Nicholaus episcopus servus servorum Dei dilecto filio fratri Philippo ordinis fratrum prædicatorum inquisitori hæreticæ pravitatis in Marchia Trevisina auctoritate sedis apostolicæ deputato salutem et apostolicam benedictionem. Significarunt nobis dilecti filii Hugo de Boniolis et Petrus Arsini ordinis fratrum prædicatorum, inquisitores hæreticæ pravitatis in regno Franciæ auctoritate sedis apostolicæ deputati, quod dudum in diocesi Veronensi quamplures hæretici de mandato tuo capti fuerunt et adhuc eos facis detineri captivos, quorum aliqui fore dicuntur de regno Franciæ oriundi, et unus eo in dicto regno pro episcopo hæreticorum ipsorum, secundum eorumdem hæreticorum usum habetur. Cum autem, sicut habeat eorumdem inquisitorum assertio, firma spes habeatur quod eorumdem hæreticorum dicti regni præsentia in illis partibus erit plurimum orthodoxæ fidei fructuosa, pro eo quod si contingat eorum aliquos divina gratia operante redire ad ipsius fidei unitatem, per ipsos multorum qui sunt in eodem regno prædictæ pravitatis fermento aspersi, occultata nequitia detegi poterit, et haberi plena notitia eorumdem. Nos qui tenemur exaltationem ipsius fidei totis viribus procurare, discretioni tuæ per apostolica scripta mandamus, quatinus tam illum qui, ut prædictum est, episcopus reputatur, quam alios hæreticos supradictos ejusdem regni præfatis inquisitoribus per eorum certum nuncium ad te propter hoc specialiter destinandum, qui sumptibus ministrandis ab inquisitoribus supradictis sub fida custodia hæreticos ducat eosdem, deinceps sub ipsorum inquisitorum cura et jurisdictione mansuros, prius tamen diligentius inquisitis ab eisdem hæreticis ad præfatos fratres inquisitores ut præmittitur destinandis, quæ ad utilitatem ejusdem fidei et utiliorem executionem commissi tibi officii videris inquirenda transmittas. Nos enim prædictis inquisitoribus nostris damus litteris in mandatis, ut eosdem hæreticos ad ipsos per te taliter destinandos diligenter et fideliter faciant custodiri, facturi nihilominus circa illos libere in eos commissum sibi contra hæreticos officium exequendo, prout secundum Dei honori et commodo ejusdem orthodoxæ fidei viderint expedire. Datum Romæ apud Sanctum Petrum quarto Idus Februarii, pontificatus nostri anno primo (10 Feb. 1289).

XI.

Order of Inquisitor-General to Make Transcript of Records.
(Archives de l’Inquisition de Carcassonne.—Doat, XXXII. fol. 101.)

Joannes miseratione divina Sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis, religiosis viris in Christo sibi dilectis fratribus ordinis prædicatorum et minorum inquisitoribus pravitatis hæreticæ in Citramontanis partibus auctoritate sedis apostolicæ deputatis, salutem in Domino nostro. Nil majus accedit affectui quam quod fidei catholicæ puritas ubique terrarum ad Dei gloriam valeat ampliari, et macula pravitatis hæreticæ de locis illis quæ infecisse dinoscitur virtutis divine cooperante subsidio per nostræ ac vestræ sollicitudinis ministerium penitus deleatur. Cum igitur hujusmodi cura negotii sit nobis ab apostolicæ sede commissa nos dilectorum nobis in Domino inquisitorum pravitatis ejusdem in regno Franciæ condignis desideriis annuentes, universitati vestræ auctoritate qua in hac parte fungimur, in virtute obedientiæ districte præcipiendo mandamus quatenus depositiones testium super pravitate ipsa jam receptorum a vobis vel recipiendorum in posterum, quia negotium Inquisitionis in prædicto regno Franciæ inquisitoribus commissum eosdem contingere dinoscitur, in eo scilicet quod depositiones hujusmodi faciunt ad instructionem sibi commissi negotii ut per eas de statu personarum præfati regni habere possunt notitiam pleniorem, eisdem vel ipsorum certo et fido nuntio ad transcribendum sine difficultatis obstaculo assignetis, ut iidem inquisitores depositionibus ipsis pro loco et tempore uti possint contra personas prædicti regni, quæ per depositiones ipsas apparebunt de heresi culpabiles vel suspectæ. Datum apud Urbem veterem, decimo quarto Kalendas Junii, anno Domini MCC septuagesima tertio, pontificatus Domini Gregorii papæ decimi anno secundo.

XII.

Bull of Alexander IV. Authorizing Inquisitors to Absole Each Other.[530]
(Archives de l’Inquisition de Carcassonne,—Doat, XXXI. fol. 196.)

Alexander episcopus, servus servorum Dei dilectis filiis fratribus ordinis prædicatorum, inquisitoribus hæreticæ pravitatis in Tholosa et aliis terris nobilis viri A. comitis Pictavensis, salutem et apostolicam benedictionem. Ut negotium fidei valeatis liberius promovere, vobis auctoritate præsentium indulgemus ut si vos excommunicationis sententiam et irregularitatem incurrere aliquibus casibus ex humana fragilitate contingat vel recolatis etiam incurrisse, quia propter vobis injunctum officium ad priores vestros super hoc recurrere non potestis, mutuo vobis super hiis absolvere juxta formam ecclesiæ, ac vobiscum auctoritate vestra dispensare possitis, prout in hoc parte prioribus ab apostolica sede concessum est. Nulli ergo omnino hominum liceat etc.... Datum Anagniæ Nonis Julii pontificatus nostri anno secundo (7 Jul. 1256).

XIII.

Case of False Witness.
(Doat, XXVII. fol. 204.)

Bernardus Pastoris de Marcelhano mercator, habitator Pedenacii diocesis Agathensis, sicut per ipsius confessionem, sub anno Domini MCCCXXIX., mense Maii XIX die factam et processum inde habitum apparet, veniens spontanea voluntate, non vocatus nec citatus per episcopum nec inquisitorem, sed per aliquos complices suos inductus, in domo episcopali Biterris, ubi tunc nos, frater Henricus de Chamayo, ordinis predicatorum, inquisitor Carcassonne, eramus, quamdam papiri cedulam scriptam nobis presentari et tradi per aliquos de familiaribus dicti Domini Episcopi procuravit et fecit, cujus tenor sequitur in hec verba: Significatur religiose majestati domini inquisitoris heretice pravitatis in seueschallia Carcassonne, seu ejus locumtenentis, quod cum eo anno Begguini heretici et de heresi dampnati fuissent combusti juxta castrum de Pedenaco, mandate domini nostri regis et domini Inquisitoris, mandato summi Pontificis et domini Episcopi Agathensis; hinc est quod quidam perverso spiritu imbutus, adherens heretice pravitati, perversum animum suum ad fidem heresis perversis operibus ac hereticis et dampnosis suasionibus immittens, eorum perversa opera sequendo, quadam die post combustionem hereticorum et specialiter post combustionem cujusdam vocati Formayro et ejus sociorum, Raimundus Barseti, notarius, catholice fidei spernens doctrinam, et mandata Apostolica et domini nostri regis, et dicti domini Agathensis Episcopi, si potuisset, impugnando, et, quod deterius est, si adherentes habuisset, contra fidem Catholicam infringendo, accessit ad locum ubi dictus Formayro et alii superius nominati sunt combusti, et flexis genibus tanquam adoraret eorum nequitiam, accepit de ossibus dictorum combustorum hereticorum et de heresi dampnatorum et pro heresi, justo mandato domini nostri summi pontificis ac domini nostri regis legitime combustorum, et ipsa ossa in pallio sive sindone involvens cum multa reverentia ac si essent reliquie sanctorum, accepit ac secum asportavit, et cum per quosdam supervenientes peteretur quid faciebat ibi ipse Raimundus respondit: “Ego colligo de ossibus istorum combustorum, vere martirum, quia pro certo ipsi erant sanioris fidei quam illi qui eos fecerant comburi, et de hoc habeo fidem meam, et ipsi erant optimi Christiani, et cum magno prejudicio et contra jus sunt combusti, et credo eos martires et eorum fidem laudo et credo quod sunt in Paradiso.” Sic tunc testes infrascripti ejus vesaniam et incredulitatem ac etiam hereticam pravitatem increpantes, dixerunt dicto Raimundo: “Ut quid talia facitis et talia dicitis ac asseritis rebellionem Catholice fidei, quia certe nos credimus quod quidquid per sanctam Ecclesiam fit, digne et juste fiat, quia si non essent reperti heretici et pro heresi dampnati, jam non devinissent ad taliam sententiam.” Ad quod respondens dictus Raimundus Barseti dixit hec verba vel similia: “Deberent teneri pro bonos christianos et veros martires, et hic non possem non credere quod non sint boni christiani,” et nihil aliud posset sibi dari intellegi contra suam opinionem predictam. Quare supplicatur vestre Magnifice Dignitati ut ex vestro officio super premissis per vos adhibeatur remedium opportunum, et ad informandum vos nominantur testes, Imbertus de Ruppefixa, domicellus, Joannes Maurendi. Qua quidem cedula ut premittitur presentata et per nos recepta, dictum Bernardum ad nostram presentiam fecimus evocari, qui in judicio constitutus, juratus de veritate dicenda postmodum recognovit se fecisse fieri et dictari eamdem per magistrum Guillelmum Lombardi clericum et procuratorem Pedenacii habitatorem et scribi per Petrum clericum magistri Arnaudi Vasconis notarii dicti loci ad instantiam et instructionem Guillelmi Masconis de Pedenacio apotecarii, qui ipsam cedulam seu substantiam facti super quo formata fuit, conscientibus aliquibus aliis complicibus inferius nominandis primitus scripsit manu propria in vulgari, et postmodum eam sic in vulgari scriptam fecerunt formari et transcribi in forma predicta. Vocatis autem Joanne Maurendi, Guillelmo Masconis, Imberto de Ruppefixa, Durando de Podio, Guillelmo de Casulis, a quibus idem Bernardus primo asserebat se audivisse narrari factum predictum, in dicta cedula expressum, et quod a principio, ut dixit, credebat esse verum, et coram nobis, Inquisitore predicto, uno post alium singulariter in judicio constitutis ac medio juramento interrogatis, si sciebant factum, prout in ipsa cedula continebatur fuisse verum, et primo respondentibus se nihil scire de ipso facto, nisi per auditum dici alienum, excepto dicto Joanne Maurendi, qui asseruit ipsum factum fore verum et deposuit de scientia et de visu, tandem prefatis Joanne Maurendi et Imberto de Ruppefixa in dicti Bernardi presentia affrontatis, et in judicio constitutis, et de veritate dicenda juratis, negaverunt unus post alium se dixisse predicto Bernardo factum predictum, et aliquid scire de ipso facto, excepto dicto Imberto qui, cum dicto Joanne Maurendi, finaliter asseruit se scire et vidisse, prout in culpa sua inferius postea recitanda plenius est expressum. Quibus omnibus premissis sic actis, habita suspicione per nos, Inquisitorem predictum, ex verisimilibus conjecturis et circumstantiis in eisdem tunc notatis, de consilio discretorum ibi presentium, eosdem Bernardum, Joannem, Guillelmum et Imbertum in carcere fecimus detineri; qui omnes sic detenti et in carcere reclusi, per paucos dies, apud Biterrim fuerunt auditi, interrogati et super premissa cedula plenius examinati, tandemque post multas exhortaciones, interrogationes et requisitiones eis factas, falsitatem et machinationem per eos factam inimicabiliter et dolose contra dictum Raimundum aperuerunt, unus post alium, non tamen ex toto nec clare donec fuerunt in dicto carcere per dies multos detenti et apud Carcassonam adducti. Dictus tamen Imbertus fuit primus qui predictam falsitatem et machinationem apperuit et detexit, non tamen ex integro donec omnes predicti quatuor, scilicet Bernardus Pastoris, Joannes Maurendi, Imbertus et Guillelmus fuerunt apud Carcassonam adducti et in ipso muro detenti. Demum vero dictus Bernardus post multas exhortaciones, inductiones et deductiones, effusis lacrymis, modum et seriem totius tractatus et machinationis predicte, falsitatis et cedule fabricationis et consentie in eis, corde gemebundo, detexit ac confessus fuit, quod, licet a principio dixisset se credere contenta in ipsa cedula fore vera, prout ab ipsis Joanne Maurendi, Guillelmo Masconis, et Imberto predictis se audivisse asseruerat, finaliter tamen bene perpendit ex dictis predictorum et ex circumstanciis in dicto tractatu habitis, et firmiter credidit quod predicta omnia in ipsa cedula contenta prout contra dictum Raimundum Berseti proposita erant non essent vera sed falsa et eidem Raimundo imposita falso et mendaciter, per malevolentiam et inimicitiam quam ipse et alii predicti et quidam alii de Pedenacio quos nominat, querebant vel habebant contra vel apud istum Raimundum Berseti ex causas quas in sua confessione expressit, et hoc etiam credebat et perpendebat antequam redderet cedulam predictam, sicut dixit, quodque in itinere dum ipse qui loquitur et dictus Joannes Maurendi ibant apud Biterrim ad redendam cedulam predictam dixit ipse loquens dicto Joanni: “Pectus multum me sollicitat non reddere istam cedulam,” et dictus Joannes Maurendi respondit quod bene redderet eam nisi esset ibi pro teste scriptus; et hoc audito ipse Bernardus respondit: “Melius est quod estis testes et ego ipsam presentabo, quia quando sunt plures testes melius probabitur factum predictum.” Item, quando fuerunt Biterrim, ipse Bernardus Pastoris fecit dictum Joannem Maurendi recedere et reverti postmodum, ne, si videretur per dominum inquisitorem esset suspectus quod se ingereret in testem, non vocatus nec citatus, et postea fecit eum cum aliis citari, et eisdem citatis, ministravit expensas in cena, non tamen de pecunia sua aliorum consentientium in predictis. Item, quamdam informationem seu inquestam que fiebat in curia regia seu vicarii regii Bitterris contra dictum Raimundum Berseti super quibusdam casibus officium Inquisitionis minime tangentibus, tam ad expensas proprias quam aliorum, prosequebatur pro viribus et ducebat in odium et malum dicti Raimundi Berseti, non obstanti quod crederet contenta in ipsa cedula non esse vera, et quod etiam dixisset Joanni Maurendi et Guillelmo Mascon predictis se non credere ea fore vera nec adhibere fidem dictis eorumdem, et quod etiam sibi respondissent: “Vos, si est verum aut non, solus debetis ferre testimonium.” Interrogatus quare ergo reddebat dictam cedulam ex quo sciebat eam contiuere falsitatem, respondit quod propter suum malum et suam ruinam et quod volebat quod propter illa ipse Raimundus Berseti haberet inde malum et dampnum. Interrogatus quare credebat inde malum eventurum dicto Raimundo Berseti, si ipsa cedula vel contenta in ea probarentur, respondit se nescire modum curie domini Inquisitoris, tamen sciebat, ut dixit, eadem contenta in ipsa cedula esse hereticalia, et quod dictus Raimundus propter hoc caperetur et in carcere poneretur et detineretur et postmodum remitteretur domino Episcopo Biterrensi et quod ipse episcopus posset de ipso Raimundo facere inquestam, sciens tum, ut dixit, quod dictus dominus Episcopus portabat tunc eidem Raimundo Berseti malam voluntatem, et quod non fecisset illi nisi malum et dampnum, credens tunc, ut dixit et desiderans quod ipse Raimundus condempnaretur ad perdendum officium suum, scilicet notariatus, et quod perderet magnam vel majorem partem bonorum suorum, et quod hoc sibi dixerant aliqui de complicibus predictis et aliis, quod talia erant in dicta cedula que, si probarentur, et causa bene duceretur, dictus Raimundus perderet magnam partem bonorum suorum committens predicta. Dixit se penitere de predictis.