Item ad idem, Exodi tricesimo secundo: Postquam filii Israel adoraverunt vitulum, dicit Deus ille Moysi: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et infra: Placatusque est Deus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. Ecce quod mutatus est Deus veteris testamenti; Deus autem novi testamenti (non) immutatur, juxta illud Jacobi primo: Omne datum est etc.; et infra; Apud quem non est immutatio etc.

Item ad idem, Exodi vicesimo, Deus veteris testamenti dicit: Non mœchaberis, et idem Deus dicit Numerorum duodecimo: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tuo, et tollam uxorem tuam et dabo proximo tuo, id est, filio tuo. Ecce non solum mœchationis quam ibi prohibuit, sed etiam incestus est procurator; ille Deus ergo malus et mutabilis.

Item ad idem, Exodi vicesimo primo: non facies tibi sculptile nec aliquam similitudinem, et infra, vicesimo quinto: Facies duo cherubim aurea. Ecce quanta mutabilitas, facies et non facies.

Qualis est Deus ille qui tot millia hominum submersit in diluvio etc.; habetur Geneseos sexto; et in mare rubro, Exodi decimo quinto; et in deserto, et in multis aliis locis. Si dicis quod non est crudelitas punire malos etc. quæro, si erat omnipotens et omnisciens, sciebat omnes peccaturos et futuros malos, et propter hoc damnandos, quare ergo fecierat eos? Nonne crudelis est qui homines ad hoc facit ut perdat?

Item ad idem, Exodi tricesimo secundo: Hoc dicit Dominus; et infra: Ponat vir gladium super femur suum; et infra: Et occiderunt in illa die viginti tria millia. Ecce qualis Deus quos habet clericos et ministros siquidem totius crudelitatis. Deus autem novi testamenti ministros pietatis; unde Joannes in canonica: Qui diligit Deum diligit et fratrem suum. Iste præcipit fratrem diligi, ille occidi.

Item ad idem, Numeror tricesimo quarto; Deus veteris testamenti dixit filiis Israel de gentibus illis qui erant in terra Cham: Si nolueritis occidere eos, erunt clavi in oculis nostris et lanceæ in lateribus. Ecce crudelis Deus qui non vult injurias dimitti. Deus autem novi testamenti dicit Matthæi sexto. Si non dimiseritis hominibus, nec pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra.

Item ad idem, Geneseos decimo nono, ubi Deus veteris testamenti justum simul et impium occidit, sicut patet in submersione Sodomæ et Gomorrhæ, ubi parvulos et adultos simul extinxit.

Item ad idem, Judicum vicesimo legitur quod cum filii Israel vellent pugnare contra filios Benjamin proper scelus quod commiserant in uxorem cujusdam fratris sui, consuluerunt Dominum si pugnandum esset contra eos, et quis esset dux belli, et expressit illis Judas, et quod pugnandum esset; unde sub hac fiducia inierunt bellum et occiderunt ex eis in primo conflictu viginti duo millia, in secundo octodecim millia, in tertio pauciores. Ecce quam crudelis et deceptor Deus, qui sic eos decepit ut perirent.

Item, Exodi quinto dicit Deus veteris testamenti: Indurabo cor Pharaonis et non dimittet populum; ecce crudelis Deus qui indurat ut occidat. Item, mendax Deus qui dicit non dimittet, et postea dimisit.

Item ad idem, Numerorum decimo quinto: Deus ille lapidare præcepit quemdam colligendum ligna in Sabbato, consultus super hoc a Moysi et Aaron. Deus autem novi testamenti excusat discipulos fricantes spicas Sabbato; Ecce quam contrarii iste et ille!