Oath Administered to Jailor of Inquisition.
(Archives de l’Inquisition de Carcassonne.—Doat, XXXII. fol. 125.)
Anno Domini MCC octuagesimo secundo, sexta feria (vel) Sabbato infra octavas Apostolorum Petri et Pauli (3 Julii, 1282), fuit injunctum et districte mandatum et per juramentum Radulpho custodi immuratorum et Bernardæ uxori suæ per fratrem Joannem Galandi inquisitorem, in præsentia fratris P. regis prioris, fratris Joannis de Falgosio et fratris Archembaudi quod de cætero non teneat scriptorem aliquem in muro nec equos, nec ab aliquo immuratorum mutuum recipiant nec donum aliquod. Item nec pecuniam illorum qui in muro decedunt, retineant, nec aliquid aliud, sed statim inquisitoribus denuncient et reportent. Item quod nullum incarceratum et inclusum extrahat de carcere. Item quod immuratos pro aliqua causa extra primam portam muri nullo modo extrahat, nec domos intrent nec cum eo comedant. Item nec servitores qui deputati sunt ad serviendum aliis occupent in operibus suis, nec eos nec alios mittant ad aliquem locum sine speciali licentia inquisitorum. Item quod dictus Radulphus non ludat cum eis ad aliquem ludum, nec sustineat quod ipsi inter se ludant, et si in aliquo de prædictis inveniantur culpabiles ipso facto incontinenter de custodia muri perpetuo sint expulsi. Actum coram prædicto inquisitore in testimonio prædictorum et mei Pontii præpositi notarii, qui hæc scripsi.
XVIII.
Royal Letters Concerning the Confiscations at Albi.
(Doat, XXXIV. fol. 131.)
Universis presentes litteras inspecturis, Petrus Textor, notarius Domini Regis, tenens locum nobilis viri domini Raynaldi de Nusiacho, domini nostri regis militis, ejusque vicarii Albie et Albigesii, salutem et presentibus dare fidem. Noveritis nos vidisse, tenuisse et diligenter inspexisse quosdam patentes litteras excellentissimi principis et domini clare memorie Sancti Ludovici Dei gratia Francorum regis, ejus sigillo cereo viridi et filis sericis viridibus et rubeis in pendenti sigillatas, inter cetera continentes quoddam capitulum cujus de verbo ad verbum tenor sequitur: “In hunc modum est sciendum quod immobilia que nobis et successoribus nostris advenient de heresibus et faidamentis hereticorum debemus nos et successores nostri et tenemur vendere vel alienare infra annum, talibus personis que facient episcopo et ecclesie Albiensi et successoribus suis servicium et alia que tenebantur facere eis veteres possessores pro rebus iisdem; si vero nos vel successores nostri non vendiderimus vel alienaverimus infra annum immobilia hujusmodi, episcopus Albiensis vel successores sui in secundo anno et in tertio accipiet auctoritate propria illa immobilia et possidebit et faciet fructus suos, et si nos vel successores nostri infra tertium annum non vendiderimus vel alienaverimus predicta ut dictum est, episcopus Albiensis et successores sui ex tunc habeant et retineant auctoritate propria possessionem et proprietatem omnium predictorum pleno jure.” In cujus visionis et inspectionis testimonium, nos dictus locumtenens dicti domini vicarii sigillum autenticum curie Albie domini nostri regis huic presenti vidimus in pendenti duximus apponendum. Datum Albie, die Veneris post festum beati Vincentii Martyris, anno Domini MCCCIII. (23 Januarii, 1304).
Philippus Dei gratia Francorum rex seneschallo Tholosano vel ejus locumtenenti salutem. Ex parte dilecti et fidelis noster episcopi Albiensis nobis fuit expositum quod super incursibus et faidimentis condemnatorum de heresi, inter Sanctum Ludovicum avum nostrum et dictum episcopum quedam ordinatio facta fuit, quod nos medietatem bonorum immobilium ipsorum condemnatorum ad manum nostram devenientium tenemur extra manum nostram ponere infra annum, et si infra primum et secundum annum dicta bona non fuerint vendita, idem episcopus in tertio anno dictorum bonorum fructus facit suos, et si bona hujusmodi condemnatorum in tertio anno vendita non fuerint, in quarto anno tam in possessione quam in proprietate dictus episcopus bonorum ipsorum efficitur dominus in solidum, et habet idem episcopus electionem dicta bona retinendi pro pretio pro quo alii venderentur, prout in litteris inde confectis et sigillo regio in cera viridi sigillatis dicitur plenius contineri, et quod gentes et nonnulli officiarii vestri seneschallie vestre et quidam alii dictam ordinationem que retroactis temporibus servata fuit, infringunt et infringere ac contra eam venire nituntur indebite et de novo; quare mandamus vobis quatinus si, vocatis procuratore nostro et aliis evocandis, vobis constiterit ita esse, dictam ordinationem juxta dictarum litterarum continentiam faciatis ratione previa firmiter observari, ea que contra ipsius ordinationis tenorem in dicti episcopi prejudicium indebite et de novo facta fuisse inveneritis ad statum debitam taliter reducentes quod super hoc ad nos non reperitur querela. Actum apud Novum Mercatum, die decima septima Augusti, anno Domini MCCCVI.
(Doat, XXXV. fol. 94.)
Philippus Dei gratia Francorum rex, Tholose et Carcassone Seneschallis aut eorum locumtenentibus salutem. Exposuerunt nobis nostri super incursibus heresis senescalli Carcassone et episcopi Albiensis procuratores quod, cum incursus heresis civitatis Albie et districtus ejusdem ad nos et ad dictum episcopum equis partibus pertineant, nonnullique dicte civitatis pro heresis crimine fuerint condempnati, et per hujusmodi condempnationem bona ipsorum nobis et dicto episcopo confiscata; nihilominus tamen nostri et episcopi procuratores predicti debita que per nonnullas personas diversorum locorum dictis condempnatis debebantur, quorum obligationes in dicta civitate celebrate fuerunt et ibidem exsolvi promisse, voluerunt exigere et nostris et episcopi, ut decet, rationibus applicare, quidam barones, nobiles et prelati quibus dicti debitores sunt subditi, nitentes dicta debita per dictos suos subditos contracta, sibi applicare, dicentes quod ad eos pertinet confiscatio ipsorum debitorum, dictos procuratores in exactione debitorum hujusmodi impedire nituntur indebite, cum in dicta civitate contracta et solvi promissa, ut predicitur, fuerint, sicut dicunt: quare mandamus vobis et vestrum cuilibet, ut pertinebit ad eum, quatinus, si vocatis evocandis, summarie et de plano constiterit de premissis, dictos barones nobiles et prelatos ab impedimento predicto opportunis remediis desistere compellentes, predicta talia debita per dictos procuratores pro nobis et dicto episcopo levari et exigi, et debitores ad ea solvendum compelli permittatis et faciatis, ac ipsa exacta nobis et dicti episcopi rationibus applicari; et cum vos propter debatum hujusmodi de predictis debitis plura per manum nostram ut superiorem, levari et exigi fecisse dicamini, de quibus ipse episcopus partem ipsum contingentem non habuit, ut dicit; si premissa vera sint, de hac parte episcopum ipsum contingente, eidem expeditionem fieri faciatis. Datum Parisius, decima sexta die Martii, anno Domini MCCCXXIX.
XIX.
Gift to Inquisitor from the Confiscations.
(Doat, XXXI. fol. 171.)