B. Bonaldi vidit P. de Vallibus Valdensem, et audivit predicationem ejus, et credidit aliquando quod non debet homo jurare, et in domo sua propria recepit Joset de Noguer hereticum, et disputavit cum eo, et ipse commendavit sectam Valdensem.—Idem quod proxima, excepta cruce (id est, Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum, Sanctum Salvatorem de Asturia, Sanctum Marcialem, Sanctum Leonardum, Sanctum Dyonisium, Sanctum Thomam Cantuariensem) (fol. 201).
Petrus de Verniolo habuit hereticos et Valdenses in fortia sua, et locutus est alteri eorum, consuluit Valdenses de infirmitate sua.—Ibit ad Podium, Sanctum Egidium et Sanctum Jacobum (fol. 202).
Pana tociens recepit Valdenses quod non recolit, et fuit hospes Valdensium, et misit eis tociens panem, vinum, et alia comestibilia quod non nescit numerum, et fuit in domo sua facta disputatio inter Valdenses et credentes hereticis, et diligebat P. de Vallibus tanquam angelum Dei:—Sicut proxima, excepto paupere et cruce (i.e. Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Salvatorem de Asturia, Sanctum Marcialem, Sanctum Leonardum, Sanctum Dyonisium, Sanctum Thomam Cantuariensem) (fol. 203).
Petrona uxor Raimundi Joannis, adduxit P. de Vallibus Valdensem ad domum suam, et tenuit per octo dies, et dedit ad comedendum et bibendum, et audivit eum ibi, et tenuit per tres septimanas Geraldam Valdensem, et credebat quod esset bona mulier, et dedit ei de bonis suis, et vidit hereticos et audivit predicationem eorum, et misit eis panem, vinum, et nuces.—Sicut Huga, excepta cruce (i.e. Ibit ad Podium, ad Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum et Sanctum Salvatorem de Asturia, Sanctum Marcialem Lemovicensem, Sanctum Leonardum, Sanctum Dyonisium et Sanctum Thomam Cantuariensem), et tenebit pauperem per annum (fol. 204).
G. de Pradels vidit hereticos, audivit predicationem eorum, dedit eis de bonia suis, et pluries vidit et in diversis locis hereticos, et credebat quod boni homines essent, pluries vidit Valdensem, et credidit quod bonus homo esset, et dedit ei ad comedendum semel, et audivit predicationem ejus.—Portabit crucem per biennium (fol. 208).
G. Ricart pluries vidit hereticos et in diversis locis et sepe audivit predicationem eorum, et interfuit appareilhamento, recepit osculum pacis ab eis, comedit cum eis, recepit pluries eos in domum suam, dedit eis ad comedendum, recepit ab eis forcipes, dedit eis unam capam, unam camisiam, unam tunicam, unam quartam frumenti, duxit Valdenses ad hereticos ad disputandum in die Pasche, associavit hereticos, fuit depositarius eorum, et multociens audivit predicationem hereticorum, credebat quod essent boni homines, et, si moreretur, vellet mori in manibus eorum, tociens adoravit eos quod non recordatur.—Stabit Constantinopoli per tres annos, de cruce et via sicut alii, et tenebit pauperem quamdiu vixerit (fol. 208).
P. de Gaulenas viciit Valdenses et hereticos et locutus est cum eis in quadam navi, et cum audisset hereses quas dicebant, recessit ab eis.—Ibit ad Sanctum Jacobum (fol. 230).
P. Baco vidit Valdenses multociens et dedit eis eleemosynas et audivit predicationem Valdensium, et diligebat eos, et credebat quod essent boni homines, et frequenter dabat eis de suo, et interfuit cene Valdensium, et comedit de pane benedicto, vino et piscibus hereticorum et accepit pacem ab eis; item dedit Valdensibus ad comedendum in domo sua; item interfuit disputationi hereticorum et Valdensium, et dedit eis duodecim denarios.—Idem quod proximus (i.e. Ibit ad Podium, Sanctum Egidium, Sanctum Jacobum et Sanctum Thomam) et amplius ad Sanctum Dyonisium (fol. 231).
P. R. Boca dixit quod vidit multociens Valdenses et in diversis locis, et etiam habuit eos in domo sua, et audivit ibi monitiones eorum; item credebat quod essent boni homines; item pluries venit ad hereticos et audivit predicationem eorum, et alibi vidit hereticos et accepit pacem ab ipsis hereticis; item tercio vidit hereticos et adoravit eos; item quarto vidit hereticos et audivit predicationem eorum et adoravit eos; item recepit in porticu suo hereticum, et duxit eum inde ad quemdam locum, et dedit cuidam heretico unam capam; item credidit a principio quod Valdenses erant boni homines, et idem credidit postea de hereticis.—Stabit Constantinopoli tribus annis, de cruce et via sicut alii (fol. 232).
P. Lanes senior dixit quod vidit Valdenses et dedit eis eleemosinam, et uxor sua dedit se Valdensibus in morte et fuit sepulta in cimiterio eorum, ipse tamen absens erat, ut dixit, et vidit alibi Valdenses.—Ibit ad Podium, Sanctum Egidium et Sanctum Jacobum (fol. 232).