Bertrandus miseratione divina archiepiscopus Ebredunensis apostolicæ sedis nuncius circumspectis et religiosis viris inquisitoribus hæreticæ pravitatis qui in civitate et dioc. florentin. sunt et fuerint in futurum salutem in salutis autore. Quia quidam potestate sibi tradita abutentes et concessis a jure forma et modis debitis non utentes interdum favore seu alias concedunt aliqua ex quibus dampna proveniunt et scandala generantur, oportet talium abusus debito juris limitibus coartari. Cum igitur fidedigna relatione ad nostram audientiam sit deductum et nos fide probavimus oculata quod quidam inquisitores qui in civitate et dioc. florentin. prædictis vos in inquisitionis officio precesserint immoderatum et excessivum numerum consiliariorum notariorum et aliorum officialium ac familiarium licet non indigerunt eisdem sibi assumere curaverunt passim eisdem et aliis sub familiaritatis vel officii titulo diversis quæsitis coloribus portandi arma offensibilia et defensibilia licentiam concedendo ex quibus multa provenerunt scandala et multis data fuit occasio aliis qui arma portare non poterant offendendi. Nos juxta cominissam nobis circa reformationem officii inquisitionis sollicitudinem hujusmodi scandalis et quibusvis fraudibus occurrere cupieutes et volentes præfatum inquisitionis officium sic laudabiliter et feliciter servatis eidem suis privilegiis gubernari quod propterea non offendatur justitia nec ex abusu privilegiorum aliis præjudicium generetur, autoritate apostolica qua in hac parte fungimur decernimus et statuendo tenore præsentium ordinamus quod inquisitor florentinus qui est vel pro tempore fuerit possit duntaxat quatuor consiliarios seu assessores, duos notarios, et duos custodes carcerum et duodecim alios inter officiales et familiares sibi eligere et assumere et non ultra quibus possit dare licentiam arma prout consuetum est deferendi, hoc salvo quod si urgens necessitas pro inquisitionis officio immineret, possit in hujusmodi necessitatis articulo arma portandi licentiam impertiri. Illud autem præsenti ordinationi ex superhabundanti duximus inserendum quod ne ex limitatione prædicta inquisitionis detrahatur officio et in executione ipsius dispendium patiatur potestas ac priores artium florentini teneantur prout etiam sunt de jure stricti inquisitori qui est vel erit pro tempore fideles et diligentes existere et familiarios et etiam alios cum armis omni difficultate sublata tradere quoties pro capiendis malefactoribus et suspectis et aliis officium inquisitionis tangentibus exequendis per inquisitorem hujusmodi fuerint requisiti. In quorum testimonium præsentes literas fieri fecimus et nostri sigilli appensione muniri. Dat. in Castro Scarparic florentin. dioc. die secunda Maii sub anno Domini MCCCXXXVIL Indict. V. Pontificatus III. Domini nostri summi pontificis.
IX.
Regulations of Armed Familiars by the Council of Venice.
(Archivio di Venezia, Misti Consiglio X. Vol. XIII. p. 192; Vol. XIV. p. 29.) 1450, 19 Augusti.
Cum facta sit conscientia quod inquisitor hæreticorum qui stat Venetiis dat licentiam XII. personis portandi arma et illam vendit per pecuniam, quod non est bene factum quod XII persone pro inquisitore portent arma per civitatem quum ad capiendos hereticos datur super talibus inquisitoribus auxilium brachii secularis, videlicet per dominos de nocte et per capita, Et propterea vadit pars quod inquisitores de cetero non possint dare licentiam nisi quatuor personis tantum sicut per consuetudinem antiquam solebant, quos quatuor quilibet inquisitor faciat presentari capitibus hujus concilii ut cognita condictione personarum possint provvidere sicut fuerit opus.
De parte—14. De non—2. Non sinceri—0.
1450 (1451), 17 Februarii.
Quod ad complacentiam Generalis minorum qui supplicavit ne inquisitori heretice pravitatis in civitate Venetiarum in suo tempore fiat novitas super custodibus et officialibus suis quos antiquitus inquisitores habuerunt. Vadit pars quod concedatur eidem quod non obstante parte capta in isto concilio die 9 Augusti 1450 mandetur officialibus de nocte quod pro honore officii observet inquisitori consuetudinem antiquam cum hoc conditione videlicet. Quod ipsi officiales associent inquisitorem ad officium faciendum et aliter sicut fuerit opus et sicut antiquitus faciebant; et propterea dentur in nota officio de nocte et capitibus sexteriorum ut videatur si actualiter faciant officium vel non, ita tamen quod non excedant numerum XII.
De parte—10. De non—5. Non sinceri—1.
X.
Transfer of Prisoners from Italy to France.
(Archives de l’Inquisition de Carcassonne.—Doat, XXXII. fol. 155.)