et concedendis, que omnia cum inde secutis pro infectis haberi volumus, necnon constitutionibus et ordinationibus apostolicis cæterisque contrariis nonobstantibus quibuscunque. Datum Romæ apud Sanctum Petrum, anno incarnationis Dominicæ millesimo quadringentesimo octuagesimo octavo, sexto decimo Kalendis Junii, pontificatus nostri anno quarto.
Gratis de mandato S. D. n. papæ. F. de Valentia.
IV.
Petition of Geronimo Zurita.
(Archivo de Simancas, Inquisicion, Sala 40, Libro 4, fol. 239).
(See p. [194]).
Illmo y Rrmo Señor:
APPENDIX OF DOCUMENTS