In Genesi promisit Deus ille se daturum terram Chanaan Abrahæ, nec tamen dedit, ergo fuit mendax.... Quod autem objiciunt de illis qui egressi sunt de Ægypto, quibus et promisit per Moysen terram illam, et tamen omnes prostrati sunt in deserto.
Ad idem, Exodi tricesimo secundo: Domine ostende mihi faciem tuam et Dominus respondit: Ego ostendam tibi omne bonum, et postea ostendit ei omnia posteriora, id est, turpitudinem. Ecce qualis Deus!
Ad idem, Geneseos undecimo de Gigantibus qui ædificabant turrim, dixit ille Deus: non desistent a cogitationibus suis donec eas opere compleverint; et tamen sequitur ibidem: Et cessaverunt ædificare. Ecce quam mendax Deus!
Ad idem, Geneseos XXXII. dicit angelus Dei ad Jacob: Nequaquam vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Et postea dicit in Exodo: Ego sum Deus Abraham, Isaac, et Jacob; et ita sibi contradicit; mendax igitur est ille Deus.
Dicit ille Deus: Quis decipiet nolis Achab?... Ego ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ... Egredere et fac, decipies enim et prævalebis ... Dedit Deus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum. Ecce qualis Deus: si esset Deus veritatis constat quod non diceret: quis decipiet etc.
II.
Bull of Gregory IX. Ordering an Episcopal Inquisition.
(Archives de l’Inquisition de Carcassonne.—Doat, XXXII, fol. 103.)
Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus suffraganeis ecclesiæ Bisuntinensis salutem et apostolicam benedictionem. Ad capiendas vulpes parvulas, hæreticos videlicet qui moliuntur in partibus Burgundiæ tortuosis anfractibus vineam Domini demoliri, et penitus eliminandas ab ipsa suscepti cura regiminis nos hortatur. Ad nostram siquidem audientiam noveritis pervenisse quod quidam hæretici in vestris diocesibus constituti, qui metu mortis falso ad ecclesiam catholicam revertentes necnon et plures alii de hæretica pravitate convicti, ad errorem pravitatis ejusdem, quam a se abdicasse penitus videbantur, ut gravius scindere valeant catholicam unitatem sæpius revertuntur. Ne igitur per tales sub falsa conversionis specie catholicæ fidei professores corrumpere contingat, universitati vestræ per apostolica scripta præcipiendo mandamus, quatinus hujusmodi pestilentes, postquam fuerint de jam dicta pravitate convicti, si aliter puniti non fuerint, ita quod quilibet vestrum in suo diocesi ut ipsis det vexatio intellectum, in perpetuo carcere recludatis, de bonis ipsorum, si qua fortassis habent sibi vitæ necessaria prout consuevit talibus ministrantes; alioquin noventis nos venerabili fratri nostro Archiepiscopo Bisuntino nostris dedisse litteris in mandatis ut vos ad id auctoritate nostra, sublato cujuslibet appellationis impedimento, compellat. Datum Laterani, sexto Kalendas Junii, pontificatus nostri anno septimo (27 Mai. 1234).
III.
Bull Relieving Inquisitors from Obedience to their Superiors.
(Archives de l’Inquisition de Carcassonne.—Doat, XXXII. fol. 15.)