Johannes Toset dixit quod multociens vidit hereticos et in diversis locis, et fuit presens quando quidam fecit se hereticum apud Rabastens, et tunc vidit multos hereticos ibi; item audivit predicationem hereticorum et adoravit eos bis; item dedit sorori sue heretice pluries denarios; item associavit hereticos; item associavit avunculum suum quando fecit se hereticum apud Villamur; item consuluit Valdensibus pro infirmitate sua, et credidit quod essent boni homines.—Stabit tribus annis Constantinopoli, de cruce et via sicut alii (fol. 232-33).

Ramon Carbonel vidit multos Valdeuses et in diversis locis, et induxit fratrem suum ut solveret solidos ducentos Valdensibus legatos eis; item, interfuit disputationi Valdensium et hereticorum; item, interfuit cene Valdensium et comedit de pane et piscibus benedictis ab eis, de vino bibit, et audivit predicationem eorum.—Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum, Sanctum Dyonisium et Sanctum Thomam (fol. 234).

Jacobus Carbonel dixit quod frequenter venit ad scholas Valdensium et legebat cum eis; item interfuit disputationi hereticorum et Valdensium et comedit de pane et pisce benedictis ab eis, de vino bibit, et tunc erat duodecim annorum vel circa, et credidit quod Valdenses erant boni homines usque ad tempus quo ecclesia condemnavit eos.—Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum et Sanctum Dyonisium (fol. 234).

Bartholomeus de Posaca dixit quod adduxit quemdam Valdensem ad uxorem suam infirmam, qui curam illius egit, et audivit predicationem Valdensium, et ex tunc dilexit eos, et venerunt pluries ad domum ejus, et faciebat eis eleemosinas dando eis panem et vinum et multociens et in diversis locis audivit predicationem eorum; item interfuit cene Valdensium et comedit ut supra; item pluries (accepit) pacem ab eis.—Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum et Sanctum Thomam (fol. 236).

Guillelmus de Catus dixit quod cum frater suus et filia ejus infirmarentur adduxit Valdenses ad domum suam ut haberent curam eorum; item, audivit expositionem evangelii a quodam Valdensi; item aliquando iverunt Valdenses ad restringendum dolium suum et tunc dedit eis ad comedendum; item aliquando volebat eis facere eleemosinas sed nolebant accipere; item aliquando accepit pacem ab eis et audivit admonitiones eorum; item credidit quod essent boni homines, et ea quæ dicebant et faciebant placebant ei.—Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum et Sanctum Dyonisium (fol. 236).

P. Austores audivit multociens predicationem Valdensium dum predicarent publice in viis; item quidam apportavit sibi de pane pisceque benedicto a Valdensibus et comedit; item credidit quod essent boni homines et quod homo posset salvari cum ipsis; item dixit quod postquam audivit quod ecclesia condamnaverat eos non dilexit eos.—Ibit ad Podium, Sanctum Egidium et Sanctum Jacobum (fol. 237-8).

Domina de Coutas vidit Valdenses publice predicantes, et dabat eis eleemosinas, et venit ad domum in qua manebant et audivit predicationem eorum, et multociens ivit ad eos pro quodam infirmo; item in die Parasceves venit bis ad Valdenses et audivit predicationem eorum, et confessa fuit Valdensi cuidam peccata sua, et accepit peniteutiam a Valdense; item credebat quod esseut boni homines; item vidit hereticos et comedit cum eis cerasa; et dicebatur quod esset reconciliata; item vidit alibi pluries hereticos; item comedit de pane signato a Valdensibus.—Idem quod proxima excepta cruce (i.e. Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum, Sanctum Thomam) (fol. 241).

B. Remon vidit Valdenses, et audivit predicationem eorum et credebat quod essent boni homines; item, ivit ad hereticos volens tentare qui essent meliores, Valdenses vel heretici, et ibi audivit predicationem eorum; item alibi locutus est cum hereticis, et adoravit eos postquam fuerat confessus quedam de predictis fratri Guillelmo de Belvais; item adduxit sororem suam hereticatam a Tholosa usque ad Montemalbanum, et conduxit eam et alias hereticas usque ad quemdam mansum; item venit ad ipsas et portavit eis piscem et bibit cum eis; item rogavit quemdam quod reciperet illas hereticas in manso suo, quod et fecit, et promisit ei quinquaginta solidos; item, alia vice comedit cum hereticis; item fecit donum dictis hereticis et audivit predicationem eorum et comedit cum eis; item, apportavit hereticis fructus; item, fecit tunicam et capam sorori sue heretice; item, vidit hereticis et credebat quod essent boni homines et haberent bonam fidem, et comedit de pane signato ab eis; item, disputavit cum quodam de fide hereticorum et Valdensium, et approbavit fidem hereticorum.—Stabit Constantinopoli tribus annis, de cruce et via sicut alii (fol. 242).

G. Macips vidit Valdenses qui habuerunt curam ejus in infirmitate sua, et pluries venerunt ad domum ipsius et audivit admonitiones eorum, et dedit eis pluries eleemosinas, et credebat quod essent boni homines; item, posuit fidejussorem quemdam hereticum pro eo pro quindecim solidis; item, vidit hereticos et audivit admonitionem eorum; item, vidit hereticos et audivit predicationem eorum, et promisit cuidam heretico servitium suum.—Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum, Sanctum Salvatorem, Sanctum Dyonisium et Sanctum Thomam (fol. 246).

Guillelmus Laurencii vidit hereticos predicantes, et interfuit disputationi hereticorum et Valdensium, et fecit sibi fieri emplastrum a Valdensibus.—Ibit ad Podium, Egidium et Sanctum Jacobum (fol. 250).