Alfonsus filius regis Franciæ, Pictavensis et Tholosanus comes, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum facimus quod nos libere et pie concedimus et donamus Egidio clerico, inquisitori de heresi in partibus Tholose de cujus servitio nos laudamus, intuitu pietatis, centum solidos Tholosanos annui redditus, in terra Raimundi de Vaure, militis, diocesis tholosane, sita in territorio Sancti Felicis et in feodo, que terra devenit ad nos incursa pro crimine heretice pravitatis, tenenda ab eodem et etiam possidenda quamdiu vixerit pacifice et quiete ita tamen quod post ejus decessum ad nos seu successores nostros libere revertatur, et si inveniretur quod plus valeret tempore date presentium litterarum, illud non intelligimus concessisse nec donasse, ita tamen quod illam terram vel redditum alienare non possit sine nostra licentia speciali. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum, salvo jure quolibet alieno. Actum apud hospitale juxta Corbolium, anno Domini MCCLI., mense Julii.
XX.
Charles of Anjou’s Insistence as to Confiscated Property.
(Archivio di Napoli, Anno 1272, Reg. 15, Lettera C, fol. 77.)
Scriptum est seneschallo Provincie etc. Olim vicario et subvicario quandam Massilie dedisse dicimur in mandatis ut cum maria Roberta de Massilia mulier accusata de crimine heresis antequam ad carcerem occasione predicte criminis finaliter condempnaretur quamdam domum suam predicti criminis occasione ad nostram curiam legitime devolvendam vendiderit fraudulenter, ipsi vel eorum alter inquirerent de premissis diligentius veritatem, et si rem invenirent ita esse dictam domum ad opus nostre curie revocantes facerent ipsam publice subastari, rescripturi nobis quantum de ea poterat inveniri: ipsi vero mandatum nostrum in hac parte ducentes penitus in contemptum id facere non curarunt. Unde nos presenti vicario et subvicario Massilie sub obtentu gratie nostre districte precipimus ut ipsi vel alter eorum super premissis inquisita diligenter veritate si eamdem domum invenerint ad nostram curiam occasione hujusmodi pertinere ipsam ad opus ipsius curie nostre revocantes ipsam subastari faciant rescripturi nobis quantum de ea poterit inveniri. Quia tamen ipsum negotium plurimum nobis cordi existit, volumus et fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus in premissis committi non patiatis negligentiam vel defectum, et si forsan procurator curie nostre in provincia occupatus aliis hiis interesse nequiverit alium qui degat Massilie statuas ut executioni predictorum omnium intersit prout de jure fuerit et utilitati nostre curie videatur expedire. Datum Capue XIIII. Januarii prime indictionis.
(On the next following folio is a similar letter addressed to the viguier and sous-viguier.)
END OF VOL. I.
FOOTNOTES:
[1] Johann. Saresberiens. Polycrat. lib. IV. cap. iii.—Honor. Augustod. Summ. Glor. de Apost. cap. v., viii.—Innocent PP. III. Regest. de Negot. Rom. Imp. xviii.; Ejusd. Serm. de Sanctis vii.; Serm. de Diversis iii.—Eymerici Direct. Inquisit. Ed. Venet. 1607, p. 353.
[2] Gratiani P. I. Dist. lxii.—Concil Lateran. IV. c. xxiii.-xxv.—Isambert, Anciennes Loix Françaises, I. 145.—P. Damiani Lib. I. Epist. ii.
[3] Innocent. PP. III. Regest. I. 261.—P. Cantor. Verb. abbrev. cap. cv.—Alex. PP. III. Epist. 395.—Cæsar. Heisterb. Dial. Mirac. Dist. VI. c. 5.—Concil. Rotomag. ann. 1050 c. 2.—Rodolphi Glabri Hist. Lib. v. c. 5.—Guibert. Noviogent. de Vita sua Lib. III. c. 2.—Joann. Saresberiens. Polycrat. Lib. VII. c. 19.—Hist. Monast. Andaginens. c. 81.—Ruperti Tuitens. Chron. S. Laurent. c. 28, 45.—Hist. Monast. S. Laurent. Leodiens. Lib. v. c. 62, 121-3.—Chron. Cornel. Zantfliet ann. 1305.