In nomine Patris et Filii et Spiritua Sancti amen. Quia nobis fratri Guillelmo de Parisius ordinis predicatorum inquisitori heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputato, constat et constitit evidentibus argumentis te, Margaritam de Hannonia dictam Perete, super labe heretice pravitatis vehementer esse suspectam, propter quod citari te fecimus ut compareas in judicio coram nobis, in quo existens personaliter a nobis ortata pluries canonice et legitime ut coram nobis juramentum prestares de plena pura et integra veritate dicenda de te et aliis super hiis que ad nobis commissum inquisitionis officium pertinere noscuntur, que facere contempsisti, licet a nobis fueris pluries super hoc et locis pluribus requisita, in hiis fuisti semper contumax et rebellis, pro quibus contumaciis et rebellionibus evidentibus et notoriis hoc exigentibus de multorum peritorum consilio, in te sic rebellem et contumacem sententiam majoris excommunicationis tulimus et in scriptis, quam, licet te notificata fuisset, post notificationem predictam fere per annum et dimidium in tue salutis dispendium sustinuisti animo pertinaci, licet tibi pluries obtulerimus nos tibi absolutionis beneficium impensuros secundum formam ecclesie si hoc humiliter postulares, quod usque nunc petere contempsisti nec jurare nec respondere nobis super premissis hactenus voluisti, propter que secundum sanctiones canonicas pro convicta et confessa, et pro lapsa in heresim seu pro heretica te habemus et habere debemus: Porro dum tu Margarita in istis rebellionibus obstinata maneres, ducti conscientia volentes officii nobis commissi debitum exercere inquisitionem contra te et processum fecimus super predictis, prout exegit ordo vite, ex quibus inquisitione et processu nobis constitit evidenter quondam composuisse te librum pestiferum continentem heresim et errores, ob quam causam fuit dictus liber per bone memorie Guidonem olim Cameracensem episcopum[613] condemnatus et de mandato ipsius in Valencenis in tua combustus presentia publice et patenter; a quo episcopo tibi fuit sub pena excommunicationis expresse inhibitum ne de cetero talem librum componeres vel haberes aut eo vel simili utereris, addens et expresse ponens dominus episcopus in quadem littera suo sigillata sigillo, quod si de cetero libro utereris predicto vel si ca que continebantur in eo verbo vel scripto de cetero attemptares, te condempnabat tanquam hereticam et relinquebat justiciandam justicie seculari. Post vero dicta omnia dictum librum contra dictam prohibitionem pluries habuisti et pluries usa es, sicut et ejus patet recognitionibus factis nedum coram inquisitore Lotharingie et coram reverendo patre et domino, domino Johanne tunc Cameracensi episcopo, nunc archiepiscopo Senonensi,[614] dictum eumdem librum, preter condempnationem et combustionem predictas, sicut bonum et licitum communicasti reverendo patri domino Johanni Cathalonensi episcopo et quibusdam personis aliis, prout ex fidedignorum juratorum et super hiis coram nobis evidentibus testimoniis nobis liquet. Nos igiter super premissis omnibus deliberatione prehabita diligenti communicatoque multorum peritorum in utroque jure consilio, Deum et sancta evangelia pre oculis habentes, de reverendi patris et domini Domini G. Dei gratia Parisiensis episcopi consilio et assensu, te Margaritam non solum sicut lapsum in heresim sed sicut relapsam finaliter condempnamus, et te relinquimus justicie seculari, rogantes eam ut citra mortem et membrorum mutilationem, tecum agat misericorditer quantum permictunt canonice sanctiones; dictum etiam librum tanquam hereticum et erroneum upote errores et heresim continentem, judicio magistrorum in theologia Parisius existentium et de eorumdem consilio finaliter condempnamus ac demum excommunicari volumus et comburi; universis et singulis habentibus dictum librum precipientes districte et sub pena excommunicationis quod infra instans festum Apostolorum Petri et Pauli nobis vel priori fratrum predicatorum Parisius, nostro commissario, sine fraude reddere teneantur. Actum Parisius in Gravia, presente predicto patre reverendo Parisiensi episcopo, clero et populo dicte civitatis ibidem sollempniter congregate, Dominica infra Ascensionem Domini, anno Domini MCCC decimo.
Consultation of Canon Lawyers on the Case of Marguerite la Porete, held May 30, 1310.
Universis presentes litteras inspecturis, Guillelmus dictus Frater archidiaconus Laudonie in ecclesia Sancti Andree in Scocia, Hugo de Bisuncio canonicus Parisiensis, Johannes de Tollenz canonicus Sancti Quintini in Veromandua, Henricus de Bitunia canonicus Furnensis et Petrus de Vallibus curatua Sancti Germani Altissiodorensis de Parisius, et etiam regentes Parisius in decretis, salutem in actore salutis. Noveritis virum venerabilem devotum et discretum fratrem Guillelmum de Parisius ordinis predicatorum inquisitorem heretice pravitatis in regno Francie auctoritate sedis apostolice deputatum, inque processum qui sequitur nobis intimasse, consultationemque nobis fecisse inferius annotatam. Processus equidem talis est: Tempore quo Margarita dicta Porete suspecta de heresi fuit in rebellione et in inobedientia, nolens respondere nec jurare coram inquisitore de hiis que ad inquisitionis sibi commisse officium pertinent, ipse inquisitor contra eam nihilominus inquisivit et etiam depositione plurium testium invenit quod dicta Margarita librum quemdam composuerat continentem hereses et errores qui de mandato reverendi patris domini Guidonis condam Cameracensis episcopi publice et sollempniter tanquam talis fuit condempnatus et combustus et per litteram dicti episcopi fuit ordinatum quod si talia sicut ea que continebantur in libro de cetero attemptaret verbo vel scripto earn condempnabat et relinquebat justiciandam justicie seculari. Invenit etiam idem inquisitor quod ipsa recognovit in judicio semel coram inquisitore Lotharingie et semel coram reverendo patre Domino Philippe tunc Cameracensi episcopo, se post condempnationem predictam librum dictum habuisse et alios: invenit etiam idem inquisitor quod dicta Margarita dictum librum in suo consimili eosdem continentem errores post ipsius libri condempnationem reverendo patri Domino Jo. Dei gratia Catbalaunensi episcopo communicavit ac nedum dicto domino sed et pluribus aliis personis simplicibus, begardis et aliis tanquam bonum. Consultatio autem ex predictis resultans per prefatum inquisitorem ut pertactum est nobis facta talis est: Videlicet, utrum in talibus dicta beguina debeat relapsa judicari? Nos autem fidei catholice zelatores, veritatisque canonice professores qualescumque consultationi predicte respondentes, dicimus quod ipsa beguina. supposita veritate facti precedentis, judicanda est relapsa et merito relinquenda est curie seculari. In cujus rei testimonium sigilla nostra presentibus apposuimus. Datum anno Domini MCCC decimo sabbato post festum beati Joannis ante portam latinam.[615]
IX.
Exequatur of an Inquisitor issued by Phillipe le Bon of Burgundy.
(MSS. Bib. Nat., fonds Moreau, 444 fol. 10.)
Philippus universis et singulis seneschallis, baillivis, scultetis, officiariis et justiciariis nostris præsentibus et futuris, et locatenentibus eorumdem per ducatus et diatrictus nostras infra dyoceses Cameracensis et Leodiensis constitutos, ad quos præsentes nostræ litteræ pervenerint salutem et omne bonum. Cum religiosus dilectusque noster frater (Henricus) Kaleyser sacræ theologiæ professor ordinis fratrum prædicatorum inquisitor bæreticæ pravitatis per provincialem provinciæ Theotoniæ in prædictis Cameracensi et Leodiensi dyocesibus auctoritate apostolica specialiter deputatus pro Dei servitio et cultu seu exaltatione sanctæ fidei orthodoxæ utque ipsum hæresis crimen a dictis partibus quibus presidemus si forsan alicubi vigeat seu inoleat valeat extirpare ad loca seu partes nostræ jurisdictioni subjectas et vobis commissas declinare quisquam habeat seu etiam proficisci, nosque velut princeps catholicus qui de manu altissimi multa bona variosque honores recognoscimus recipisse in prædictis et aliis qui divinum continuo obsequium complacere ut convenit plurimum cupiantes intendimus ymo et volumus favorabilem dare locum, ipsumque inquisitorem tanquam Dei specialem ministrum nostris prosequi gratiis et favoribus optamus ideo vobis et cuilibet vestum qui super hoc fueritis requisiti seu fuerit requisitus, districte præcipiendo mandamus sub obtentu gratiæ nostra quatenus dictum fratrem Henricum inquisitorem quotiescumque ad exercendum dictum officium ad dicta loca seu partes vobis commissas contigerit se transferre et supra prædictis sæculare brachium invocando vestrum auxilium postulare, eumdem inquisitorem favorabiliter admittatis, et eidem in et supra prædictis sæculare brachium invocando vestrum auxilium impendatis, capiendo seu capi faciendo quoscumque ipse inquisitor debita informatione seu inquisitione prævia et juris ordine alias desuper observato de memorato facinore suspectos vel diffamatos noverit et hæreticos quosque vobis duxerit nominandos, et captos etiam detinendo, et infra jurisdictionem vestram ad locum de quo dictus inquisitor vobis dixerit deducendo, necnon pœna debita plectendo eosdem sicut ipse decreverit et est fieri consuetum, si videlicet quando et quotiens ac prout ipse inquisitor vos duxerit requirendos. Ut autem inquisitor præfatus suum inquisitionis officium securius et liberius exercere valeat, nostro suffultus presidio et favore, inquisitorem eumdem ipsiusque socium ac ejus notarium et familiam, res et bona eorum, sub nostris protectione, defensione et salvagardia speciali atque securo conductu recepimus et recipimus per præsentes, mandantes vobis omnibus et singulis supradictis ut vestrum cuilibet quatenus nostras protectionem, defensionem et salvagardiam securumque conductum hujusmodi dicto inquisitori ejusque socio ac notario, familiæ, bonis et rebus eorum inviolabiliter observando, nullam injuriam nullumque dispendium, gravamen aut dampnum aliquod ipsis inferre in personis ac bonis a quocumque permittatis, quinnymo provideatis eisdem de securo transitu et salvo conductu si et prout per dictum inquisitorem inde fueritis requisiti. Datum in oppido nostro Bruxellensi mensis novembria die nona, anno Domini MCCCC tricesimo primo.
X.
Waldensianism in the Sentences of Pierre Cella.
(Doat, XXI.)
I select a few of the sentences of Pierre Cella in 1241-2, illustrating the development of Waldensianism at that period, and the relations between it and Catharism. The sects were perfectly distinct, but frequently the people, in their antagonism to the established Church, looked favorably on both, and considered them equally as “boni homines.” It will be borne in mind that, in the language of the Inquisition, “heretic” always means Catharan. The following cases are all from Gourdon and Montauban.
Galterus Archambaut vidit hereticos pluries in diversis locis, audivit predicationes eorum, et comedit cum eis sepe, et adoravit eos sepe, et pacis osculum more hereticorum pluries recepit et interfuit hereticationibus duabus, et adduxit Valdenses ad hereticos in domum suam, ubi disputaverunt, et conduxit hereticos, et fuit depositarius eorum, multociens adoravit eos et comedit cum eis, et dedit eis de bonis suis, et audivit predicationes eorum tociens quod non recordatur, et credebat quod essent boni homines et quod esset salus cum eis, et si moreretur vellet mori in manibus eorum.—Stabit Constantinopoli per quinque annos, de cruce et via sicut alii, et tenebit pauperem quamdiu vixerit (fol. 196-7).