Item, Matthæi vicesimo, Lucæ vicesimo secundo: Scitis quoniam principes gentium dominantur eorum, et qui majores sunt, etc. et non ita erit inter vos sicut inter gentes. Ecce iste reprobat principatus et dominationes, ille probat.[529]
Item, Deuteronomii decimoquinto multis gentibus concedit hic usuram; Deus autem novi testamenti prohibet in Lucæ sexto: Date mutuum nihil inde sperantes: Ergo sunt contrarii.
Tentavit Deus veteris testamenti Abraham, Deus novi testamenti neminem tentat; Jac. primo: Ipse intentator malorum est: Ergo sunt contrarii.
Item ad idem, Deus veteris testamenti dicit: Veniam ad te in caligine nubis; Deus autem novi testamenti habitat lucem inaccessibilem ut legitur Hebræor. primo; Ergo sunt contrarii.
Item ad idem, Matthæi quinto: Dictum est antiquis: non perjurabis, reddes autem Deo juramenta tua; ego autem dico vobis non jurare omnino; quod ille concedit iste prohibet; Ergo etc.
Item, Exodi vicesimo primo: Maledictus omnis qui pendet in ligno; Sed Paulus dicit Galat. quarto: Christus nos redemit de maledictione legis, factus pro nobis maledictum; Ergo Deus veteris testamenti, quem dicis patrem Christi, maledixit Christum, sed constat quod pater non maledicit filium, ergo ille non est pater ejus, imo est malus et contrarius cui maledicit.
Item ad idem, Deus veteris testamenti promittit terrain ut ibi; Dabo vobis terram fluentem lac et mel. Ecce deliciæ terrenæ. Deus autem novi testamenti promittit regnum cœlorum, requiem æternam, delicias cœlestes ut ibi: Invenietis requiem animabus vestris. Ergo ipsi sunt diversi et contrarii.
Item ad idem, Deus novi testamenti dicit Matthæi sexto: Jugum meum suave est et onus meum leve. Deus autem veteris testamenti imponit jugum importabile, Deuteronomii vicesimo octavo, ubi maledixit illos qui non servaverunt illa quæ præceperat, de quo jugo dicit Petrus: cur vos imponere tentatis nobis jugum quod nec vos nec patres vestri portare potuistis? Ergo sunt contrarii; ille enim malus et iste bonus.
Item ad idem, Exodi quarto: si dixerint mei, quod est nomen ejus qui misit me etc. respondit Dominus: sic dices ad eos: qui est misit me ad vos. Ecce Deus veteris testamenti translator est, qui non vult nomen ejus manifestare; sed dicit qui est etc. Ita enim asinus et bos est qui est. Deus autem novi testamenti nomen suum manifestat per angelum suum, Lucæ secundo, et vocabis nomen ejus Jesum.
Deus veteris testamenti dicit Geneseos sexto: Pœnitet me fecisse hominem. Ecce qualis Deus quem pœnitet de opere suo; ergo mutatur. Præterea pœnitentia est de peccato, ergo si pœnitet peccavit; Ergo malus fuit.