XIV.
Hopelessness of Defence.
(MSS. Bibl. Nat., fonds latin, nouvelles acquisitions, 139, fol. 33.)
Anno quo supra XIIII Kal. Februarii (19 Jan. 1252) P. Morret comparuit coram magistris inquisitoribus apud Carcassonam et requisitus si volebat se deffendere de hiis que in instructione inventa sunt contra eum et si volebat ea recipere dixit quod non. Item requisitus dixit quod habebat inimicos, videlicet B. de Beo et sorores ejus pro eo quod habuit causam cum eis, tamen postmodum pacificatum fuit inter eos. Item B. Seguini est inimicus suus. Item Savrina est inimica sua quia ipsa dicebat quod rem habuerat cum filia sua. Et requisitus si aliud volebat dicere vel proponere ad deffensionem suam dixit se nichil aliud scire, et fuerunt sibi publicata dicta testium in inquisitione contra ipsum inita in præsentia domini episcopi et dictorum inquisitorum. Et facta publicatione iterum fuit requisitus semel, secundo et tertio si volebat aliquid aliud dicere ad deffensionem suam vel aliquas legitimas exceptiones proponere, dixit quod non, nisi sicut dixerat; et fuit sibi assignata dies super hiis que inventa sunt contra eum in inquisitione et sibi publicatis in presentia prædictorum ... ad audiendam deffinitionem suam in octava Sti Vincentii (29 Jan.) in burgo. (Registre de l’Inquisition de Carcassonne.)
XV.
Bull of Gregory XI. Releasing a “Pexariach.”
(Doat, XXXV. fol. 134.)
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio inquisitori heretice pravitatis in partibus Carcassonensibus, auctoritate apostolica deputato, salutem et apostolicam benedictionem. Humilibus supplicum votis libenter annuimus eaque favore prosequimur opportuno; sane petitio pro parte Bidonis de Podio Guillermi, laici, Burdegalensis diocesis, nobis nuper exhibita, continebat quod ipse qui dudum cum nonnullis dampnatis societatibus per regnum Francie discurrentibus, qui de Pexariacho nuncupabantur, et de heresi fuerunt vehementer suspecte, per heresim hujusmodi quam secundum quod testes contra cum super hoc producti deposuerunt, confessus, extiterat ad perpetuum carcerem condempnatus et in eo ex tunc continue stetit, suam penitentiam humiliter faciendo, et vere penitens et a predicta heresi discedens ad gremium et unitatem sancte matris ecclesie redire desiderat quamplurimum et affectat; quodque illi qui eum propter hujusmodi heresim auctoritate apostolica condemnarunt, liberandi eum ab hujusmodi carceribus, quamvis sit contritus et redire velit, ut perfertur, nullam habent potestatem, quare pro parte dicti Bidonis nobis fuit humiliter supplicatum ut providere ei in premissis de benignitate apostolica dignaremur; nos, hujusmodi supplicationibus inclinati, discretioni tue prefatum Bidonem si in judicio conscientie tue tibi videatur, quod ad hoc ipsius Bidonis merita suffragantur, liberandi a predicto carcere et sibi alias penitentias salutares auctoritate apostolica imponendi, hujusmodi heresi per eum primitus abjurata, tibi tenore presentium concedimus facultatem. Datum apud Pontem-sorgie, Avenionensis diocesis, secundo Idus Maii, Pontificatus nostri anno primo (14 Maii, 1371).
XVI.
Monition of the Archbishop of Narbonne in 1329 to Protect Penitents wearing Crosses.
(Doat, XXVII. fol. 107.)
Quoniam illis qui pœnitentiam sibi impositam proper crimen hæresis agunt improperia obloquentium vel detrahentium quandoque dant materiam retrahendi a via veritatis et pœnitentias facere omittendi, potissime quando de crucibus vel de pœnitentiis aliis sibi impositis irrisiones et detractiones eis inferuntur, idcirco nos Archiepiscopus, Episcopi, Inquisitores et Commissarii antedicti volentes talium obloquentium detrahentium et deridentium verbositatibus et malitiis obviare, et eos pœnitentiatos in suo bono proposito confovere, monemus canonice semel secundo et tertio ac peremptorie omnes et singulos utriusque sexus cujuscumque conditionis aut status existant et nihilominus in virtute sanctæ obedientiæ eisdem auctoritate apostolica inhibemus ne quis cujuscumque conditionis aut status existat audeat vel præsumat dictis personis pœnitentiatis vel crucesignatis occasione prædicti criminis improperium dicere vel dictum crimen retrahere vel quomodolibet imputare, intimantes omnibus tenore præsentis edicti quod eisdem detractoribus improperatoribus irrisoribus et oblocutoribus, si qui fuerint et de transgressione hujus edicti nostri legitime constiterit, cruces similes imponemus et alias procedemus contra eos secundum quod de jure ct provincialibus conciliis prælatorum extiterit procedendum. Monemus insuper dictos crucesignatos et pœnitentiatos ut dictas cruces eis impositas humiliter continuo infra domum et extra portent, et sine ipsis crucibus infra domum vel extra ullatenus incedant, intimantes eisdem quod si eorum aliqui sine dictis crucibus prominentibus et apparentibus infra domum vel extra incedere præsumpserint ipsos tanquam hæreticos et impœnitentes reputabimus et eos puniemus animadversione debita prout in Valentino et Biterrensibus conciliis est ordinatum.