Item ad idem, Exodi undecimo: Postulet unusquisque a vicino suo et unaquœque a vicina sua vasa aurea et argentea. Ecce Deus veteris testamenti præcipit rapinam. Deus autem novi testamenti non rapinam arbitratus est, ut dicit Apostolus: Ergo sunt contrarii.
Item ad idem, Matthæi quinto: Dictum est antiquis: Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. Sed constat quod hoc dictum est a Deo veteris testamenti. Deus autem novi testamenti dicit: Diligite inimicos vestros. Igitur contrariantur sibi invicem.
Item ad idem, Matthæi quinto: Dictum est antiquis: Oculum pro oculo etc. Ego autem dico vobis non resistere malo, sed si quis percusserit etc. Ecce ille Deus vindictam, iste veniam imperat: Ergo sunt contrarii.
Item ad idem, Exodi vicesimo primo dicit Deus veteris testamenti: Si occiderit quispiam proximum suum dabit animam pro anima. Deus autem novi testamenti dicit apud Lucam: Non veni animas perdere sed salvare.
Item, Joannis primo: Deum nemo vidit unquam, et ad Timotheum: Quem nullus hominum vidit. At e contra Deus veteris testamenti dicit, Deuteron. tertio: Si quis fuerit inter vos propheta etc.; et paulo post: At non talis est servus meus Moyses etc.; et infra: Ore ad os loquitur ei et palam non per ænigmata et figuras Deum vidit.
Item ad idem, Levitici vicesimo sexto: Persequimini inimicos vestros; At e contra, Matthæi quinto: Beati qui persecutionem patiuntur; et iterum: Cum vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam. Ille præcipit persequi inimicos, iste fugere: Ergo, etc.
Item, Deus veteris testamenti præcipit sibi immolari animalia, et in illis delectatur sacrificiis; Deus autem novi testamenti, secundum aliam translationem dicit in Psalmo: hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocaustomata pro peccato tibi non placuerunt. Ille Deus talia præcipit, iste respuit: Ergo, etc.
Item ad idem, Deuteron. decimo tertio: Si surrexerit de medio tuo prophetes etc. et ita interficietur; et iterum: si tibi voluerit persuadere frater tuus etc.; et infra: non parcet ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum, sed statim interficies. Deus autem novi testamenti e contra dicit: Estote misericordes etc. Hie præcipit misereri, ille non miserere: Ergo etc.
Deus veteris testamenti dicit: Crescite et multiplicamini, Geneseos octavo. Deus autem novi testamenti dicit, Lucæ decimo octavo: Vœ prœgnantibus et nutrientibus in diebus illis; et in eodem vicesimo: Beatœ steriles quœ non genuerunt. Item, Matthæi quinto: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam etc.
Ecce ille præcipit coitum, iste prohibet omnem coitum, tam uxoris quam mulieris alterius: Igitur sunt sibi contrarii.