APPENDIX.
I.
Catharan Arguments to Justify the Attribution of the Old Testament to the Evil Principle.
(Archives de l’Inquisition de Carcassonne.—Doat, XXXVI. 91.)
THE literature of the Cathari has been so successfully exterminated that anything attributable to the sect is of interest. The following, from a controversial tract, dating probably about the close of the thirteenth century, may be regarded as a fair summary of the reasons alleged by the sect to prove that the Creator, Jehovah, was Satan. There is sufficient identity between them and those given by Moneta (adversus Catharos, Lib. II. c. vi.) to show that they are in some sort the official and customary arguments of the heretics. I omit the counter-arguments of the writer, who generally follows Moneta, though he often reasons independently.
Primo igitur objicitur illud, Geneseos tertio: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est. Hoc dicit Deus de Adam postquam peccavit, et constat quod dicit verum aut falsum: si verum, ergo Adam factus erat similis ei qui loquebatur et eis cum quibus loquebatur. Sed Adam post peccatum factus erat peccator; ergo malus: si dixit falsum, ergo est mendax, ergo sic dicendo peccavit, et sic fuit malus.
Item ad idem. Deus ille dicit, Geneseos primo: Videte ne forte sumat de ligno vitœ etc. Deus autem novi testamenti dicit, Apocalipsis primo: Vincenti dabo edere de ligno vitœ. Ille prohibet, iste promittit, ergo contrarii sunt ad invicem.
Item ad idem, Geneseos primo: Tenebrœ erant super facie abyssi, dixitque Deus: Fiat lux. Ergo Deus veteri testamenti incepit a tenebris et finivit in lucem; ergo est tenebrosus; ergo est malus, qui prius fecit tenebras quam lucem.
Item ad idem, Geneseos tertio: Inimicitias ponam inter te et mulierem et inter semen tuum et semen mulieris. Ecce Deus veteris testamenti seminator est discordiæ et inimicitiæ. Deus autem novi testamenti dator est pacis et solutor inimicitiarum, sicut legitur Coloss. primo: Quoniam in ipso placuit omnem plenitudinem deitatis habitare, et per ipsum reconciliari omnia in ipsum, sive quœ in cœlis, sive quœ in terris sunt. Ecce ille seminat inimicitias, iste vult omnia reconciliare et pacificare in se; Ergo sunt contrarii sibi.
Item, Geneseos tertio: Maledicta terra in opere tuo. Ecce Deus veteri testamenti maledicit terram quam Deus novi testamenti benedicit, psalmo: Benedixisti domine terram tuam: Ergo sunt contrarii.
Item, Genesi: Omnis anima quœ circumcisa non fuerit peribit de populo suo. Apostolus autem e contra prohibet Galatis: si circumcidimini Christo nihil vobis prodest: Ergo iste contrarius illi.